NOVA VULGATA

LIBER ISAIAE

1

1 Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae.
2 Audite, caeli, et auribus percipe, terra,
quoniam Dominus locutus est:
“ Filios enutrivi et exaltavi,
ipsi autem spreverunt me.
3 Cognovit bos possessorem suum,
et asinus praesepe domini sui;
Israel non cognovit,
populus meus non intellexit ”.
4 Vae genti peccatrici,
populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis!
Dereliquerunt Dominum,
blasphemaverunt Sanctum Israel,
abalienati sunt retrorsum.
5 Super quo percutiemini vos ultra,
addentes praevaricationem?
Omne caput languidum,
et omne cor maerens.
6 A planta pedis usque ad verticem
non est in eo sanitas;
vulnus et livor et plaga tumens
non est circumligata
nec curata medicamine neque fota oleo.
7 Terra vestra deserta,
civitates vestrae succensae igni;
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
8 Et derelinquetur filia Sion
ut umbraculum in vinea,
sicut tugurium in cucumerario,
sicut civitas, quae obsessa est.
9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus
et quasi Gomorra similes essemus.
10 Audite verbum Domini,
principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae.
11 “ Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?,
dicit Dominus.
Plenus sum holocaustis arietum
et adipe pinguium;
et sanguinem vitulorum
et agnorum et hircorum nolui.
12 Cum veneritis ante conspectum meum,
quis quaesivit haec de manibus vestris,
ut ambularetis in atriis meis?
13 Ne afferatis ultra sacrificium vanum;
abominatio mihi incensum,
neomenia et sabbatum et conventus;
non feram scelus cum coetu sollemni;
14 calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea,
facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
15 Et cum extenderitis manus vestras,
avertam oculos meos a vobis;
et cum multiplicaveritis orationem,
non exaudiam:
manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
16 Lavamini, mundi estote,
auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;
quiescite agere perverse,
17 discite benefacere:
quaerite iudicium, subvenite oppresso,
iudicate pupillo, defendite viduam.
18 Et venite, et iudicio contendamus,
dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et, si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana erunt.
19 Si volueritis et audieritis,
bona terrae comedetis;
20 quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est ”.
21 Quomodo facta est meretrix
civitas fidelis, plena iudicii?
Iustitia habitavit in ea,
nunc autem homicidae.
22 Argentum tuum versum est in scoriam,
vinum tuum mixtum est aqua;
23 principes tui infideles, socii furum:
omnes diligunt munera, sequuntur retributiones,
pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel:
“ Heu, consolabor super hostibus meis
et vindicabor de inimicis meis.
25 Et convertam manum meam ad te
et excoquam ad purum scoriam tuam
et auferam omne stannum tuum.
26 Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis ”.
27 Sion in iudicio redimetur
et, qui in ea reversi sunt, in iustitia.
28 Erit autem ruina scelestis et peccatoribus simul;
et, qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
29 Confundemini enim terebinthis, in quibus delectati estis,
et erubescetis super hortis, quos elegistis.
30 Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua;
31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae,
et opus eius quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.

2

1 Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem.
2 Et erit in novissimis diebus
praeparatus mons domus Domini in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes.
3 Et ibunt populi multi et dicent:
“ Venite, et ascendamus ad montem Domini,
ad domum Dei Iacob,
ut doceat nos vias suas,
et ambulemus in semitis eius ”;
quia de Sion exibit lex,
et verbum Domini de Ierusalem.
4 Et iudicabit gentes
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres
et lanceas suas in falces;
non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad proelium.
5 Domus Iacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini.
6 Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob,
quia repleti sunt hariolis orientalibus
et augures habuerunt ut Philisthim
et manus alienis porrigunt.
7 Repleta est terra eius argento et auro,
et non est finis thesaurorum eius;
8 et repleta est terra eius equis,
et innumerabiles quadrigae eius;
et repleta est terra eius idolis:
opus manuum suarum adoraverunt,
quod fecerunt digiti eorum.
9 Et incurvavit se homo,
et humiliatus est vir:
ne dimittas eis.
10 Ingredere in petram, abscondere in pulvere
a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.
11 Oculi sublimes hominis humiliabuntur,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12 Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum et excelsum
et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas
et super omnes quercus Basan
14 et super omnes montes excelsos
et super omnes colles elevatos
15 et super omnem turrim excelsam
et super omnem murum munitum
16 et super omnes naves Tharsis
et super omnia navigia pulchra.
17 Et incurvabitur sublimitas hominum,
et humiliabitur altitudo virorum;
et elevabitur Dominus solus in die illa,
18 et idola penitus conterentur.
19 Et introibunt in speluncas petrarum
et in voragines terrae
a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius,
cum surrexerit percutere terram.
20 In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.
21 Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
22 Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?

3

1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,
omne robur panis et omne robur aquae,
2 fortem et virum bellatorem,
iudicem et prophetam et hariolum et senem,
3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu
et consiliarium et sapientem magum
et prudentem incantatorem.
4 Et dabo pueros principes eorum;
et infantes dominabuntur eis.
5 Et irruet populus, vir ad virum,
unusquisque ad proximum suum:
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suum
in domo patris sui:
“ Vestimentum tibi est,
princeps esto noster,
ruina autem haec sub manu tua ”.
7 Clamabit in die illa dicens:
“ Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum;
nolite constituere me principem populi ”.
8 Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos maiestatis eius.
9 Procacitas vultus eorum accusat eos,
et peccatum suum quasi Sodoma
praedicaverunt nec absconderunt;
vae animae eorum,
quoniam reddita sunt eis mala!
10 Dicite iusto: “ Bene! ”,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11 Vae impio in malum:
retributio enim manuum eius fiet ei!
12 Populum meum opprimit infans,
et mulieres dominantur ei.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt
et viam gressuum tuorum dissipant.
13 Surgit ad arguendum Dominus
et stat ad iudicandos populos.
14 Dominus ad iudicium veniet
cum senibus populi sui et principibus eius:
“ Vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domibus vestris.
15 Quare atteritis populum meum
et facies pauperum commolitis? ”,
dicit Dominus, Deus exercituum.
16 Et dixit Dominus:
“ Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion
et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum,
parvis passibus incedebant
et catenulis pedum tinniebant,
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit ”.
18 In die illa auferet Dominus
ornamentum calceamentorum et torques
19 et lunulas et inaures
et armillas et mitras,
20 discriminalia et periscelidas
et fascias et olfactoriola
21 et anulos et ornamenta narium,
22 mutatoria et palliola
et linteamina et marsupia,
23 specula et sindones
et vittas et pallia.
24 Et erit pro suavi odore foetor,
et pro zona funiculus,
et pro crispante crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium,
stigma pro pulchritudine.
25 Viri tui gladio cadent,
et fortes tui in proelio,
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius,
et desolata in terra sedebit.

4

1 Et apprehendent septem mulieres
virum unum in die illa dicentes:
“ Panem nostrum comedemus
et vestimentis nostris operiemur,
tantummodo vocetur nomen tuum super nos:
aufer opprobrium nostrum ”.
2 In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam,
et fructus terrae sublimis et exsultatio
his, qui salvati fuerint de Israel.
3 Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur,
omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.
4 Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion
et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius
spiritu iudicii et spiritu ardoris,
5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion
et super coetum eius
nubem per diem
et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio,
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu
et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.

5

1 Cantabo dilecto meo
canticum amici mei de vinea sua:
Vinea facta est dilecto meo
in colle pingui;
2 et saepivit eam
et lapides elegit ex illa
et plantavit in ea vites electas
et aedificavit turrim in medio eius
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit, ut faceret uvas,
et fecit labruscas.
3 Nunc ergo, habitator Ierusalem
et vir Iudae,
iudicate inter me et vineam meam.
4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae
et non feci ei?
Cur exspectavi, ut faceret uvas,
et fecit labruscas?
5 Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vineae meae:
auferam saepem eius,
et erit in direptionem;
diruam maceriam eius,
et erit in conculcationem.
6 Et ponam eam desertam:
non putabitur et non fodietur,
et ascendent vepres et spinae;
et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est,
et vir Iudae germen eius delectabile;
et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas,
et iustitiam, et ecce nequitia.
8 Vae, qui coniungunt domum ad domum
et agrum agro copulant usque ad terminum loci!
Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?
9 In auribus meis iuravit Dominus exercituum:
“ Certe domus multae desertae erunt,
grandes et pulchrae absque habitatore ”.
10 Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
11 Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam
et ad potandum usque ad vesperam,
ut vinum inflammet eos!
12 Cithara et lyra
et tympanum et tibia
et vinum in conviviis eorum,
et opus Domini non respiciunt,
nec opera manuum eius considerant.
13 Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles eius interierunt fame,
et multitudo eius siti exaruit.
14 Propterea dilatavit infernus fauces suas
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius,
et sublimes et tripudiantes in ea.
15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur;
16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio,
et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,
17 et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo,
et alieni comedent in ruinis pinguium.
18 Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis
et quasi vinculum plaustri peccatum!
19 Qui dicunt: “ Festinet
et cito veniat opus eius, ut videamus;
et appropiet et veniat consilium Sancti Israel,
et sciemus illud! ”.
20 Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum,
ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras,
ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!
21 Vae, qui sapientes sunt in oculis suis
et coram ipsis prudentes!
22 Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23 Qui absolvunt impium pro muneribus
et iustitiam iusti auferunt ab eo!
24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et palea flamma consumitur,
sic radix eorum quasi tabes erit,
et flos eorum sicut putredo ascendet;
abiecerunt enim legem Domini exercituum
et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
25 Ideo exarsit furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum et percussit eum,
et conturbati sunt montes;
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.
In his omnibus non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
26 Et levabit signum nationibus procul;
et sibilabit ad eum de finibus terrae;
et ecce festinus velociter veniet.
27 Non est deficiens neque laborans in eo,
non dormitabit neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum eius,
nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
28 Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti;
ungulae equorum eius ut silex reputantur,
et rotae eius quasi impetus tempestatis.
29 Rugitus eius ut leonis:
rugiet ut catuli leonum et frendet;
et arripiet praedam et in tuto collocabit,
et non erit qui eruat.
30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris.
Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine eius.

