| NOVA
        VULGATA EVANGELIUM
        SECUNDUM IOANNEM 1 1 In
        principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.2 Hoc erat in principio apud Deum.
 3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum
        est;
 4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
 7 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut
        omnes crederent per illum.
 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non
        cognovit.
 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
 12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,
        his, qui credunt in nomine eius,
 13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate
        viri, sed ex Deo nati sunt.
 14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam
        eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
 15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens:  Hic erat,
        quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me
        erat .
 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum
        facta est.
 18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris,
        ipse enarravit.
 19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab
        Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum:  Tu quis
        es? .
 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est:  Non sum ego
        Christus .
 21 Et interrogaverunt eum:  Quid ergo? Elias es tu? . Et dicit:
         Non sum .  Propheta es tu? . Et respondit:  Non .
 22 Dixerunt ergo ei:  Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt
        nos. Quid dicis de teipso? .
 23 Ait:
  Ego vox clamantis in deserto:
 Dirigite viam Domini,
 sicut dixit Isaias propheta .
 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;
 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei:  Quid ergo baptizas, si tu
        non es Christus neque Elias neque propheta? .
 26 Respondit eis Ioannes dicens:  Ego baptizo in aqua; medius vestrum
        stat, quem vos non scitis,
 27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius
        corrigiam calceamenti .
 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes
        baptizans.
 29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait:  Ecce agnus Dei,
        qui tollit peccatum mundi.
 30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia
        prior me erat.
 31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego
        in aqua baptizans .
 32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens:  Vidi Spiritum
        descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
 33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi
        dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super
        eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei .
 35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit:  Ecce agnus Dei .
 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis:  Quid
        quaeritis? . Qui dixerunt ei:  Rabbi — quod dicitur
        interpretatum Magister — ubi manes? .
 39 Dicit eis:  Venite et videbitis . Venerunt ergo et viderunt,
        ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
 40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab
        Ioanne et secuti fuerant eum.
 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei:  Invenimus
        Messiam  — quod est interpretatum Christus —;
 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit:  Tu es Simon
        filius Ioannis; tu vocaberis Cephas  — quod interpretatur Petrus —.
 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit
        ei Iesus:  Sequere me .
 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
 45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei:  Quem scripsit Moyses in
        Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth .
 46 Et dixit ei Nathanael:  A Nazareth potest aliquid boni esse? .
        Dicit ei Philippus:  Veni et vide .
 47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo:  Ecce vere
        Israelita, in quo dolus non est .
 48 Dicit ei Nathanael:  Unde me nosti? . Respondit Iesus et dixit
        ei:  Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te .
 49 Respondit ei Nathanael:  Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es
        Israel! .
 50 Respondit Iesus et dixit ei:  Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu,
        credis? Maiora his videbis .
 51 Et dicit ei:  Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et
        angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis .
 2 1 Et die
        tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
 3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum:  Vinum non habent .
 4 Et dicit ei Iesus:  Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora
        mea .
 5 Dicit mater eius ministris:  Quodcumque dixerit vobis, facite .
 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem
        Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
 7 Dicit eis Iesus:  Implete hydrias aqua . Et impleverunt eas
        usque ad summum.
 8 Et dicit eis:  Haurite nunc et ferte architriclino . Illi autem
        tulerunt.
 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat
        unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum
        architriclinus
 10 et dicit ei:  Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum
        inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque
        adhuc .
 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit
        gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et
        discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
 13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
 14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et
        nummularios sedentes;
 15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves
        quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
 16 et his, qui columbas vendebant, dixit:  Auferte ista hinc! Nolite
        facere domum Patris mei domum negotiationis .
 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est:  Zelus domus tuae
        comedit me .
 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei:  Quod signum ostendis
        nobis, quia haec facis? .
 19 Respondit Iesus et dixit eis:  Solvite templum hoc, et in tribus
        diebus excitabo illud .
 20 Dixerunt ergo Iudaei:  Quadraginta et sex annis aedificatum est
        templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? .
 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia
        hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
 23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi
        crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
 24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset
        omnes,
 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine;
        ipse enim sciebat quid esset in homine.
 3 1 Erat
        autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;2 hic venit ad eum nocte et dixit ei:  Rabbi, scimus quia a Deo
        venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis,
        nisi fuerit Deus cum eo .
 3 Respondit Iesus et dixit ei:  Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus
        fuerit desuper, non potest videre regnum Dei .
 4 Dicit ad eum Nicodemus:  Quomodo potest homo nasci, cum senex sit?
        Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? .
 5 Respondit Iesus:  Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex
        aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
 6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu,
        spiritus est.
 7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
 8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde
        veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu .
 9 Respondit Nicodemus et dixit ei:  Quomodo possunt haec fieri? .
 10 Respondit Iesus et dixit ei:  Tu es magister Israel et haec
        ignoras?
 11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus,
        testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis
        caelestia, credetis?
 13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius
        hominis.
 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet
        Filium hominis,
 15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam .
 16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut
        omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
 17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut
        salvetur mundus per ipsum.
 18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus
        est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
 19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines
        magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
 20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non
        arguantur opera eius;
 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius
        opera, quia in Deo sunt facta.
 22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic
        demorabatur cum eis et baptizabat.
 23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae
        multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
 25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de
        purificatione.
 26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei:  Rabbi, qui erat tecum
        trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et
        omnes veniunt ad eum! .
 27 Respondit Ioannes et dixit:  Non potest homo accipere quidquam,
        nisi fuerit ei datum de caelo.
 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego
        Christus, sed: Missus sum ante illum.
 29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et
        audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum
        impletum est.
 30 Illum oportet crescere, me autem minui .
 31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est
        et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
 32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo
        accipit.
 33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat
        Spiritum.
 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est
        Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
 4 1 Ut
        ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures
        discipulos facit et baptizat quam Ioannes2 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —
 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.
 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
 5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium,
        quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
 6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic
        super fontem; hora erat quasi sexta.
