| NOVA
        VULGATA LIBER
        II REGUM 1 1
        Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.2 Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in
        Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos:  Ite,
        consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea
        hac .
 3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten:  Surge,
        ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid
        non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
 4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non
        descendes, sed morte morieris . Et abiit Elias.
 5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis:  Quare reversi
        estis? .
 6 At illi responderunt ei:  Vir occurrit nobis et dixit ad nos:
        Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit
        Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur
        Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non
        descendes, sed morte morieris .
 7 Qui dixit eis:  Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit
        vobis et locutus est verba haec? .
 8 At illi dixerunt:  Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis
        renibus . Qui ait:  Elias Thesbites est .
 9 Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta, qui erant
        sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait:  Homo
        Dei, rex praecepit, ut descendas .
 10 Respondensque Elias dixit quinquagenario:  Si homo Dei sum,
        descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos .
        Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta, qui
        erant cum eo.
 11 Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta
        cum eo; qui locutus est illi:  Homo Dei, haec dicit rex: Festina,
        descende! .
 12 Respondens Elias ait illis:  Si homo Dei ego sum, descendat ignis
        e caelo et devoret te et quinquaginta tuos . Descendit ergo ignis Dei
        e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius.
 13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui
        erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus
        est eum et ait:  Homo Dei, noli despicere animam meam et animam
        servorum tuorum, qui mecum sunt.
 14 Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes
        quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc
        obsecro, ut miserearis animae meae .
 15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens:  Descende cum
        eo, ne timeas . Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
 16 et locutus est ei:  Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad
        consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a
        quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti,
        non descendes, sed morte morieris .
 17 Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et
        regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat
        regis Iudae; non enim habebat filium.
 18 Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 2 1 Factum
        est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant
        Elias et Eliseus de Galgalis;2 dixitque Elias ad Eliseum:  Sede hic, quia Dominus misit me usque
        Bethel . Cui ait Eliseus:  Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia
        non derelinquam te . Cumque descendissent Bethel,
 3 egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et
        dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum
        desuper capite tuo? . Qui respondit:  Et ego novi, silete .
 4 Dixit autem ei Elias:  Elisee, sede hic, quia Dominus misit me in
        Iericho . Et ille ait:  Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia
        non derelinquam te . Cumque venissent Ierichum,
 5 accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et
        dixerunt ei:  Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum
        desuper capite tuo? . Et ait:  Et ego novi, silete .
 6 Dixit autem ei Elias:  Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem
        . Qui ait:  Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non
        derelinquam te . Ierunt igitur ambo pariter,
 7 et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt, qui et
        steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
 8 Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae
        divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
 9 Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum:  Postula, quod vis, ut
        faciam tibi, antequam tollar a te . Dixitque Eliseus:  Obsecro, ut
        fiant duae partes spiritus tui in me .
 10 Qui respondit:  Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me,
        quando tollor a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non
        erit .
 11 Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et
        equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in
        caelum.
 12 Eliseus autem videbat et clamabat:  Pater mi, pater mi, currus
        Israel et auriga eius! . Et non vidit eum amplius; apprehenditque
        vestimenta sua et scidit illa in duas partes.
 13 Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei, reversusque stetit super
        ripam Iordanis.
 14 Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit:  Ubi
        est Deus Eliae etiam nunc? . Percussitque aquas, et divisae sunt huc
        atque illuc, et transiit Eliseus.
 15 Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra,
        dixerunt:  Requievit spiritus Eliae super Eliseum . Et venientes
        in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
 16 dixeruntque illi:  Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri
        fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum
        spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium . Qui
        ait:  Nolite mittere! .
 17 Coegeruntque eum, donec acquiesceret et diceret:  Mittite . Et
        miserunt quinquaginta viros. Qui cum quaesissent tribus diebus, non
        invenerunt
 18 et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis:
         Numquid non dixi vobis: Nolite ire?.
 19 Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum:  Ecce habitatio
        civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae
        pessimae sunt, et terra faciens abortium .
 20 At ille ait: Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal .
        Qui cum attulissent,
 21 egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait:  Haec dicit
        Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium
        .
 22 Sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei, quod
        locutus est.
 23 Ascendit autem inde Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi
        egressi sunt de civitate et illudebant ei dicentes: Ascende, calve;
        ascende, calve! .
 24 Qui cum respexisset, vidit eos et maledixit eis in nomine Domini;
        egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta
        duos pueros.
 25 Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.
 3 1 Ioram
        vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo
        Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit
        enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.
 3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel,
        adhaesit nec recessit ab eis.
 4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israel
        centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.
 5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat
        cum rege Israel.
 6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit
        universum Israel;
 7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens:  Rex Moab
        recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium? . Qui
        respondit:  Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus
        tuus, equi mei equi tui .
 8 Dixitque:  Per quam viam ascendemus? . At ille respondit: 
        Per desertum Idumaeae .
 9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et circuierunt
        per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae
        sequebantur eos.
 10 Dixitque rex Israel:  Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut
        traderet in manu Moab .
 11 Et ait Iosaphat:  Estne hic propheta Domini, ut interrogemus
        Dominum per eum? . Et respondit unus de servis regis Israel:  Est
        hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae .
 12 Et ait Iosaphat:  Est apud eum sermo Domini . Descenditque ad
        eum rex Israel et Iosaphat et rex Edom.