6

1 In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.
2 Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
3 Et clamabat alter ad alterum et dicebat:
“ Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;
plena est omnis terra gloria eius ”.
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5 Et dixi:
“ Vae mihi, quia perii!
Quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis ego habito
et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ”.
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
7 et tetigit os meum et dixit:
“ Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua,
et peccatum tuum mundabitur ”.
8 Et audivi vocem Domini dicentis: “ Quem mittam? Et quis ibit nobis? ”. Et dixi: “ Ecce ego, mitte me ”.
9 Et dixit: “ Vade, et dices populo huic:
“Audientes audite et nolite intellegere,
et videntes videte et nolite cognoscere”.
10 Pingue redde cor populi huius
et aures eius aggrava
et oculos eius excaeca,
ne forte videat oculis suis
et auribus suis audiat
et corde suo intellegat et convertatur
et sanetur ”.
11 Et dixi: “ Usquequo, Domine? ”. Et dixit:
“ Donec desolentur
civitates absque habitatore,
et domus sine homine,
et terra relinquatur deserta ”.
12 Et longe adducet Dominus homines,
et magna erit desolatio in medio terrae;
13 et adhuc in ea decimatio,
et rursus excisioni tradetur
sicut terebinthus et sicut quercus,
in quibus deiectis manebit aliquid stabile.
Semen sanctum erit id quod steterit in ea.

7

1 Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.
2 Et nuntiaverunt domui David dicentes: “ Requievit Syria super Ephraim ”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
3 Et dixit Dominus ad Isaiam: “ Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis;
4 et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae,
5 eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes:
6 “Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel” ”.
7 Haec dicit Dominus Deus:
“ Non stabit et non erit!
8 Caput enim Syriae Damascus,
et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni
et desinet Ephraim esse populus;
9 et caput Ephraim Samaria,
et caput Samariae filius Romeliae.
Si non credideritis, non permanebitis ”.
10 Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens:
11 “ Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ”.
12 Et dixit Achaz: “ Non petam et non tentabo Dominum ”.
13 Et dixit: “ Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
15 butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges;
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ”.
18 Et erit in die illa:
sibilabit Dominus muscae,
quae est in extremo fluminum Aegypti,
et api, quae est in terra Assur;
19 et venient et requiescent omnes
in vallibus praeruptis
et in cavernis petrarum
et in omnibus frutetis
et in omnibus pascuis.
20 In die illa radet Dominus
in novacula conducta e regione trans flumen
— in rege Assyriorum —
caput et pilos pedum
et barbam quoque abradet.
21 Et erit in die illa:
nutriet homo vitulam et duas oves
22 et prae ubertate lactis
comedet butyrum;
butyrum enim et mel manducabit omnis,
qui relictus fuerit in medio terrae.
23 Et erit in die illa:
omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis,
spinae et vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc,
vepres enim et spinae erit universa terra.
25 Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur,
nemo veniet prae terrore spinarum et veprium,
et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.

8

1 Et dixit Dominus ad me: “ Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae;
3 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: “ Voca nomen eius Maher Salal Has Baz,
4 quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ”.
5 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:
6 “ Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae,
quae vadunt cum silentio,
et defecit coram Rasin et filio Romeliae,
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas Fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum et omnem gloriam eius,
et ascendet super omnes rivos eius
et fluet super universas ripas eius;
8 et ibit per Iudam inundans et diffluens,
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum eius
implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel ”.
9 Clamorem tollite, populi, et consternemini;
et audite, universae procul terrae:
accingimini et perterremini,
accingimini et perterremini.
10 Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet,
quia nobiscum Deus.
11 Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
12 “ Ne vocetis coniurationem,
quodcumque populus iste vocat coniurationem,
et timorem eius ne timeatis neque paveatis ”.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate:
ipse pavor vester, et ipse terror vester;
14 et erit in sanctuarium,
in lapidem offensionis et in petram scandali
duabus domibus Israel,
in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi
et cadent et conterentur
et irretientur et capientur.
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
18 Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
19 Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”.
20 Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam afflictus et esuriens;
et, cum esurierit, irascetur
et maledicet regi suo et deo suo
et suspiciet sursum
22 et ad terram intuebitur:
et ecce tribulatio et tenebrae,
caligo opprimens et obscuritas diffusa.
23 Non erit enim amplius caligo,
ubi erat oppressio.
Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.

9

1 Populus, qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbrae mortis
lux orta est eis.
2 Multiplicasti exsultationem
et magnificasti laetitiam;
laetantur coram te
sicut laetantes in messe,
sicut exsultant, quando dividunt spolia.
3 Iugum enim oneris eius
et virgam umeri eius
et sceptrum exactoris eius
fregisti, sicut in die Madian.
4 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu
et vestimentum mixtum sanguine
erit in combustionem, cibus ignis.
5 Parvulus enim natus est nobis,
filius datus est nobis;
et factus est principatus super umerum eius;
et vocabitur nomen eius
admirabilis Consiliarius, Deus fortis,
Pater aeternitatis, Princeps pacis.
6 Magnum erit eius imperium,
et pacis non erit finis
super solium David et super regnum eius,
ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia
amodo et usque in sempiternum:
zelus Domini exercituum faciet hoc.
7 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
8 Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam
in superbia et magnitudine cordis dicentes:
9 “ Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus;
sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ”.
10 Et elevavit Dominus hostes super eum
et inimicos eius excitavit,
11 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente,
qui devoraverunt Israel toto ore.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
12 Et populus non est reversus ad percutientem se,
et Dominum exercituum non inquisierunt.
13 Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam,
palmam et arundinem die una:
14 longaevus et honorabilis vultu ipse est caput,
et propheta docens mendacium ipse est cauda;
15 rectores populi istius seducentes
et, qui regebantur, perierunt.
16 Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus
et pupillorum eius et viduarum non miserebitur,
quia omnis impius est et nequam,
et universum os loquitur stultitiam.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
17 Succensa est enim quasi ignis impietas,
veprem et spinam vorat,
et succenditur in densitate saltus,
et convolvuntur columnae fumi.
18 In ira Domini exercituum incenditur terra;
et est populus quasi esca ignis:
vir fratri suo non parcit.
19 Et devorat ad dexteram et esurit
et comedit ad sinistram et non saturatur;
unusquisque carnem proximi sui vorat:
20 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen,
simul ipsi contra Iudam.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.