 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus:  Da mihi
        bibere ;
 8 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana:  Quomodo tu, Iudaeus cum sis,
        bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? . Non enim coutuntur
        Iudaei Samaritanis.
 10 Respondit Iesus et dixit ei:  Si scires donum Dei, et quis est,
        qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et
        dedisset tibi aquam vivam .
 11 Dicit ei mulier:  Domine, neque in quo haurias habes, et puteus
        altus est; unde ergo habes aquam vivam?
 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et
        ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? .
 13 Respondit Iesus et dixit ei:  Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet
        iterum;
 14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum;
        sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
        aeternam .
 15 Dicit ad eum mulier:  Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam
        neque veniam huc haurire .
 16 Dicit ei:  Vade, voca virum tuum et veni huc .
 17 Respondit mulier et dixit ei:  Non habeo virum . Dicit ei
        Iesus:  Bene dixisti: Non habeo virum;
 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir.
        Hoc vere dixisti .
 19 Dicit ei mulier:  Domine, video quia propheta es tu.
 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in
        Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet .
 21 Dicit ei Iesus:  Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque
        in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
 22 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex
        Iudaeis est.
 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem
        in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
 24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate
        oportet adorare .
 25 Dicit ei mulier:  Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus
        —; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia .
 26 Dicit ei Iesus:  Ego sum, qui loquor tecum .
 27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere
        loquebatur; nemo tamen dixit:  Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?
        .
 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit
        illis hominibus:
 29  Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci;
        numquid ipse est Christus? .
 30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
 31 Interea rogabant eum discipuli dicentes:  Rabbi, manduca .
 32 Ille autem dixit eis:  Ego cibum habeo manducare, quem vos
        nescitis .
 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem:  Numquid aliquis attulit ei
        manducare? .
 34 Dicit eis Iesus:  Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui
        misit me, et ut perficiam opus eius.
 35 Nonne vos dicitis: Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit?
        Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae
        sunt ad messem! Iam
 36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam,
        ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
 37 In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui
        metit.
 38 Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et
        vos in laborem eorum introistis .
 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter
        verbum mulieris testimonium perhibentis:  Dixit mihi omnia,
        quaecumque feci! .
 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos
        maneret; et mansit ibi duos dies.
 41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;
 42 et mulieri dicebant:  Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi
        enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! .
 43 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
 44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria
        honorem non habet.
 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia
        vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant
        in diem festum.
 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat
        quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
 47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit
        ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat
        enim mori.
 48 Dixit ergo Iesus ad eum:  Nisi signa et prodigia videritis, non
        credetis .
 49 Dicit ad eum regius:  Domine, descende priusquam moriatur puer
        meus .
 50 Dicit ei Iesus:  Vade. Filius tuus vivit . Credidit homo
        sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
 51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia
        puer eius vivit.
 52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo
        ei:  Heri hora septima reliquit eum febris .
 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: 
        Filius tuus vivit , et credidit ipse et domus eius tota.
 54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in
        Galilaeam.
 5 1 Post
        haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur
        Hebraice
 Bethsatha, quinque porticus habens.
 3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
 (4) 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in
        infirmitate sua.
 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam
        tempus habet, dicit ei:  Vis sanus fieri? .
 7 Respondit ei languidus:  Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata
        fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me
        descendit .
 8 Dicit ei Iesus:  Surge, tolle grabatum tuum et ambula .
 9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et
        ambulabat.
 Erat autem sabbatum in illo die.
 10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat:  Sabbatum est, et
        non licet tibi tollere grabatum tuum .
 11 Ille autem respondit eis:  Qui me fecit sanum, ille mihi dixit:
        Tolle grabatum tuum et ambula .
 12 Interrogaverunt eum:  Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle
        et ambula? .
 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim
        declinavit a turba constituta in loco.
 14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi:  Ecce sanus
        factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat .
 15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum
        sanum.
 16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in
        sabbato.
 17 Iesus autem respondit eis:  Pater meus usque modo operatur, et ego
        operor .
 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non
        solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se
        faciens Deo.
 19 Respondit itaque Iesus et dixit eis:  Amen, amen dico vobis: Non
        potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem;
        quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
 20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et
        maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos
        vult, vivificat.
 22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non
        honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
 24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit
        me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte
        in vitam.
 25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient
        vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam
        habere in semetipso;
 27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis
        sunt, audient vocem eius;
 29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero
        mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
 30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et
        iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed
        voluntatem eius, qui misit me.
 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est
        verum;
 32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est
        testimonium, quod perhibet de me.
 33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos
        salvi sitis.
 35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad
        horam in luce eius.
 36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi
        Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium
        perhibent de me, quia Pater me misit;
 37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque
        vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
 38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille,
        huic vos non creditis.
 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam
        habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
 40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
 41 Gloriam ab hominibus non accipio,
 42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit
        in nomine suo, illum accipietis.
 44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et
        gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui
        accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim
        ille scripsit.
 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?
        .
 6 1 Post
        haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat
        super his, qui infirmabantur.
 3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
 4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.
 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna
        venit ad eum, dicit ad Philippum:  Unde ememus panes, ut manducent
        hi? .
 6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.
 7 Respondit ei Philippus:  Ducentorum denariorum panes non sufficiunt
        eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! .
 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
 9  Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces;
        sed haec quid sunt propter tantos? .
 10 Dixit Iesus:  Facite homines discumbere . Erat autem fenum
        multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia.
 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit
        discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.
 12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis:  Colligite, quae
        superaverunt, fragmenta, ne quid pereat .
 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex
        quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt.
 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: 
        Hic est vere propheta, qui venit in mundum! .
 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et
        facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.
 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare
 17 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et
        tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.
 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta,
        vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.
 20 Ille autem dicit eis:  Ego sum, nolite timere! .
 21 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram,
        in quam ibant.
 22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia
        non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus
        in navem, sed soli discipuli eius abiissent;
 23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant
        panem, gratias agente Domino.
