| NOVA
        VULGATA EPISTULA
        III IOANNIS 1
        Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate.2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut
        prospere agit anima tua.
 3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium
        perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules.
 4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate
        ambulare.
 5 Carissime, fideliter facis, quidquid operaris in fratres et hoc in
        peregrinos,
 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene
        facies subveniens illis in via digne Deo;
 7 pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus.
 8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
 9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis,
        Diotrephes, non recipit nos.
 10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis
        malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse
        suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit.
 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex
        Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.
 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et
        nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum
        est.
 13 Multa habui scribere tibi, sed nolo per atramentum et calamum
        scribere tibi;
 14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur.
 15 Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
 |