10

1 Vae, qui condunt leges iniquas
et scribentes iniustitiam scribunt,
2 ut opprimant in iudicio pauperes
et vim faciant causae humilium populi mei,
ut fiant viduae praeda eorum,
et pupillos diripiant!
3 Quid facietis in die visitationis
et calamitatis de longe venientis?
Ad cuius confugietis auxilium
et ubi derelinquetis gloriam vestram?
4 Nam incurvabimini subter captivos
et infra occisos cadetis.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
5 Vae Assur, virga furoris mei
et baculus in manu mea, indignatio mea!
6 Ad gentem impiam mitto eum
et contra populum furoris mei mando illi,
ut auferat spolia et diripiat praedam
et ponat illum in conculcationem
quasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitratur,
et cor eius non ita existimat;
sed in corde suo ad conterendum
et ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim: “ Numquid non principes mei omnes reges sunt?
9 Numquid non ut Charcamis sic Chalano?
Numquid non ut Arphad sic Emath?
Numquid non ut Damascus sic Samaria?
10 Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra,
quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,
11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius,
sic faciam Ierusalem et simulacris eius? ”.
12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
13 Dixit enim:
“ In fortitudine manus meae feci
et in sapientia mea, prudens sum enim;
et abstuli terminos populorum
et scrinia eorum depraedatus sum
et detraxi quasi potens in sublimi sedentes;
14 et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova derelicta,
sic universam terram ego congregavi,
et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ”.
15 Numquid gloriabitur securis
contra eum, qui secat in ea?
Aut exaltabitur serra
contra eum, qui trahit eam?
Quomodo si agitet virga elevantem eam,
et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,
in pingues eius tenuitatem;
et subtus gloriam eius
ardor ardebit quasi combustio ignis.
17 Et erit Lumen Israel ignis,
et Sanctus eius flamma;
et succendetur et devorabit spinas eius
et vepres in die una.
18 Et gloriam saltus eius et horti eius
ab anima usque ad carnem consumet,
et erit sicut aeger tabescens;
19 et reliquiae ligni saltus eius
tam paucae erunt,
ut puer scribat ea.
20 Et erit in die illa:
non adiciet residuum Israel
et, qui effugerint de domo Iacob,
inniti super eo, qui percutit eos,
sed innitentur super Dominum,
Sanctum Israel, in veritate.
21 Reliquiae revertentur,
reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem.
22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris,
reliquiae revertentur ex eo;
consummatio decreta redundat in iustitia:
23 interitum enim, qui decretus est,
Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae.
24 Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus.
25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum ”.
26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.
27 Et erit in die illa:
auferetur onus eius de umero tuo,
et iugum eius de collo tuo.
Et vastator ascendit a Remmon.
28 Veniet in Aiath, transibit per Magron,
apud Machmas deponit sarcinas suas;
29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus;
trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit.
30 Hinni voce tua, Bathgallim;
attende, Laisa; responde, Anathoth.
31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt;
32 hodie in Nob stabit:
agitabit manum suam ad montem filiae Sion,
collem Ierusalem.
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum,
amputat ramos in terrore,
et extrema acumina succiduntur,
et sublimes humiliantur;
34 et caeduntur condensa saltus ferro,
et Libanus cum excelsis suis cadet.

11

1 Et egredietur virga de stirpe Iesse,
et flos de radice eius ascendet;
2 et requiescet super eum spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et timoris Domini;
3 et deliciae eius in timore Domini.
Non secundum visionem oculorum iudicabit
neque secundum auditum aurium decernet;
4 sed iudicabit in iustitia pauperes
et decernet in aequitate pro mansuetis terrae;
et percutiet terram virga oris sui
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius,
et fides cinctorium renum eius.
6 Habitabit lupus cum agno,
et pardus cum haedo accubabit;
vitulus et leo simul saginabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
7 Vitula et ursus pascentur,
simul accubabunt catuli eorum;
et leo sicut bos comedet paleas.
8 Et ludet infans ab ubere
super foramine aspidis;
et in cavernam reguli,
qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
9 Non nocebunt et non occident
in universo monte sancto meo,
quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
10 In die illa radix Iesse
stat in signum populorum;
ipsam gentes requirent,
et erit sedes eius gloriosa.
11 Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam
ad possidendum residuum populi sui,
quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto
et a Phatros et ab Aethiopia
et ab Elam et a Sennaar
et ab Emath et ab insulis maris;
12 et levabit signum in nationes
et congregabit profugos Israel
et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.
13 Et auferetur zelus Ephraim,
et hostes Iudae abscindentur;
Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
14 Et volabunt in umeros Philisthim ad mare,
simul praedabuntur filios orientis:
in Edom et Moab extendent manus suas,
et filii Ammon oboedient eis.
15 Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti
et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui
et percutiet illud in septem rivos,
ita ut transire faciat eos calceatos.
16 Et erit via residuo populo meo,
qui relinquetur ab Assyria,
sicut fuit Israeli in die illa,
qua ascendit de terra Aegypti.

12

1 Et dices in die illa:
“ Confitebor tibi, Domine,
quoniam cum iratus eras mihi,
conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2 Ecce Deus salutis meae;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ”.
3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
4 Et dicetis in die illa:
“ Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ”.

13

1 Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
2 Super montem decalvatum levate signum,
exaltate vocem, levate manum,
et ingrediantur portas ducum.
3 Ego mandavi sanctificatis meis
et vocavi fortes meos ad iram meam,
exsultantes in gloria mea.
4 Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis,
vox sonitus regnorum gentium congregatarum.
Dominus exercituum recenset militiam belli;
5 veniunt de terra procul a termino caeli,
Dominus et vasa furoris eius,
ut disperdat omnem terram.
6 Ululate, quia prope est dies Domini;
quasi vastitas a Domino veniet.
7 Propter hoc omnes manus dissolventur,
et omne cor hominis tabescet.
8 Perterrebuntur.
Torsiones et dolores tenebunt eos,
quasi parturiens dolebunt;
unusquisque ad proximum suum stupebit:
facies combustae vultus eorum.
9 Ecce dies Domini venit,
crudelis et indignationis plenus
et irae furorisque,
ad ponendam terram in solitudinem,
et peccatores eius conteret de ea.
10 Quoniam stellae caeli et sidera eius
non expandent lumen suum;
obtenebratus est sol in ortu suo,
et luna non splendebit in lumine suo.
11 Et visitabo super orbem propter mala
et super impios propter iniquitatem eorum;
et quiescere faciam superbiam protervorum
et arrogantiam fortium humiliabo.
12 Pretiosior erit vir auro,
et homo mundo obryzo.
13 Super hoc caelum turbabo,
et movebitur terra de loco suo
in indignatione Domini exercituum
et in die irae furoris eius.
14 Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis,
et non erit qui congreget;
unusquisque ad populum suum convertetur,
et singuli ad terram suam fugient.
15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur,
et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio;
16 infantes eorum allidentur in oculis eorum,
diripientur domus eorum,
et uxores eorum violabuntur.
17 Ecce ego suscitabo super eos Medos,
qui argentum non quaerant nec aurum velint;
18 sed arcus pueros prosternent
et fructui uteri non miserebuntur.
19 Et erit Babylon, splendor regnorum,
inclita superbia Chaldaeorum,
sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
20 Non habitabitur usque in finem
et non fundabitur usque ad generationem et generationem,
nec ponet ibi tentoria Arabs,
nec pastores accubare facient ibi,
21 sed accubabunt ibi bestiae,
et replebunt domus eorum ululae,
et habitabunt ibi struthiones,
et pilosi saltabunt ibi;
22 et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius,
et thoes in delubris voluptatis.
Prope est ut veniat tempus eius,
et dies eius non elongabuntur.

14

1 Miserebitur enim Dominus Iacob
et eliget adhuc de Israel
et requiescere eos faciet super humum suam;
adiungetur advena ad eos
et adhaerebit domui Iacob.
2 Et tenebunt eos populi
et adducent eos in locum suum;
et possidebit eos domus Israel
super terram Domini in servos et ancillas;
et erunt capientes eos, qui se ceperant,
et subicient exactores suos.
3 Et erit in die illa:
cum requiem dederit tibi Dominus
a labore tuo et a concussione tua
et a servitute dura, qua ante servisti,
4 proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices:
“ Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio?
5 Contrivit Dominus baculum impiorum,
virgam dominantium,
6 caedentem populos in indignatione plaga sine remissione,
subicientem in furore gentes persecutione sine fine.
7 Conquievit et siluit omnis terra,
gavisa est, et exsultaverunt.
8 Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani:
“Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”.
9 Infernus subter conturbatus est
in occursum adventus tui;
suscitat tibi umbras, omnes principes terrae
surgere fecit de soliis suis,
omnes reges nationum.
10 Universi respondebunt et dicent tibi:
“Et tu vulneratus es sicut nos,
nostri similis effectus es”.
11 Detracta est ad inferos superbia tua,
sonitus nablorum tuorum;
subter te sternitur tinea,
et operimentum tuum sunt vermes.
12 Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae?
Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes,
13 qui dicebas in corde tuo:
“In caelum conscendam,
super astra Dei exaltabo solium meum,
sedebo in monte conventus
in lateribus aquilonis;
14 ascendam super altitudinem nubium,
similis ero Altissimo”.
15 Verumtamen ad infernum detractus es,
in profundum laci.
16 Qui te viderint, te intuentur
teque prospicient:
“Numquid iste est vir, qui conturbavit terram,
qui concussit regna,
17 qui posuit orbem desertum
et urbes eius destruxit,
vinctis eius non aperuit carcerem?
18 Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria,
vir in domo sua;
19 tu autem proiectus es de sepulcro tuo
quasi stirps abominabilis,
obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio
et descenderunt ad lapides sepulcri,
quasi cadaver conculcatum.
20 Non habebis consortium cum eis in sepultura;
tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti:
non vocabitur in aeternum semen malefactorum.
21 Praeparate filios eius occisioni
ob iniquitatem patrum suorum;
ne consurgant, ut hereditent terram,
neque impleant faciem orbis civitatum” ”.
22 “ Et consurgam contra eos,
dicit Dominus exercituum;
et perdam Babylonis nomen et reliquias
et germen et progeniem, dicit Dominus;
23 et ponam eam in possessionem ericii
et in paludes aquarum,
et scopabo eam in scopa destructionis ”,
dicit Dominus exercituum.
24 Iuravit Dominus exercituum dicens:
“ Profecto, ut putavi, ita erit;
et quomodo mente tractavi, sic eveniet.
25 Conteram Assyrium in terra mea
et in montibus meis conculcabo eum;
et auferetur ab eis iugum eius,
et onus illius ab umero eorum tolletur ”.
26 Hoc consilium, quod initum est
super omnem terram,
et haec est manus extenta
super universas gentes.
27 Dominus enim exercituum decrevit,
et quis poterit infirmare?
Et manus eius extenta,
et quis avertet eam?
28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud:
29 “ Ne laeteris, Philisthaea omnis tu,
quoniam comminuta est virga percussoris tui;
de radice enim colubri egredietur regulus,
et semen eius draco volans.
30 Et pascentur primogeniti egenorum,
et pauperes fiducialiter requiescent;
et interire faciam in fame radicem tuam
et reliquias tuas interficiam.
31 Ulula, porta! Clama, civitas!
Contremisce, Philisthaea omnis;
ab aquilone enim fumus venit,
et non est fugitivus in agminibus eius ”.
32 Et quid respondebitur nuntiis gentis?
“ Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ”.