 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli
        eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes
        Iesum.
 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei:  Rabbi, quando huc
        venisti? .
 26 Respondit eis Iesus et dixit:  Amen, amen dico vobis: Quaeritis
        me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati
        estis.
 27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam
        aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit
        Deus! .
 28 Dixerunt ergo ad eum:  Quid faciemus, ut operemur opera Dei? .
 29 Respondit Iesus et dixit eis:  Hoc est opus Dei, ut credatis in
        eum, quem misit ille .
 30 Dixerunt ergo ei:  Quod ergo tu facis signum, ut videamus et
        credamus tibi? Quid operaris?
 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est:
        Panem de caelo dedit eis manducare .
 32 Dixit ergo eis Iesus:  Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit
        vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum;
 33 panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo .
 34 Dixerunt ergo ad eum:  Domine, semper da nobis panem hunc .
 35 Dixit eis Iesus:  Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non
        esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
 36 Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis.
 37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non
        eiciam foras,
 38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem
        eius, qui misit me.
 39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi,
        non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
 40 Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et
        credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in
        novissimo die .
 41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset:  Ego sum panis,
        qui de caelo descendi ,
 42 et dicebant:  Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus
        patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: De caelo descendi? .
 43 Respondit Iesus et dixit eis:  Nolite murmurare in invicem.
 44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et
        ego resuscitabo eum in novissimo die.
 45 Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei .
        Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit
        Patrem.
 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
 48 Ego sum panis vitae.
 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
 50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit,
        non moriatur.
 51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex
        hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est
        pro mundi vita .
 52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes:  Quomodo potest hic
        nobis carnem suam dare ad manducandum? .
 53 Dixit ergo eis Iesus:  Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis
        carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in
        vobismetipsis.
 54 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam
        aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
 55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
 56 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego
        in illo.
 57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui
        manducat me, et ipse vivet propter me.
 58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres
        et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum .
 59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.
 60 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt:  Durus est hic
        sermo! Quis potest eum audire? .
 61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli
        eius, dixit eis:  Hoc vos scandalizat?
 62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
 63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae
        ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
 64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt . Sciebat enim ab initio
        Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
 65 Et dicebat:  Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi
        fuerit ei datum a Patre .
 66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo
        ambulabant.
 67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim:  Numquid et vos vultis abire? .
 68 Respondit ei Simon Petrus:  Domine, ad quem ibimus? Verba vitae
        aeternae habes;
 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei .
 70 Respondit eis Iesus:  Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis
        unus Diabolus est .
 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum,
        cum esset unus ex Duodecim.
 7 1 Et
        post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam
        ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.
 3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius:  Transi hinc et vade in Iudaeam,
        ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si
        haec facis, manifesta teipsum mundo .
 5 Neque enim fratres eius credebant in eum.
 6 Dicit ergo eis Iesus:  Tempus meum nondum adest, tempus autem
        vestrum semer est paratum.
 7 Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium
        perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.
 8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum,
        quia meum tempus nondum impletum est .
 9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
 10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse
        ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.
 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant:  Ubi est
        ille? .
 12 Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant:  Bonus
        est! ; alii autem dicebant:  Non, sed seducit turbam! .
 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
 14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
 15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes:  Quomodo hic litteras scit, cum
        non didicerit? .
 16 Respondit ergo eis Iesus et dixit:  Mea doctrina non est mea sed
        eius, qui misit me.
 17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum
        ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit
        gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non
        est.
 19 Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me
        quaeritis interficere? .
 20 Respondit turba:  Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?
        .
 21 Respondit Iesus et dixit eis:  Unum opus feci, et omnes miramini.
 22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est
        sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.
 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex
        Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato?
 24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate .
 25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis:  Nonne hic est, quem
        quaerunt interficere?
 26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt
        principes quia hic est Christus?
 27 Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde
        sit .
 28 Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens:  Et me scitis et
        unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem
        vos non scitis.
 29 Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit .
 30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia
        nondum venerat hora eius.
 31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant:  Christus cum
        venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? .
 32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt
        pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum.
 33 Dixit ergo Iesus:  Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad
        eum, qui misit me.
 34 Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis
        venire .
 35 Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos:  Quo hic iturus est, quia nos non
        inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus
        Graecos?
 36 Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me et non invenietis
        et: Ubi sum ego, vos non potestis venire? .
 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit
        dicens:  Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
 38 qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius
        fluent aquae vivae .
 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in
        eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
 40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant:  Hic est
        vere propheta! ;
 41 alii dicebant:  Hic est Christus! ; quidam autem dicebant: 
        Numquid a Galilaea Christus venit?
 42 Nonne Scriptura dixit: Ex semine David et de Bethlehem castello,
        ubi erat David, venit Christus? .
 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super
        illum manus.
 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis
        illi:  Quare non adduxistis eum? .
 46 Responderunt ministri:  Numquam sic locutus est homo .
 47 Responderunt ergo eis pharisaei:  Numquid et vos seducti estis?
 48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
 49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! .
 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex
        ipsis:
 51  Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius
        et cognoverit quid faciat? .
 52 Responderunt et dixerunt ei:  Numquid et tu ex Galilaea es?
        Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! .
 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
 8 1 Iesus
        autem perrexit in montem Oliveti.2 Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad
        eum, et sedens docebat eos.
 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam
        et statuerunt eam in medio
 4 et dicunt ei:  Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in
        adulterio.
 5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid
        dicis? .
 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem
        inclinans se deorsum digito scribebat in terra.
 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: 
        Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ;
 8 et iterum se inclinans scribebat in terra.
 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et
        remansit solus, et mulier in medio stans.
 10 Erigens autem se Iesus dixit ei:  Mulier, ubi sunt? Nemo te
        condemnavit? .
 11 Quae dixit:  Nemo, Domine . Dixit autem Iesus:  Nec ego te
        condemno; vade et amplius iam noli peccare .
 12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens:  Ego sum lux mundi; qui
        sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae .
 13 Dixerunt ergo ei pharisaei:  Tu de teipso testimonium perhibes;
        testimonium tuum non est verum .
 14 Respondit Iesus et dixit eis:  Et si ego testimonium perhibeo de
        meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos
        autem nescitis unde venio aut quo vado.
 15 Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam.
 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed
        ego et, qui me misit, Pater.
 17 Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium
        verum est.
 18 Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet
        de me, qui misit me, Pater .
 19 Dicebant ergo ei:  Ubi est Pater tuus? . Respondit Iesus: 
        Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem
        meum sciretis .
 20 Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo
        apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
 21 Dixit ergo iterum eis:  Ego vado, et quaeretis me et in peccato
        vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire .
 22 Dicebant ergo Iudaei:  Numquid interficiet semetipsum, quia dicit:
        Quo ego vado, vos non potestis venire? .
 23 Et dicebat eis:  Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de
        mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non
        credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris .
 25 Dicebant ergo ei:  Tu quis es? . Dixit eis Iesus:  In
        principio: id quod et loquor vobis!
 26 Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est,
        et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum .
 27 Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat.
 28 Dixit ergo eis Iesus:  Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc
        cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me
        Pater, haec loquor.
 29 Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae
        placita sunt ei, facio semper .
 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
 31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos:  Si vos
        manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis
 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos .
 33 Responderunt ei:  Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam!
        Quomodo tu dicis: Liberi fietis? .
 34 Respondit eis Iesus:  Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit
        peccatum, servus est peccati.
 35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum.
 36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
 37 Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia
        sermo meus non capit in vobis.
 38 Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a
        patre, facitis .
 39 Responderunt et dixerunt ei:  Pater noster Abraham est . Dicit
        eis Iesus:  Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis
        locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit.
 41 Vos facitis opera patris vestri . Dixerunt itaque ei:  Nos ex
        fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! .
 42 Dixit eis Iesus:  Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego
        enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me
        misit.
 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire
        sermonem meum.
 44 Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere.
        Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est
        veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax
        est et pater eius.
 45 Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi.
 46 Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non
        creditis mihi?
 47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex
        Deo non estis .
 48 Responderunt Iudaei et dixerunt ei:  Nonne bene dicimus nos, quia
        Samaritanus es tu et daemonium habes? .
 49 Respondit Iesus:  Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem
        meum, et vos inhonoratis me.
 50 Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat.
 51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non
        videbit in aeternum .
 52 Dixerunt ergo ei Iudaei:  Nunc cognovimus quia daemonium habes.
        Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum
        servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et
        prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? .
 54 Respondit Iesus:  Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est;
        est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: Deus noster
        est!,
 55 et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio
        eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo.
 56 Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et
        gavisus est .
 57 Dixerunt ergo Iudaei ad eum:  Quinquaginta annos nondum habes et
        Abraham vidisti? .
 58 Dixit eis Iesus:  Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret,
        ego sum .
 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se
        et exivit de templo.
 9 1 Et
        praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes:  Rabbi, quis
        peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? .
 3 Respondit Iesus:  Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut
        manifestentur opera Dei in illo.
 4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit
        nox, quando nemo potest operari.
 5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi .
 6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et
        linivit lutum super oculos eius
 7 et dixit ei:  Vade, lava in natatoria Siloae!  — quod
        interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
 8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant:
         Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ;
 9 alii dicebant:  Hic est! ; alii dicebant:  Nequaquam, sed
        similis est eius! . Ille dicebat:  Ego sum! .
 10 Dicebant ergo ei:  Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? .
 11 Respondit ille:  Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit
        oculos meos et dixit mihi: Vade ad Siloam et lava! . Abii ergo et
        lavi et vidi .
 12 Et dixerunt ei:  Ubi est ille? . Ait:  Nescio .
 13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
 14 Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos
        eius.
 15 Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille
        autem dixit eis:  Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video
        .
 16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam:  Non est hic homo a Deo, quia
        sabbatum non custodit! ; alii autem dicebant:  Quomodo potest homo
        peccator haec signa facere? . Et schisma erat in eis.
 17 Dicunt ergo caeco iterum:  Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos
        tuos? . Ille autem dixit:  Propheta est! .
 18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset,
        donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
 19 Et interrogaverunt eos dicentes:  Hic est filius vester, quem vos
        dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? .
 20 Responderunt ergo parentes eius et dixerunt:  Scimus quia hic est
        filius noster et quia caecus natus est.
 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos
        nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! .
 22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim
        conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra
        synagogam fieret.
 23 Propterea parentes eius dixerunt:  Aetatem habet; ipsum
        interrogate! .
 24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei:
         Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est .
 25 Respondit ergo ille:  Si peccator est nescio; unum scio quia,
        caecus cum essem, modo video .
 26 Dixerunt ergo illi:  Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?
        .
 27 Respondit eis:  Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum
        vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? .
 28 Et maledixerunt ei et dixerunt:  Tu discipulus illius es, nos
        autem Moysis discipuli sumus.
 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit
        .
 30 Respondit homo et dixit eis:  In hoc enim mirabile est, quia vos
        nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
 31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et
        voluntatem eius facit, hunc exaudit.
 32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
 33 nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam .
 34 Responderunt et dixerunt ei:  In peccatis tu natus es totus et tu
        doces nos? . Et eiecerunt eum foras.
 35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit
        ei:  Tu credis in Filium hominis? .
 36 Respondit ille et dixit:  Et quis est, Domine, ut credam in eum?
        .
 37 Dixit ei Iesus:  Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est
        .
 38 At ille ait:  Credo, Domine! ; et adoravit eum.
 39 Et dixit Iesus:  In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non
        vident, videant, et, qui vident, caeci fiant .
 40 Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: 
        Numquid et nos caeci sumus? .
 41 Dixit eis Iesus:  Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc
        vero dicitis: Videmus!; peccatum vestrum manet .
 10 1 
        Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed
        ascendit aliunde, ille fur est et latro;2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves
        vocat nominatim et educit eas.
