Le Saint Rosaire
back

Petite Couronne de la Très Sainte Vierge

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
Da mihi virtutem contra hostes tuos.

Pater Noster

Ave Maria

Beata es, Virgo Maria, quae Dominum portasti Creatorem mundi, genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Sancta et immaculata Virginitas, quibus te laudibus efferam nescio, quia quem coeli capere non poterant tuo gremio contulisti.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Tota pulchra es, Virgo Maria, et macula non est in te.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Plures tibi sunt dotes, Virgo, quam sidera coelo.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Gloria Patri


Pater Noster

Ave Maria

Gloria tibi sit, Imperatrix poli! Tecum nos perducas ad gaudia Coeli.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Gloria tibi sit, Thesauraria gratiarum Domini! Fac nos participes thesauri tui.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Gloria tibi sit, Mediatrix inter Deum et hominem! Fac nobis propitium Omnipotentem.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Gloria tibi sit, haeresum et daemonum Interemptrix! Sis pia nostra gubernatrix.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Gloria Patri


Pater Noster

Ave Maria

Gloria tibi sit, Refugium peccatorum! Intercede pro nobis ad Dominum.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Gloria tibi sit, orphanorum Mater! Fac nobis propitius sit omnipotens Pater.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Gloria tibi sit, Laetitia iustorum! Tecum nos perducas ad gaudia Coelorum.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Ave Maria

Gloria tibi sit, in vita et in morte Adiutrix praesentissima! Tecum nos perducas ad Coelorum regna.

Gaude, Maria Virgo.
Gaude millies!

Gloria Patri

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.