15

1 Oraculum Moab.
Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit;
quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
2 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum;
super Nabo et super Medaba Moab ululavit;
in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.
3 In triviis eius accincti sunt sacco;
super tecta eius et in plateis eius
omnes ululant, prorumpunt in fletum.
4 Clamat Hesebon et Eleale,
usque Iasa auditur vox eorum;
super hoc expediti Moab fremunt,
anima eius fremit sibi.
5 Cor meum super Moab clamat,
vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam;
per ascensum enim Luith flentes ascendunt
et in via Oronaim clamorem contritionis levant.
6 Aquae enim Nemrim desertae erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
7 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas
trans torrentem Salicum ducunt.
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Eglaim ululatus eius,
et usque ad Beerelim clamor eius.
9 Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine;
ponam enim super Dimon additamenta
his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

16

1 Emittite agnum dominatori terrae
de Petra deserti ad montem filiae Sion.
2 Et erit: sicut avis fugiens,
et pulli de nido avolantes,
sic erunt filiae Moab
ad vada Arnon.
3 Affer consilium, fac iudicium;
pone quasi noctem umbram tuam in meridie,
absconde fugientes et vagos ne prodas.
4 Habitent apud te profugi Moab;
esto latibulum eorum a facie vastatoris;
finitus est enim exactor,
consummata est devastatio,
defecit calcator a terra.
5 Et firmabitur in misericordia solium;
et sedebit super illud in veritate,
in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium
et velociter reddens, quod iustum est.
6 Audivimus superbiam Moab
— superbus est valde —
superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius
et iactantiam eius non rectam.
7 Idcirco ululabit Moab super Moab,
omnes ululabunt;
super placentas Cirhareseth
lamentantur percussi.
8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama;
dominos gentium perdiderunt uvae eius;
usque ad Iazer pervenerunt,
erraverunt in deserto:
propagines eius diffusae sunt,
transierunt mare.
9 Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama;
inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale,
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
clamor cecidit.
10 Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis,
et in vineis non exsultant neque iubilant.
Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat;
clamor cessavit.
11 Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit,
et viscera mea super Cirhareseth.
12 Et erit: cum apparuerit
et laboraverit Moab super excelsis,
ingredietur ad sancta sua, ut obsecret,
et non valebit.
13 Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc;
14 nunc autem loquitur Dominus dicens: “ In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit ”.

17

1 Oraculum Damasci.
“ Ecce Damascus desinet esse civitas
et erit sicut acervus ruinarum.
2 Derelictae civitates Aroer gregibus erunt;
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et auferetur munimentum ab Ephraim
et regnum a Damasco,
et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,
dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob,
et pinguedo carnis eius marcescet;
5 et erit, sicut cum messor arripit culmos,
et brachium eius spicas legit;
et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo racemus,
et sicut cum excutitur olea:
duae vel tres olivae in summitate rami
sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”,
dicit Dominus Deus Israel.
7 In die illa attendet homo ad factorem suum,
et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;
8 et non attendet ad altaria,
quae fecerunt manus eius,
et quae operati sunt digiti eius;
non respiciet lucos et thymiateria.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae,
sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei
a facie filiorum Israel;
et erit desolatio,
10 quia oblita es Dei salutis tuae
et petrae fortitudinis tuae non es recordata:
propterea plantabis plantationes iucundas
et germen alienum seminabis.
11 In ipso die plantationis tuae saepies eas
et mane semen tuum florere facies;
evanescet messis in die penuriae,
et dolor insanabilis erit.
12 Heu!, strepitus populorum multorum;
strepunt quasi strepitu maris,
et tumultus turbarum
quasi sonitu aquarum sonabunt.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio,
ante matutinum non subsistet:
haec est pars eorum, qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.

18

1 Vae terrae alarum strepitantium,
quae est trans flumina Aethiopiae!
2 Quae mittit in mari legatos
et in vasis papyri super aquas:
“ Ite, nuntii veloces,
ad gentem proceram et lucidam,
ad populum terribilem,
prope et procul,
gentem robustam et conculcantem,
cuius flumina scindunt terram ”.
3 Omnes habitatores orbis
et in terra commorantes,
cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis
et, cum clanguerit tuba, audietis.
4 Quia haec dixit Dominus ad me:
“ Quiescam et considerabo in loco meo,
sicut calor torrens orta iam luce
et sicut nubes roris in aestu messis ”.
5 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos,
et uva germinans maturescens erit,
praecidet ramusculos falcibus
et propagines abscindet et proiciet;
6 et relinquentur simul avibus montium
et bestiis terrae;
et aestate erunt super ea volucres,
et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.

19

1 Oraculum Aegypti.
Ecce Dominus vehitur super nubem levem
et ingreditur Aegyptum;
et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius,
et cor Aegypti tabescet in medio eius.
2 “ Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios;
et pugnabit vir contra fratrem suum,
et vir contra amicum suum,
civitas adversus civitatem,
regnum adversus regnum.
3 Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius,
et consilium eius confundam;
et interrogabunt simulacra et divinos
et pythones et hariolos.
4 Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis,
et rex fortis dominabitur eorum ”,
ait Dominus, Deus exercituum.
5 Et arescet aqua de mari,
et fluvius desolabitur atque siccabitur,
6 et putrida fient flumina;
attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti,
calamus et iuncus marcescent;
7 nudabuntur ripae Nili,
et omnis planta Nili siccabitur;
arescet et non erit.
8 Et maerebunt piscatores,
et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum;
et expandentes rete super faciem aquarum languebunt.
9 Confundentur, qui operantur linum,
pectentes et texentes byssum.
10 Et opifices eius deprimentur,
omnes mercennarii omnino deficient.
11 Quam stulti principes Taneos!
Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens;
quomodo dicetis pharaoni:
“ Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ”?
12 Ubi nunc sunt sapientes tui?
Annuntient tibi et indicent
quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum.
13 Stulti facti sunt principes Taneos,
decepti sunt principes Mempheos,
deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius.
14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis,
et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo,
sicut errat ebrius in vomitu suo;
15 et non erit Aegypto opus,
quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo.
16 In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
17 Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
18 In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una.
19 In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino.
20 Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos.
21 Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota vovebunt Domino et solvent.
22 Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos.
23 In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis.
24 In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae,
25 cui benedicet Dominus exercituum dicens: “ Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel ”.

20

1 In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,
2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “ Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis ”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
3 Et dixit Dominus: “ Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam,
4 sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
5 Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua.
6 Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?” ”.