 4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur,
        quia sciunt vocem eius;
 5 alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt
        vocem alienorum .
 6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset,
        quod loquebatur eis.
 7 Dixit ergo iterum Iesus:  Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium
        ovium.
 8 Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non
        audierunt eos oves.
 9 Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur
        et egredietur et pascua inveniet.
 10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut
        vitam habeant et abundantius habeant.
 11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
 12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae,
        videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas
        et dispergit —
 13 quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
 15 sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono
        pro ovibus.
 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me
        adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
 17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum
        sumam eam.
 18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo
        ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi
        a Patre meo .
 19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
 20 Dicebant autem multi ex ipsis:  Daemonium habet et insanit! Quid
        eum auditis? .
 21 Alii dicebant:  Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid
        daemonium potest caecorum oculos aperire? .
 22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei:  Quousque animam
        nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! .
 25 Respondit eis Iesus:  Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego
        facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
 26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;
 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non
        rapiet eas quisquam de manu mea.
 29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere
        de manu Patris.
 30 Ego et Pater unum sumus .
 31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
 32 Respondit eis Iesus:  Multa opera bona ostendi vobis ex Patre;
        propter quod eorum opus me lapidatis? .
 33 Responderunt ei Iudaei:  De bono opere non lapidamus te sed de
        blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum .
 34 Respondit eis Iesus:  Nonne scriptum est in lege vestra: Ego
        dixi: Dii estis?.
 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest
        solvi Scriptura,
 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis:
        Blasphemas!, quia dixi: Filius Dei sum?
 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
 38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut
        cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre .
 39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
 40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes
        baptizans primum, et mansit illic.
 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant:  Ioannes quidem signum fecit
        nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant .
 42 Et multi crediderunt in eum illic.
 11 1 Erat
        autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae
        sororis eius.2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius
        capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
 3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes:  Domine, ecce, quem amas,
        infirmatur .
 4 Audiens autem Iesus dixit:  Infirmitas haec non est ad mortem sed
        pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam .
 5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo
        erat, duobus diebus;
 7 deinde post hoc dicit discipulis:  Eamus in Iudaeam iterum .
 8 Dicunt ei discipuli:  Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et
        iterum vadis illuc? .
 9 Respondit Iesus:  Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis
        ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
 10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo
        .
 11 Haec ait et post hoc dicit eis:  Lazarus amicus noster dormit, sed
        vado, ut a somno exsuscitem eum .
 12 Dixerunt ergo ei discipuli:  Domine, si dormit, salvus erit .
 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de
        dormitione somni diceret.
 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste:  Lazarus mortuus est,
 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus
        ad eum .
 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos:  Eamus
        et nos, ut moriamur cum eo! .
 17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento
        habentem.
 18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut
        consolarentur eas de fratre.
 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem
        domi sedebat.
 21 Dixit ergo Martha ad Iesum:  Domine, si fuisses hic, frater meus
        non esset mortuus!
 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus
        .
 23 Dicit illi Iesus:  Resurget frater tuus .
 24 Dicit ei Martha:  Scio quia resurget in resurrectione in novissimo
        die .
 25 Dixit ei Iesus:  Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me,
        etsi mortuus fuerit, vivet;
 26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis
        hoc? .
 27 Ait illi:  Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius
        Dei, qui in mundum venisti .
 28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio
        dicens:  Magister adest et vocat te .
 29 Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;
 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco,
        ubi occurrerat ei Martha.
 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum
        vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes:
         Vadit ad monumentum, ut ploret ibi .
 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes
        eius dicens ei:  Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater
        meus! .
 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea,
        plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum
 34 et dixit:  Ubi posuistis eum? . Dicunt ei:  Domine, veni et
        vide .
 35 Lacrimatus est Iesus.
 36 Dicebant ergo Iudaei:  Ecce quomodo amabat eum! .
 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis:  Non poterat hic, qui aperuit
        oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? .
 38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat
        autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
 39 Ait Iesus:  Tollite lapidem! . Dicit ei Martha, soror eius, qui
        mortuus fuerat:  Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! .
 40 Dicit ei Iesus:  Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis
        gloriam Dei? .
 41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit:
         Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui
        circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti .
 43 Et haec cum dixisset, voce magna clamavit:  Lazare, veni foras!
        .
 44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et
        facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis:  Solvite eum et
        sinite eum abire .
 45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae
        fecit, crediderunt in eum;
 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae
        fecit Iesus.
 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: 
        Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et
        tollent nostrum et locum et gentem! .
 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit
        eis:  Vos nescitis quidquam
 50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo,
        et non tota gens pereat! .
 51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius,
        prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi,
        congregaret in unum.
 53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in
        regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi
        morabatur cum discipulis.
 55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi
        Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
 56 Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes:
         Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? .
 57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis
        cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
 12 1 Iesus
        ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem
        suscitavit a mortuis Iesus.2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus
        erat ex discumbentibus cum eo.
 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit
        pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est
        ex odore unguenti.
 4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum
        traditurus:
 5  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est
        egenis? .
 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur
        erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
 7 Dixit ergo Iesus:  Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet
        illud.
 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis
        .
 9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non
        propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a
        mortuis.
 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
 12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent
        quia venit Iesus Hierosolymam,
 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant:
  Hosanna!
 Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! .
 14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
 15  Noli timere, filia Sion.
 Ecce rex tuus venit
 sedens super pullum asinae .
 16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus
        est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec
        fecerunt ei.
 17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum
        vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
 18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc
        signum.
 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos:  Videtis quia nihil
        proficitis? Ecce mundus post eum abiit! .
 20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in
        die festo;
 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et
        rogabant eum dicentes:  Domine, volumus Iesum videre .
 22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et
        dicunt Iesu.
 23 Iesus autem respondet eis dicens:  Venit hora, ut glorificetur
        Filius hominis.
 24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum
        fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum
        affert.
 25 Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc
        mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et
        minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex
        hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
 28 Pater, glorifica tuum nomen! . Venit ergo vox de caelo:  Et
        glorificavi et iterum glorificabo .
 29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse;
        alii dicebant:  Angelus ei locutus est .
 30 Respondit Iesus et dixit:  Non propter me vox haec facta est sed
        propter vos.
 31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur
        foras;
 32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum .
 33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
 34 Respondit ergo ei turba:  Nos audivimus ex Lege, quia Christus
        manet in aeternum; et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium
        hominis? Quis est iste Filius hominis? .
 35 Dixit ergo eis Iesus:  Adhuc modicum tempus lumen in vobis est.
        Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui
        ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis . Haec
        locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit:
  Domine, quis credidit auditui nostro,
 et brachium Domini cui revelatum est? .
 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
 40  Excaecavit oculos eorum
 et induravit eorum cor,
 ut non videant oculis
 et intellegant corde et convertantur,
 et sanem eos .
 41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter
        pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
 44 Iesus autem clamavit et dixit:  Qui credit in me, non credit in me
        sed in eum, qui misit me;
 45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non
        maneat.
 47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum;
        non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum:
        sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
 49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse
        mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
 50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor,
        sicut dixit mihi Pater, sic loquor .
 13 1 Ante
        diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut
        transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in
        mundo, in finem dilexit eos.2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas
        Simonis Iscariotis,
 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad
        Deum vadit,
 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum,
        praecinxit se.
 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et
        extergere linteo, quo erat praecinctus.
 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei:  Domine, tu mihi lavas
        pedes? .
 7 Respondit Iesus et dixit ei:  Quod ego facio, tu nescis modo, scies
        autem postea .
 8 Dicit ei Petrus:  Non lavabis mihi pedes in aeternum! .
        Respondit Iesus ei:  Si non lavero te, non habes partem mecum .
 9 Dicit ei Simon Petrus:  Domine, non tantum pedes meos sed et manus
        et caput! .
 10 Dicit ei Iesus:  Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet,
        sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes .
 11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: 
        Non estis mundi omnes .
 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum
        recubuisset iterum, dixit eis:  Scitis quid fecerim vobis?
 13 Vos vocatis me: Magister et: Domine, et bene dicitis; sum
        etenim.
 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis
        alter alterius lavare pedes.
 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos
        faciatis.
 16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque
        apostolus maior eo, qui misit illum.
 17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.
 18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur
        Scriptura: Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum
        suum.
 19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia
        ego sum.
 20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui
        autem me accipit, accipit eum, qui me misit .
 21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et
        dixit:  Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me .
 22 Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
 23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat
        Iesus.
 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret:  Quis est, de quo
        dicit? .
 25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei:  Domine,
        quis est? .
 26 Respondet Iesus:  Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero
        . Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei
        Iesus:  Quod facis, fac citius .
 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus:
         Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum , aut egenis ut
        aliquid daret.
 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
 31 Cum ergo exisset, dicit Iesus:  Nunc clarificatus est Filius
        hominis, et Deus clarificatus est in eo;
 32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso
        et continuo clarificabit eum.
 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi
        Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
 34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut
        et vos diligatis invicem.
 35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem
        habueritis ad invicem .
 36 Dicit ei Simon Petrus:  Domine, quo vadis? . Respondit Iesus:
         Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea .
 37 Dicit ei Petrus:  Domine, quare non possum te sequi modo? Animam
        meam pro te ponam .
 38 Respondet Iesus:  Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi:
        Non cantabit gallus, donec me ter neges.
 14 1 Non
        turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem
        vobis, quia vado parare vobis locum?
 3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos
        ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
 4 Et quo ego vado, scitis viam .
 5 Dicit ei Thomas:  Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam
        scire? .
 6 Dicit ei Iesus:  Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad
        Patrem nisi per me.
 7 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo
        cognoscitis eum et vidistis eum .
 8 Dicit ei Philippus:  Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit
        nobis .
 9 Dicit ei Iesus:  Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me,
        Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis
        Patrem?
 10 Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego
        loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera
        sua.
 11 Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter
        opera ipsa credite.
 12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et
        ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
 13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur
        Pater in Filio;
 14 si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
 15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;
 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat
        vobiscum in aeternum,
 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt
        eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis
        erit.
 18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
 19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia
        ego vivo et vos vivetis.
 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me,
        et ego in vobis.
 21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui
        autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et
        manifestabo ei meipsum .
 22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes:  Domine, et quid factum est,
        quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? .
 23 Respondit Iesus et dixit ei:  Si quis diligit me, sermonem meum
        servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem
        apud eum faciemus;
 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis,
        non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
 25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.
 26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo,
        ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat,
        ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis
        me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
 29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
 30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non
        habet quidquam;
 31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit
        mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
 15 1 Ego
        sum vitis vera, et Pater meus agricola est.2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui
        fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
 3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a
        semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
 5 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert
        fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
 6 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et
        colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque
        volueritis, petite, et fiet vobis.
 8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et
        efficiamini mei discipuli.
 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
 10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego
        Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
 11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium
        vestrum impleatur.
 12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
 13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro
        amicis suis.
 14 Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
 15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius;
        vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci
        vobis.
 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et
        fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis
        Patrem in nomine meo, det vobis.
 17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
 19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de
        mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
 20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino
        suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum
        servaverunt, et vestrum servabunt.
 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum,
        qui misit me.
 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc
        autem excusationem non habent de peccato suo.
 23 Qui me odit et Patrem meum odit.
 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non
        haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Odio me
        habuerunt gratis.
 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum
        veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
 27 sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
 16 1 Haec
        locutus sum vobis, ut non scandalizemini.2 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit
        vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
 3 Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
 4 Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini
        eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia
        vobiscum eram.
 5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me:
        Quo vadis?.
 6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
 7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non
        abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad
        vos.
 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de
        iudicio:
 9 de peccato quidem, quia non credunt in me;
 10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
 11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
 13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem
        veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet,
        loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
 15 Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo
        accipit et annuntiabit vobis.