21

1 Oraculum deserti maris.
Sicut turbines per austrum transeuntes,
de deserto venit, de terra horribili.
2 Visio dura nuntiata est mihi:
praedo praedatur,
et vastator vastat.
Ascende, Elam;
obside, Media;
omnem gemitum eius cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,
angustia possedit me sicut angustia parientis;
corrui, cum audirem;
conturbatus sum, cum viderem.
4 Vacillat cor meum,
pavor invadit me:
crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.
5 Ponunt mensam,
stragulum pandunt, comedunt, bibunt.
Surgite, principes,
ungite clipeum.
6 Haec enim dixit mihi Dominus:
“ Vade et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.
7 Si viderit currum, bigam equitum,
ascensorem asini et ascensorem cameli,
intueatur diligenter multo intuitu ”.
8 Et clamavit speculator:
“ Super specula, Domine,
ego sum stans iugiter per diem,
et super custodiam meam
ego sum stans totis noctibus.
9 Ecce, huc venit agmen virorum,
biga equitum ”.
Et respondit et dixit:
“ Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram ”.
10 Tritura mea et fili areae meae,
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis.
11 Oraculum Duma.
Ad me clamat ex Seir:
“ Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte? ”.
12 Dixit custos:
“ Venit mane, sed etiam nox;
si quaeritis, quaerite,
revertimini, venite ”.
13 Oraculum in solitudine.
In saltu, in solitudine dormietis,
turmae Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti:
15 a facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii nudati,
a facie arcus extenti,
a facie gravis proelii.
16 Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
17 et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.

22

1 Oraculum vallis Visionis.
Quidnam tibi est,
quia ascendisti omnis in tecta,
2 clamoris plena, urbs tumultuans,
civitas exsultans?
Interfecti tui non interfecti gladio
nec mortui in bello;
3 cuncti principes tui fugerunt
simul sine arcu capti;
omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul,
procul fugerunt.
4 Propterea dixi: “ Recedite a me,
amare flebo;
nolite incumbere, ut consolemini me
super vastitate filiae populi mei ”.
5 Dies enim confusionis
et conculcationis et fletus
Domino, Deo exercituum, in valle Visionis,
eversio murorum et vociferatio ad montem.
6 Et Elam sumpsit pharetram,
in agmine hominum equitum,
et Cir nudavit clipeum.
7 Et electae valles tuae
plenae sunt quadrigarum,
et equites ponunt sedes suas in porta.
8 Et revelatum est operimentum Iudae,
et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
9 et scissuras civitatis David vidistis,
quia multiplicatae sunt;
et congregastis aquas piscinae inferioris.
10 Et domos Ierusalem numerastis
et destruxistis domos
ad muniendum murum;
11 et lacum fecistis inter duos muros
pro aqua piscinae veteris;
sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec,
et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa
ad fletum et ad planctum,
ad calvitium et ad cingendum saccum;
13 et ecce gaudium et laetitia,
occidere boves et iugulare pecus,
comedere carnes et bibere vinum:
“ Comedamus et bibamus,
cras enim moriemur ”.
14 Et revelatum est in auribus meis
a Domino exercituum:
“ Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini! ”,
dicit Dominus, Deus exercituum.
15 Haec dicit Dominus, Deus exercituum:
“ Vade, ingredere ad procuratorem istum,
ad Sobnam praepositum palatii:
16 “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic,
quia excidisti tibi hic sepulcrum?”.
Effodiens in excelso sepulcrum suum,
excavabat in petra tabernaculum sibi.
17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo,
violenter te apprehendens.
18 In globum te convolvet glomerans;
quasi pilam mittet te
in terram latam et spatiosam:
ibi morieris,
et ibi erunt currus gloriae tuae,
ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tua
et de ministerio tuo deponam te.
20 Et erit in die illa:
vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21 et induam illum tunicam tuam
et cingulo tuo cingam eum
et potestatem tuam dabo in manu eius;
et erit in patrem habitantibus Ierusalem
et domui Iudae.
22 Et dabo clavem domus David
super umerum eius;
et aperiet, et non erit qui claudat;
et claudet, et non erit qui aperiat.
23 Et figam illum paxillum in loco securo,
et erit in solium gloriae domui patris sui.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est ”.

23

1 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
2 Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
6 Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
10 Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
11 Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
13 Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
16 “ Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit ”.
17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.
18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.

24

1 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam
et conturbat faciem eius
et dispergit habitatores eius.
2 Et erit sicut populus sic sacerdos,
et sicut servus sic dominus eius,
sicut ancilla sic domina eius,
sicut emens sic ille qui vendit,
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit,
sicut qui repetit sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra
et direptione praedabitur:
Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luget, languet terra,
marcescit, languet orbis,
marcescit altitudo simul cum terra.
5 Et terra infecta est sub habitatoribus suis,
quia transgressi sunt leges,
violaverunt mandatum,
dissipaverunt foedus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio voravit terram,
et poenas exsolverunt habitatores eius;
ideoque imminuti sunt cultores eius,
et relicti sunt homines pauci.
7 Luget mustum,
emarcuit vitis,
ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
8 Cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium,
cessavit gaudium citharae;
9 cum cantico non bibent vinum,
amara erit potio bibentibus illam.
10 Attrita est civitas inanitatis,
clausa est omnis domus, ut nemo introeat;
11 clamor est super vino in plateis,
occidit omnis laetitia,
translatum est gaudium terrae.
12 Relicta est in urbe solitudo,
et in ruinam confracta est porta;
13 quia haec erunt in medio terrae,
in medio populorum,
quomodo si olivae excutiantur,
et finita vindemia colligantur racemi.
14 Hi levabunt vocem suam,
laudabunt maiestatem Domini,
hinnient de mari.
15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum,
in insulis maris nomen Domini, Dei Israel.
16 A finibus terrae laudes audivimus:
“ Gloria iusto ”.
Et dixi: “ Secretum meum mihi,
secretum meum mihi.
Vae mihi! ”.
Praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.
17 Formido et fovea et laqueus super te,
habitator terrae.
18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam;
et, qui ascenderit de fovea,
tenebitur laqueo,
quia cataractae de excelsis apertae sunt,
et concussa sunt fundamenta terrae.
19 Confractione confracta est terra,
contritione contrita est terra,
commotione commota est terra,
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et fluctuabit quasi tabernaculum;
et gravis erit super eam iniquitas eius,
et corruet et non adiciet ut resurgat.
21 Et erit in die illa:
visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae super terram;
22 et congregabuntur et vincientur in lacu
et claudentur in carcere;
et post multos dies visitabuntur.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol,
quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem
et in conspectu senum suorum glorificabitur.

25

1 Domine, Deus meus es tu;
exaltabo te, confitebor no mini tuo,
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas, fideles, veraces.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem munitam in ruinam:
arx superborum non amplius est civitas,
in sempiternum non reaedificabitur.
3 Super hoc glorificabit te populus fortis,
civitas gentium robustarum timebit te;
4 quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
protectio a turbine,
umbraculum ab aestu:
spiritus enim robustorum
quasi imber hiemalis.
5 Sicut aestus in arida
tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis
canticum fortium reprimes.
6 Et faciet Dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium,
convivium vini meri,
pinguium medullatorum,
vini deliquati.
7 Et praecipitabit in monte isto
faciem vinculi colligati super omnes populos
et telam, quam orditus est super omnes nationes.
8 Praecipitabit mortem in sempiternum
et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie
et opprobrium populi sui auferet de universa terra,
quia Dominus locutus est.
9 Et dicetur in die illa: “ Ecce Deus noster iste,
exspectavimus eum, ut salvaret nos;
iste Dominus, sustinuimus eum:
exsultabimus et laetabimur in salutari eius.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ”.
Et triturabitur Moab in loco suo,
sicuti teruntur paleae in sterquilinio;
11 et extendet manus suas in medio eius,
sicut extendit natans ad natandum;
et humiliabitur superbia eius
cum allisione manuum eius.
12 Et firmum munimentum murorum tuorum evertit,
deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.

26

1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudae:
“ Urbs fortis nobis in salutem;
posuit muros et antemurale.
2 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta,
quae servat fidem.
3 Propositum eius est firmum;
servabis pacem,
quia in te speravit.
4 Sperate in Dominum in saeculis aeternis,
Dominus est petra aeterna.
5 Quia evertit habitantes in excelso,
civitatem sublimem humiliabit;
humiliabit eam usque ad terram,
detrahet eam usque ad pulverem.
6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis,
gressus egenorum.
7 Semita iusti recta est;
rectum callem iusti complanas.
8 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te;
ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae.
9 Anima mea desiderat te in nocte,
sed et spiritu meo in praecordiis meis te quaero.
Cum resplenduerint iudicia tua in terra,
iustitiam discent habitatores orbis.
10 Fit misericordia impio,
non discet iustitiam;
in terra probitatis inique gerit
et non videt maiestatem Domini.
11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident;
videant confusi zelum tuum in populum,
et ignis hostium tuorum devorabit eos.
12 Domine, dabis pacem nobis;
omnia enim opera nostra operatus es nobis.
13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te;
tantum in te recordemur nominis tui.
14 Mortui non reviviscent,
defuncti non resurgent;
propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum.
15 Auxisti gentem, Domine,
auxisti gentem, glorificatus es;
elongasti omnes terminos terrae.
16 Domine, in angustia quaesierunt te,
fuderunt incantationem, castigatio tua in eis.
17 Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum
dolens clamat in doloribus suis,
sic facti sumus a facie tua, Domine.
18 Concepimus et parturivimus,
quasi peperimus ventum.
Salutes non fecimus in terra,
ideo non nati sunt habitatores terrae.
19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent.
Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere,
quia ros lucis ros tuus,
et terra defunctos suos edet in lucem.
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua,
claude ostia tua super te,
abscondere modicum ad momentum,
donec pertranseat indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,
ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum;
et revelabit terra sanguinem suum
et non operiet ultra interfectos suos ”.

27

1 In die illa visitabit Dominus
in gladio suo duro et forti et grandi
super Leviathan serpentem fugacem
et super Leviathan serpentem tortuosum
et occidet draconem, qui in mari est.
2 In die illa vinea erit iucunda;
cantate ei.
3 Ego Dominus, qui servo eam;
per singula momenta irrigabo eam.
Ne forte visitetur contra eam,
nocte et die servo eam.
4 Indignatio non est mihi.
Quis dabit mihi spinam et veprem?
In proelio gradiar super eam,
succendam eam pariter,
5 nisi forte protectionem meam apprehendat,
faciat pacem mecum,
pacem faciat mecum.
6 Diebus futuris radices mittet Iacob,
florebit et germinabit Israel,
et implebunt faciem orbis fructibus.
7 Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit eum?
Aut, sicut occiduntur occisi eius, occisus est?
8 In mensura punit eum deiciens eum,
impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus.
9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob,
et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius:
ut scilicet ponat omnes lapides altaris
sicut lapides calcis comminutos,
ne exstent luci et thymiateria.
10 Civitas enim munita desolata est,
habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum;
ibi pascetur vitulus et ibi accubabit
et consumet arbusta eius.
11 In siccitate frondes illius conterentur;
mulieres venient et comburent eas.
Ipse enim non est populus sapiens,
propterea non miserebitur eius, qui fecit eum,
et, qui formavit eum, non parcet ei.
12 Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus
a Flumine usque ad torrentem Aegypti;
et vos congregabimini
unus et unus, filii Israel.
13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna;
et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum,
et qui eiecti erant in terra Aegypti,
et adorabunt Dominum
in monte sancto in Ierusalem.

28

1 Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim
et flori decidenti gloriae maiestatis eius,
qui erant in vertice vallis pinguissimae,
errantes a vino!
2 Ecce validus et fortis Domino
sicut impetus grandinis, turbo confringens,
sicut impetus aquarum multarum inundantium,
et deiciet in terram violenter.
3 Pedibus conculcabitur
corona superbiae ebriorum Ephraim;
4 et erit flos decidens gloriae maiestatis eius,
qui est super verticem vallis pinguium,
quasi ficus praecox ante messem,
quam quis, ut viderit,
manu statim arreptam devorabit.
5 In die illa erit Dominus exercituum
corona gloriae
et sertum maiestatis
residuo populi sui
6 et spiritus iudicii
sedenti ad iudicandum
et fortitudo
vertentibus proelium usque ad portam.
7 Verum hi quoque prae vino vacillant
et prae ebrietate nutant;
sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate,
absorpti sunt a vino,
nutant in ebrietate,
vacillant in visione,
fluctuant in iudicio.
8 Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque,
ita ut non esset ultra locus.
9 Quem docebit scientiam?
Et quem intellegere faciet auditum?
Ablactatos a lacte,
avulsos ab uberibus.
10 Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum,
regula ad regulam, regula ad regulam,
modicum ibi, modicum ibi.
11 Balbis enim labiis et lingua altera
loquetur ad populum istum,
12 cui dixerat: “ Haec requies, reficite lassum;
et hoc est refrigerium ”.
Et noluerunt audire.
13 Et erit eis verbum Domini:
“ Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum,
regula ad regulam, regula ad regulam,
modicum ibi, modicum ibi ”,
ut vadant et cadant retrorsum et conterantur
et illaqueentur et capiantur.
14 Propter hoc audite verbum Domini,
viri illusores, qui dominamini super populum meum,
qui est in Ierusalem.
15 Dixistis enim: “ Percussimus foedus cum morte
et cum inferno fecimus pactum;
flagellum inundans cum transierit,
non veniet super nos,
quia posuimus mendacium spem nostram
et in fallacia absconditi sumus ”.
16 Idcirco haec dicit Dominus Deus:
“ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem,
lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum;
qui crediderit, non turbabitur.
17 Et ponam iudicium tamquam normam
et iustitiam tamquam perpendiculum;
et subvertet grando spem mendacii,
et latibulum aquae inundabunt.
18 Et delebitur foedus vestrum cum morte,
et pactum vestrum cum inferno non stabit;
flagellum inundans cum transierit,
eritis ei in conculcationem.
19 Quandocumque pertransierit, tollet vos;
quoniam mane diluculo pertransibit,
in die et in nocte,
et erit tantummodo horrendum intellegere auditum ”.
20 Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat,
et pallium brevius, ut quis se operire possit.
21 Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus,
sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur,
ut faciat opus suum, novum opus suum,
ut operetur operationem suam,
peregrinam operationem suam.
22 Et nunc nolite illudere,
ne forte constringantur vincula vestra;
decretum enim destructionis audivi
a Domino, Deo exercituum,
super universam terram.
23 Auribus percipite et audite vocem meam,
attendite et audite eloquium meum.
24 Numquid tota die arat arans, ut serat,
proscindit et sarrit humum suam?
25 Nonne, cum adaequaverit faciem eius,
spargit nigellam et serit cuminum,
ponit triticum et hordeum
et far in finibus suis?
26 Erudit enim illum recte,
Deus suus docet illum.
27 Non enim in serris trituratur nigella,
nec rota plaustri super cuminum circuit;
sed in virga excutitur nigella,
et cuminum in baculo.
28 Numquid comminuitur triticum?
Verum non in perpetuum triturans triturabit illum,
neque vexabit eum rota plaustri,
nec ungulis suis comminuet eum.
29 Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit;
mirabile fecit consilium,
magnificavit sapientiam.

29

1 Vae Ariel, Ariel, civitas,
quam circumdedit David!
Addite annum ad annum,
sollemnitates evolvantur;
2 et circumvallabo Ariel,
et erit maeror et maestitia,
et erit mihi quasi Ariel.
3 Et circumdabo te quasi sphaeram
et iaciam contra te aggerem
et munimenta ponam in obsidionem tuam.
4 Humiliaberis, de terra loqueris,
et de pulvere vix audietur eloquium tuum,
et erit quasi pythonis de terra vox tua,
et de humo eloquium tuum mussitabit.
5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum,
et sicut palea volans multitudo fortium.
Eritque repente confestim,
6 a Domino exercituum visitaberis
in tonitruo et commotione terrae,
magno fragore, turbine et tempestate
et flamma ignis devorantis.
7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae
multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel,
et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius;
8 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit,
cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius;
et sicut somniat sitiens, et ecce bibit
et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,
et anima eius vacua est,
sic erit multitudo omnium gentium
dimicantium contra montem Sion.
9 Obstupescite et admiramini,
excaecamini et caeci estote,
inebriamini et non a vino,
vacillate et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis,
clausit oculos vestros
et capita vestra operuit.
11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: “ Lege istum ”, respondebit: “ Non possum, signatus est enim ”.
12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: “ Lege ”, et respondebit: “ Nescio litteras ”.
13 Et dixit Dominus:
“ Eo quod appropinquat populus iste ore suo
et labiis suis glorificat me,
cor autem eius longe est a me,
et est timor eorum erga me
velut mandatum hominum perceptum,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam
populo huic miraculo grandi et stupendo:
peribit sapientia sapientium eius,
et prudentia prudentium eius abscondetur ”.
15 Vae, qui profunde a Domino
consilium abscondunt,
quorum sunt in tenebris opera, et dicunt:
“ Quis videt nos, et quis novit nos? ”.
16 Perversa cogitatio vestra!
Numquid quasi lutum reputabitur figulus,
ut dicat opus factori suo:
“ Non fecisti me ”;
et figmentum dicat fictori suo:
“ Non intellegis ”?
17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum,
et hortus in saltum reputabitur?
18 Et audient in die illa surdi verba libri,
et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
19 Et addent mites in Domino laetitiam,
et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;
20 quoniam defecit, qui praevalebat,
consummatus est illusor,
et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
21 qui peccare faciebant homines in verbo
et arguentem in porta supplantabant
et deiecerunt inanibus verbis iustum.
22 Propter hoc haec dicit Dominus
ad domum Iacob, qui redemit Abraham:
“ Non modo confundetur Iacob,
nec modo vultus eius erubescet;
23 sed, cum viderit opera manuum mearum,
in medio sui sanctificabunt nomen meum
et sanctificabunt Sanctum Iacob
et Deum Israel pavebunt,
24 et scient errantes spiritu sapientiam,
et mussitatores discent doctrinam ”.