 16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me
        .
 17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem:  Quid est hoc, quod
        dicit nobis: Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et
        videbitis me et: Vado ad Patrem? .
 18 Dicebant ergo:  Quid est hoc, quod dicit: Modicum? Nescimus
        quid loquitur .
 19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis:  De hoc
        quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum, et non videtis me; et iterum
        modicum, et videbitis me?
 20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem
        gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
 21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem
        pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus
        est homo in mundum.
 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo
        vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam.
 Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit
        vobis.
 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis,
        ut gaudium vestrum sit plenum.
 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in
        proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
 26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo
        Patrem de vobis;
 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego
        a Deo exivi.
 28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad
        Patrem .
 29 Dicunt discipuli eius:  Ecce nunc palam loqueris, et proverbium
        nullum dicis.
 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te
        interroget; in hoc credimus quia a Deo existi .
 31 Respondit eis Iesus:  Modo creditis?
 32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria
        et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram
        habetis, sed confidite, ego vici mundum .
 17 1 Haec
        locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: 
        Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei,
        det eis vitam aeternam.
 3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et,
        quem misisti, Iesum Christum.
 4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi,
        ut faciam;
 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam
        habebam, priusquam mundus esset, apud te.
 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui
        erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,
 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et
        cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi,
        quia tui sunt;
 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
 Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum
        sicut nos.
 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi,
        et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut
        Scriptura impleatur.
 13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium
        meum impletum in semetipsis.
 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt
        de mundo, sicut ego non sum de mundo.
 15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
 16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
 17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
 18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
 19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in
        veritate.
 20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per
        verbum eorum in me,
 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi
        in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut
        nos unum sumus;
 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat
        mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
 24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum,
        ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante
        constitutionem mundi.
 25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi
        cognoverunt quia tu me misisti;
 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua
        dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis .
 18 1 Haec
        cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem
        Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus
        convenerat illuc cum discipulis suis.
 3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis
        ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
 4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et
        dicit eis:  Quem quaeritis? .
 5 Responderunt ei:  Iesum Nazarenum . Dicit eis:  Ego sum! .
        Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
 6 Ut ergo dixit eis:  Ego sum! , abierunt retrorsum et ceciderunt
        in terram.
 7 Iterum ergo eos interrogavit:  Quem quaeritis? . Illi autem
        dixerunt:  Iesum Nazarenum .
 8 Respondit Iesus:  Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite
        hos abire ,
 9 ut impleretur sermo, quem dixit:  Quos dedisti mihi, non perdidi ex
        ipsis quemquam .
 10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis
        servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo
        Malchus.
 11 Dixit ergo Iesus Petro:  Mitte gladium in vaginam; calicem, quem
        dedit mihi Pater, non bibam illum? .
 12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum
        et ligaverunt eum
 13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat
        pontifex anni illius.
 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis:  Expedit unum
        hominem mori pro populo .
 15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus
        autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium
        pontificis;
 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius,
        qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria:  Numquid et tu ex discipulis es
        hominis istius? . Dicit ille:  Non sum! .
 18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus
        erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et
        calefaciens se.
 19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina
        eius.
 20 Respondit ei Iesus:  Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui
        in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto
        locutus sum nihil.
 21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum
        ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego .
 22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu
        dicens:  Sic respondes pontifici? .
 23 Respondit ei Iesus:  Si male locutus sum, testimonium perhibe de
        malo; si autem bene, quid me caedis? .
 24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
 25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei:
         Numquid et tu ex discipulis eius es? . Negavit ille et dixit: 
        Non sum! .
 26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus
        auriculam:  Nonne ego te vidi in horto cum illo? .
 27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
 28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi
        non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent
        Pascha.
 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit:  Quam accusationem
        affertis adversus hominem hunc? .
 30 Responderunt et dixerunt ei:  Si non esset hic malefactor, non
        tibi tradidissemus eum .
 31 Dixit ergo eis Pilatus:  Accipite eum vos et secundum legem
        vestram iudicate eum! . Dixerunt ei Iudaei:  Nobis non licet
        interficere quemquam ,
 32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte
        moriturus.
 33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit
        ei:  Tu es rex Iudaeorum? .
 34 Respondit Iesus:  A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt
        de me? .
 35 Respondit Pilatus:  Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et
        pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? .
 36 Respondit Iesus:  Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc
        mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer
        Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc .
 37 Dixit itaque ei Pilatus:  Ergo rex es tu? . Respondit Iesus:
         Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in
        mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate,
        audit meam vocem .
 38 Dicit ei Pilatus:  Quid est veritas? . Et cum hoc dixisset,
        iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis:  Ego nullam invenio in eo
        causam.
 39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis
        ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? .
 40 Clamaverunt ergo rursum dicentes:  Non hunc sed Barabbam! .
        Erat autem Barabbas latro.
 19 1 Tunc
        ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et
        veste purpurea circumdederunt eum;
 3 et veniebant ad eum et dicebant:  Ave, rex Iudaeorum! , et
        dabant ei alapas.
 4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis:  Ecce adduco vobis eum
        foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam .
 5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum
        vestimentum. Et dicit eis:  Ecce homo! .
 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes:
         Crucifige, crucifige! . Dicit eis Pilatus:  Accipite eum vos
        et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam .
 7 Responderunt ei Iudaei:  Nos legem habemus, et secundum legem debet
        mori, quia Filium Dei se fecit .
 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum:  Unde es tu?
        . Iesus autem responsum non dedit ei.
 10 Dicit ergo ei Pilatus:  Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem
        habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? .
 11 Respondit Iesus:  Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi
        tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius
        peccatum habet .
 12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant
        dicentes:  Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se
        regem facit, contradicit Caesari .
 13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit
        pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem
        Gabbatha.
 14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit
        Iudaeis:  Ecce rex vester! .
 15 Clamaverunt ergo illi:  Tolle, tolle, crucifige eum! . Dicit
        eis Pilatus:  Regem vestrum crucifigam? . Responderunt pontifices:
         Non habemus regem, nisi Caesarem .