30

1 “ Vae, filii desertores, dicit Dominus,
eo quod facitis consilium et non ex me,
et pactum statuitis et non per spiritum meum,
ut addatis peccatum super peccatum!
2 Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum,
et os meum non interrogastis,
sperantes auxilium in fortitudine pharaonis
et habentes fiduciam in umbra Aegypti.
3 Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem,
et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam.
4 Cum fuerint enim in Tani principes tui,
et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint,
5 omnes confundentur
super populo, qui eis prodesse non potest;
non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium ”.
6 Oraculum iumentorum Nageb.
In terra tribulationis et angustiae,
leaenae et leonis rugientis,
viperae et draconis volantis
portant super umeros iumentorum divitias suas
et super gibbum camelorum thesauros suos
ad populum, qui eis prodesse non poterit.
7 Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur;
ideo vocavi Rahab otiosam.
8 Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum
et in libro diligenter exara illud,
et erit in posterum
in testimonium usque in aeternum.
9 Populus enim rebellis est,
et filii mendaces,
filii nolentes audire legem Domini;
10 qui dicunt videntibus: “ Nolite videre ”
et aspicientibus: “ Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt;
loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
11 Recedite a via, declinate a semita,
tollite a facie nostra Sanctum Israel ”.
12 Propterea haec dicit Sanctus Israel:
“ Pro eo quod reprobastis verbum hoc
et sperastis in perversitatem et in perfidiam
et innixi estis super eis,
13 propterea erit vobis iniquitas haec
sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso,
cuius confractio subito, dum non speratur,
venit improviso;
14 et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli,
contritione absque misericordia,
et non invenietur de fragmentis eius testa,
in qua capiatur igniculus de incendio,
aut hauriatur aqua de fovea ”.
15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel:
“ In conversione et quiete salvi eritis;
in silentio et in spe erit fortitudo vestra ”.
Et noluistis
16 et dixistis:
“ Nequaquam, sed super equis fugiemus ”,
ideo fugietis;
et: “ Super veloces ascendemus ”,
ideo veloces erunt, qui persequentur vos.
17 Mille pavebunt a facie terroris unius,
et a facie terroris quinque fugietis,
donec relinquamini
quasi malus in vertice montis
et quasi signum super collem.
18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri,
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus iudicii Dominus;
beati omnes, qui exspectant eum.
19 Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem,
plorans nequaquam plorabis:
miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui;
statim ut audierit, respondebit tibi.
20 Et dabit vobis Dominus
panem angustiae et aquam afflictionis,
sed non amplius avolabit a te doctor tuus;
et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum,
21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis:
“ Haec via, ambulate in ea ”,
si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.
22 Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum
et vestimentum conflatilis aurei tui;
disperges ea sicut immunditiam menstruatae.
“ Egredere ” dices ei.
23 Et dabit pluviam semini tuo,
quod seminaveris in terra,
et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis;
pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis,
24 et boves tui et asini, qui operantur terram,
commixtum migma comedent
ventilatum in pala et ventilabro.
25 Et erunt super omnem montem excelsum
et super omnem collem elevatum
rivi currentium aquarum
in die interfectionis multorum,
cum ceciderint turres.
26 Et erit lux lunae sicut lux solis,
et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum
in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui
et percussuram plagae eius sanaverit.
27 Ecce nomen Domini venit de longinquo,
ardens furor eius, et gravis eius fragor;
labia eius repleta sunt indignatione,
et lingua eius quasi ignis devorans.
28 Spiritus eius velut torrens inundans,
usque ad collum pertingens,
ad cribrandas gentes in cribro funesto,
et frenum dolosum in maxillis populorum.
29 Canticum erit vobis
sicut nox sanctificatae sollemnitatis,
et laetitia cordis
sicut eius, qui ad sonum tibiae pergit
in montem Domini,
ad petram Israel.
30 Et auditam faciet Dominus
gloriam vocis suae
et terrorem brachii sui
ostendet in comminatione furoris
et flamma ignis devorantis,
in turbine et in imbre et in lapide grandinis.
31 A voce enim Domini pavebit
Assyrius virga percussus.
32 Et erit omnis ictus baculi percutientis,
quem requiescere faciet Dominus
super eum in tympanis et citharis,
et in bellis agitatis expugnabit eos.
33 Praeparata est enim ab heri Topheth,
praeparata, profunda et dilatata,
in pyra eius ignis et ligna multa;
flatus Domini sicut torrens sulphuris
succendit eam.

31

1 Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,
in equis sperantes
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt,
et super equitibus, quia praevalidi nimis,
et non intendunt in Sanctum Israel
et Dominum non requirunt!
2 Tamen et ipse sapiens adducit malum
et verba sua non retractat;
et consurget contra domum pessimorum
et contra auxilium operantium iniquitatem.
3 Aegyptius homo et non Deus,
et equi eorum caro et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator,
et cadet, cui praestatur auxilium,
simulque omnes consumentur.
4 Quia haec dicit Dominus ad me:
“ Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam,
cum occurrerit ei multitudo pastorum,
a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit,
sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius.
5 Sicut aves volantes,
sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,
protegens et liberans,
parcens et salvans ”.
6 Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis,
filii Israel.
7 In die enim illa abiciet vir
idola argentea sua et idola aurea sua,
quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum;
8 et cadet Assyria in gladio non viri,
et gladius non hominis vorabit eum,
et fugiet a facie gladii,
et iuvenes eius vectigales erunt.
9 Et fortitudo eius prae terrore transibit,
et pavebunt signum principes eius,
dixit Dominus, cuius ignis est in Sion,
et caminus eius in Ierusalem.

32

1 Ecce in iustitia regnabit rex,
et principes in iudicio praee runt.
2 Et erit vir sicut latibulum a vento
et refugium a tempestate,
sicut rivi aquarum in sitiente terra
et umbra petrae magnae in terra arida.
3 Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt,
4 et cor stultorum intelleget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis,
neque fraudulentus appellabitur maior;
6 stultus enim fatua loquitur,
et cor eius cogitat iniquitatem,
ut perficiat impietatem
et loquatur contra Dominum errores
et vacuam faciat animam esurientem
et potum sitienti auferat.
7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt;
ipse enim cogitationes concinnat
ad perdendos mites in sermone mendaci,
etiam quando pauper iudicium vindicat.
8 Nobilis vero consilia nobilia dat
et ipse ad nobilia assurget.
9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam;
filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
10 Post dies enim et annum
vos pavebitis confidentes;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.
11 Obstupescite, vanae;
pavete, confidentes,
exuite vos et nudate vos,
accingite lumbos vestros.
12 Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.
13 Super humum populi mei
spinae et vepres ascendent,
super omnes domos gaudii,
super civitatem exsultantem.
14 Domus enim dimissa est;
multitudo urbis relicta est,
Ophel et Bahan erunt speluncae
usque in aeternum,
gaudium onagrorum,
pascua gregum,
15 donec effundatur super nos
spiritus de excelso.
Et erit desertum in hortum,
et hortus in saltum reputabitur,
16 et habitabit in solitudine iudicium,
et iustitia in horto sedebit;
17 et erit opus iustitiae pax,
et cultus iustitiae silentium,
et securitas usque in sempiternum.
18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis
et in tabernaculis fiduciae
et in locis securis.
19 Et penitus cadet saltus,
et profunde deprimetur civitas.
20 Beati, qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.