 16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo
        Iesum.
 17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum,
        quod Hebraice dicitur Golgotha,
 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem
        Iesum.
 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem
        scriptum:  Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum .
 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat
        locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine,
        Graece.
 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum:  Noli scribere: Rex
        Iudaeorum, sed: Ipse dixit: Rex sum Iudaeorum .
 22 Respondit Pilatus:  Quod scripsi, scripsi! .
 23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et
        fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat
        autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
 24 Dixerunt ergo ad invicem:  Non scindamus eam, sed sortiamur de
        illa,cuius sit , ut Scriptura impleatur dicens:
  Partiti sunt vestimenta mea sibi
 et in vestem meam miserunt sortem .
 Et milites quidem haec fecerunt.
 25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius,
        Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat,
        dicit matri:  Mulier, ecce filius tuus .
 27 Deinde dicit discipulo:  Ecce mater tua . Et ex illa hora
        accepit eam discipulus in sua.
 28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut
        consummaretur Scriptura, dicit:  Sitio .
 29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo
        circumponentes, obtulerunt ori eius.
 30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit:  Consummatum est! . Et
        inclinato capite tradidit spiritum.
 31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce
        corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt
        Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
 32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius,
        qui crucifixus est cum eo;
 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non
        fregerunt eius crura,
 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit
        sanguis et aqua.
 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium,
        et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
 36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur:  Os non comminuetur
        eius ,
 37 et iterum alia Scriptura dicit:  Videbunt in quem transfixerunt
        .
 38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat
        discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret
        corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens
        mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
 40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum
        aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto
        monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
 42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum,
        posuerunt Iesum.
 20 1 Prima
        autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent,
        ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem
        amabat Iesus, et dicit eis:  Tulerunt Dominum de monumento, et
        nescimus, ubi posuerunt eum! .
 3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad
        monumentum.
 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit
        citius Petro et venit primus ad monumentum;
 5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
 6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et
        videt linteamina posita
 7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus
        positum, sed separatim involutum in unum locum.
 8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad
        monumentum, et vidit et credidit.
 9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
 10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
 11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret,
        inclinavit se in monumentum
 12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad
        pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
 13 Et dicunt ei illi:  Mulier, quid ploras? . Dicit eis: 
        Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum .
 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et
        non sciebat quia Iesus est.
 15 Dicit ei Iesus:  Mulier, quid ploras? Quem quaeris? . Illa,
        existimans quia hortulanus esset, dicit ei:  Domine, si tu sustulisti
        eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam .
 16 Dicit ei Iesus:  Maria! . Conversa illa dicit ei Hebraice: 
        Rabbuni!  — quod dicitur Magister —.
 17 Dicit ei Iesus:  Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad
        Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et
        Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum .
 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis:  Vidi Dominum! ,
        et quia haec dixit ei.
 19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent
        clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et
        stetit in medio et dicit eis:  Pax vobis! .
 20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo
        discipuli, viso Domino.
 21 Dixit ergo eis iterum:  Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego
        mitto vos .
 22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis:  Accipite Spiritum
        Sanctum.
 23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis,
        retenta sunt .
 24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum
        eis, quando venit Iesus.
 25 Dicebant ergo ei alii discipuli:  Vidimus Dominum! . Ille autem
        dixit eis:  Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam
        digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non
        credam .
 26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum
        eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit:  Pax
        vobis! .
 27 Deinde dicit Thomae:  Infer digitum tuum huc et vide manus meas et
        affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed
        fidelis! .
 28 Respondit Thomas et dixit ei:  Dominus meus et Deus meus! .
 29 Dicit ei Iesus:  Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non
        viderunt et crediderunt! .
 30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum
        suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;
 31 haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius
        Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
 21 1 Postea
        manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis;
        manifestavit autem sic.2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael,
        qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius
        duo.
 3 Dicit eis Simon Petrus:  Vado piscari . Dicunt ei:  Venimus
        et nos tecum . Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil
        prendiderunt.
 4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant
        discipuli quia Iesus est.
 5 Dicit ergo eis Iesus:  Pueri, numquid pulmentarium habetis? .
        Responderunt ei:  Non .
 6 Ille autem dixit eis:  Mittite in dexteram navigii rete et
        invenietis . Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a
        multitudine piscium.
 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro:  Dominus
        est! . Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam
        succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
 8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra,
        sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
 9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem
        superpositum et panem.
 10 Dicit eis Iesus:  Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc .
 11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis
        piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est
        scissum rete.
 12 Dicit eis Iesus:  Venite, prandete . Nemo autem audebat
        discipulorum interrogare eum:  Tu quis es? , scientes quia Dominus
        est.
 13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
 14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a
        mortuis.
 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus:  Simon Ioannis,
        diligis me plus his? . Dicit ei:  Etiam, Domine, tu scis quia amo
        te . Dicit ei:  Pasce agnos meos .
 16 Dicit ei iterum secundo:  Simon Ioannis, diligis me? . Ait
        illi:  Etiam, Domine, tu scis quia amo te . Dicit ei:  Pasce
        oves meas .
 17 Dicit ei tertio:  Simon Ioannis, amas me? . Contristatus est
        Petrus quia dixit ei tertio:  Amas me? , et dicit ei:  Domine,
        tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te . Dicit ei:  Pasce oves
        meas.
 18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et
        ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et
        alius te cinget et ducet, quo non vis .
 19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et
        hoc cum dixisset, dicit ei:  Sequere me .
 20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus,
        sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: 
        Domine, quis est qui tradit te? .
 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu:  Domine, hic autem
        quid? .
 22 Dicit ei Iesus:  Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu
        me sequere .
 23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur.
        Non autem dixit ei Iesus:  Non moritur , sed:  Si eum volo
        manere donec veniam, quid ad te? .
 24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec;
        et scimus quia verum est testimonium eius.
 25 Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per
        singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt,
        libros.
 |