33

1 Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit;
qui devastas, cum nemo te devastaverit!
Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis;
cum perfeceris devastationem, te devastabunt.
2 Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus;
esto brachium nostrum in mane
et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce fragoris fugerunt populi,
ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus;
sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.
5 Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso;
implet Sion iudicio et iustitia.
6 Et erit firmitas in temporibus tuis;
divitiae salutis sapientia et scientia:
timor Domini ipse est thesaurus eius.
7 Ecce praecones clamabunt foris,
angeli pacis amare flebunt.
8 Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam;
irritum fecit pactum,
reiecit testes,
non reputavit homines.
9 Luget et elanguescit terra,
confusus est Libanus et obsorduit,
et factus est Saron sicut desertum,
et exaruerunt Basan et Carmelus.
10 “ Nunc consurgam, dicit Dominus,
nunc exaltabor, nunc sublevabor.
11 Concipietis fenum, parietis stipulam;
spiritus meus ut ignis vorabit vos.
12 Et erunt populi fornaces calcis:
spinae congregatae igne comburentur.
13 Audite, qui longe estis, quae fecerim,
et cognoscite, vicini, fortitudinem meam ”.
14 Conterriti sunt in Sion peccatores,
possedit tremor impios.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante?
Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
15 Qui ambulat in iustitiis et loquitur aequitates,
qui reicit lucra ex rapinis
et excutit manus suas, ne munera accipiat,
qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem,
et claudit oculos suos, ne videat malum:
16 iste in excelsis habitabit,
munimenta saxorum refugium eius;
panis ei datus est, aquae eius fideles sunt.
17 Regem in decore suo videbunt oculi tui,
cernent terram longinquam.
18 Cor tuum cum timore inquiret:
“ Ubi est scriba? Ubi ponderator?
Ubi computator turrium? ”.
19 Populum impudentem non videbis,
populum profundi sermonis, ininterpretabilis,
linguae barbarae absque intellegentia.
20 Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum!
Oculi tui videbunt Ierusalem,
habitationem securam,
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit;
nec auferentur clavi eius in sempiternum,
et omnes funiculi eius non rumpentur.
21 Quia ibi potens Dominus pro nobis
loco fluviorum, rivorum late patentium;
non transibit ibi navis remigum,
neque navis magna transgredietur eum.
22 Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster,
Dominus rex noster: ipse salvabit nos.
23 Laxati sunt funiculi tui
nec sustinent malum suum,
ut dilatare velum non queant.
Tunc divident caeci praedam multam;
claudi diripient rapinam.
24 Nec dicet incola: “ Elangui ”.
Populus, qui habitat in ea,
auferetur ab eo iniquitas.

34

1 Accedite, gentes, ad audien dum;
et populi, attendite.
Audiat terra et plenitudo eius,
orbis et omne germen eius.
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,
et furor super universam militiam eorum:
ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem.
3 Interfecti eorum proicientur,
et de cadaveribus eorum ascendet foetor;
dissolventur montes sanguine eorum.
4 Et tabescet omnis militia caelorum,
et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet,
sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.
5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus:
ecce super Edom descendet
et super populum interfectionis meae ad iudicium.
6 Gladius Domini repletus est sanguine,
incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum;
victima enim Domini in Bosra,
et interfectio magna in terra Edom.
7 Cadunt bubali cum eis,
iuvenci cum tauris;
inebriabitur terra eorum sanguine,
et humus eorum adipe pinguium,
8 quia dies ultionis Domini,
annus retributionum ad vindicandam Sion.
9 Et convertentur torrentes eius in picem,
et humus eius in sulphur,
et erit terra eius in picem ardentem.
10 Nocte et die non exstinguetur,
in sempiternum ascendet fumus eius,
a generatione in generationem desolabitur,
in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius,
noctua et corvus habitabunt in ea;
et extendet super eam mensuram solitudinis
et perpendiculum desolationis.
12 Nobiles eius non erunt,
nec regnum proclamabunt;
et omnes principes eius erunt in nihilum.
13 Et orientur in domibus eius spinae,
urticae et paliurus in munitionibus eius;
et erit cubile draconum
et pascua struthionum.
14 Et occurrent hyaenae thoibus,
et pilosus clamat ad amicum suum;
ibi cubat lamia
et invenit sibi requiem.
15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit
et circumfodit et fovet in umbra eius;
illuc congregantur milvi alter ad alterum.
16 Requirite in libro Domini et legite:
unum ex eis non deest,
alter alterum exspectare non debet;
quia os Domini praecepit,
et spiritus eius ipse congregavit ea.
17 Et ipse misit eis sortem,
et manus eius divisit terram illis in mensura;
usque in aeternum possidebunt eam,
in generatione et generatione habitabunt in ea.

35

1 Laetentur deserta et invia,
et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
2 Germinet et exsultet
laetabunda et laudans.
Gloria Libani data est ei,
decor Carmeli et Saron;
ipsi videbunt gloriam Domini,
maiestatem Dei nostri.
3 Confortate manus dissolutas
et genua debilia roborate.
4 Dicite pusillanimis:
“ Confortamini, nolite timere!
Ecce Deus vester,
ultio veniet, retributio Dei;
ipse veniet et salvabit vos ”.
5 Tunc aperientur oculi caecorum,
et aures surdorum patebunt.
6 Tunc saliet sicut cervus claudus,
et exsultabit lingua mutorum,
quia erumpent in deserto aquae,
et torrentes in solitudine.
7 Et terra arida erit in stagnum,
et sitiens in fontes aquarum;
in cubilibus, in quibus dracones habitabant,
erit locus calami et iunci.
8 Et erit ibi semita et via;
et via sancta vocabitur:
non transibit per eam pollutus;
et erit eis directa via,
ita ut stulti non errent per eam.
9 Non erit ibi leo,
et rapax bestia non ascendet per eam
nec invenietur ibi;
et ambulabunt, qui liberati fuerint,
10 et redempti a Domino revertentur.
Et venient in Sion cum laude,
et laetitia sempiterna super caput eorum:
gaudium et laetitiam obtinebunt,
et fugiet maeror et gemitus.

36

1 Et factum est in quarto deci mo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas.
2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis.
3 Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.
4 Et dixit ad eos Rabsaces: “ Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis?
5 Dixisti: “ Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.
7 Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”?
8 Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum.
9 Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus;
10 et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: “Ascende super terram istam et disperde eam” ”.
11 Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum ”.
12 Et dixit Rabsaces: “ Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ”.
13 Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: “ Audite verba regis magni, regis Assyriorum:
14 Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens: “Eruens liberabit nos Dominus; non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum”.
16 Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua,
17 donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum.
18 Ne illudat vos Ezechias dicens: “Dominus liberabit nos”. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
19 Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
20 Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea? ”.
21 Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: “ Ne respondeatis ei ”.
22 Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

37

1 Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini;
2 et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam,
3 et dixerunt ad eum: “ Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et correptionis et contumeliae dies haec, quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
4 Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt ”.
5 Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam;
6 et dixit ad eos Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Ne timeas a facie verborum, quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua ”.
8 Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de Lachis.
9 Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “ Egressus est, ut pugnet contra te ”.
Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens:
10 “ Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum”.
11 Ecce tu audisti omnia, quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari?
12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar?
13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava? ”.
14 Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino.
15 Et oravit Ezechias ad Dominum dicens:
16 “ Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram.
17 Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
18 Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum
19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos.
20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus ”.
21 Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum,
22 hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum:
Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion;
post te caput movit filia Ierusalem.
23 Cui exprobrasti et quem blasphemasti?
Et super quem exaltasti vocem
et levasti altitudinem oculorum tuorum?
Contra Sanctum Israel!
24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino
et dixisti: “In multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani;
et succidi excelsa cedrorum eius
et electas abietes illius
et introivi altitudinem summitatis eius,
silvam condensam.
25 Ego fodi et bibi aquam alienam
et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos Aegypti”.
26 Numquid non audisti?
A saeculo feci illud; a diebus antiquis
ego plasmavi illud et nunc adduxi,
ut fiat in eradicationem,
in lapides eversos civitates munitae.
27 Habitatores earum breviata manu
contremuerunt et confusi sunt;
facti sunt sicut fenum agri
et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri.
28 Sessionem tuam
et egressum tuum et introitum tuum cognovi
et insaniam tuam contra me.
29 Cum fureris adversum me,
et superbia tua ascenderit in aures meas,
ponam circulum in naribus tuis
et frenum in labiis tuis
et reducam te in viam,
per quam venisti.
30 Tibi autem hoc erit signum:
Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt,
et in anno secundo, quae sponte nascuntur;
in anno autem tertio seminate et metite
et plantate vineas et comedite fructum earum.
31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae,
quod reliquum est, radicem deorsum
et faciet fructum sursum.
32 Quia de Ierusalem exibit residuum,
et, quod salvum fuerit, de monte Sion.
Zelus Domini exercituum faciet istud.
33 Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum:
Non introibit civitatem hanc
et non iaciet ibi sagittam
et non opponet ei clipeum
et non mittet contra eam aggerem.
34 In via, qua venit, per eam revertetur,
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam
propter me et propter David servum meum ”.
36 Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes illi cadavera mortuorum.
37 Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve.
38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

38

1 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: “ Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives”.
2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
3 et dixit: “ Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim ”. Et flevit Ezechias fletu magno.
4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
5 “ Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam hanc civitatem”.
7 Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
8 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ”. Et reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
9 Scriptura Ezechiae regis Iudae, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua:
10 “ Ego dixi: In dimidio dierum meorum
vadam ad portas inferi;
quaesivi residuum annorum meorum.
11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium,
non aspiciam hominem ultra
inter habitatores orbis.
12 Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me
quasi tabernaculum pastorum;
convolvit sicut textor vitam meam;
de stamine succidit me.
De mane usque ad vesperam confecisti me.
13 Prostratus sum usque ad mane,
quasi leo sic conterit omnia ossa mea;
de mane usque ad vesperam confecisti me.
14 Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo,
meditabor ut columba;
attenuati sunt oculi mei
suspicientes in excelsum.