 13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel:  Quid mihi et tibi est? Vade
        ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae . Et ait illi rex
        Israel: Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos
        in manu Moab? .
 14 Dixit autem Eliseus:  Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu
        sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem
        quidem te nec respexissem;
 15 nunc autem adducite mihi psaltem . Cumque caneret psaltes, facta
        est super eum manus Domini,
 16 et ait:  Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et
        fossas.
 17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et
        torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra.
 18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in
        manu vestra,
 19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et
        universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum
        obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus .
 20 Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce
        aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis.
 21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges, ut
        pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo
        et desuper, et steterunt in terminis.
 22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt
        Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem
 23 dixeruntque: Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges contra se et
        caesi sunt mutuo. Nunc perge ad praedam, Moab! .
 24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit
        Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et
        percutientes Moab.
 25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli
        lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia
        ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent;
        et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.
 26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum
        septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom; et
        non potuerunt.
 27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo,
        obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super
        Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.
 4 1 Mulier
        autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum
        dicens:  Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus
        tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios
        meos ad serviendum sibi .2 Cui dixit Eliseus:  Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes
        in domo tua? . At illa respondit:  Non habeo ancilla tua quidquam
        in domo mea, nisi vasculum olei .
 3 Cui ait:  Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non
        pauca;
 4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui,
        et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles .
 5 Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos;
        illi offerebant vasa, et illa infundebat.
 6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum:  Affer mihi adhuc
        vas . Et ille respondit:  Non habeo . Stetitque oleum.
 7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille:  Vade, inquit,
        vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de
        reliquo .
 8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat
        autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem.
        Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem.
 9 Quae dixit ad virum suum:  Animadverto quod vir Dei sanctus est
        iste, qui transit per nos frequenter.
 10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum
        et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi
        .
 11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et
        requievit ibi.
 12 Dixitque ad Giezi puerum suum:  Voca Sunamitin istam . Qui cum
        vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
 13 dixit ad puerum:  Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus
        ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et
        vis, ut loquar regi sive principi militiae? . Quae respondit:  In
        medio populi mei habito .
 14 Et ait:  Quid ergo vult, ut faciam ei? . Dixitque Giezi: Ne
        quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est .
 15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et
        stetisset ad ostium,
 16 dixit ad eam:  In tempore isto, in anno altero, amplexaberis
        filium . At illa respondit:  Noli, quaeso, domine mi, vir Dei,
        noli mentiri ancillae tuae .
 17 Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius,
        quo dixerat Eliseus.
 18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad
        patrem suum, ad messores,
 19 ait patri suo:  Caput meum, caput meum! . At ille dixit servo:
         Tolle et duc eum ad matrem suam .
 20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa
        super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
 21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et
        clausit ostium; et egressa
 22 vocavit virum suum et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et
        asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar .
 23 Qui ait illi:  Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt
        calendae neque sabbatum . Quae respondit:  Vale .
 24 Stravitque asinam et praecepit puero:  Mina et propera, ne mihi
        moram facias in eundo, nisi praecepero tibi .
 25 Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque
        vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum:  Ecce
        Sunamitis illa.
 26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et
        circa virum tuum et circa filium tuum? . Quae respondit:  Recte
        .
 27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et
        accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei:  Dimitte illam;
        anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non
        indicavit mihi .
 28 Quae dixit illi:  Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non
        dixi tibi: Ne illudas me? .
 29 Et ille ait ad Giezi:  Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum
        in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si
        salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum
        super faciem pueri .
 30 Porro mater pueri ait:  Vivit Dominus, et vivit anima tua, non
        dimittam te . Surrexit ergo et secutus est eam.
 31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri,
        et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et
        nuntiavit ei dicens:  Non evigilavit puer .
 32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in
        lectulo eius;
 33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
 34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius
        et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et
        incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
 35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit
        et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
 36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei:  Voca Sunamitin hanc . Quae
        vocata ingressa est ad eum. Qui ait:  Tolle filium tuum .
 37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram;
        tulitque filium suum et egressa est.
 38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et
        filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo:  Pone
        ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum .
 39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes;
        invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri.
        Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti;
        nesciebat enim quid esset.
 40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione,
        exclamaverunt dicentes:  Mors in olla, vir Dei! . Et non potuerunt
        comedere.
 41 At ille:  Afferte, inquit, farinam . Cumque tulissent, misit in
        ollam et ait:  Infunde turbae, et comedat . Et non fuit amplius
        quidquam amaritudinis in olla.
 42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes
        primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At
        ille dixit:  Da populo, ut comedat .
 43 Responditque ei minister eius:  Quantum est hoc, ut apponam coram
        centum viris? . Rursum ille dixit:  Da populo, ut comedat. Haec
        enim dicit Dominus: Comedent, et supererit .
 44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum
        Domini.
 5 1 Naaman
        princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et
        honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir
        fortis leprosus.2 Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra
        Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman.
 3 Quae ait ad dominam suam:  Utinam esset dominus meus ad prophetam,
        qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet .
 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens:
         Sic et sic locuta est puella de terra Israel .
 5 Dixitque ei rex Syriae:  Vade, et mittam litteras ad regem Israel
        . Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et
        sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum,
 6 detulit litteras ad regem Israel in haec verba:  Cum acceperis
        epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures
        eum a lepra sua .
 7 Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait: 
        Numquid Deus sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste mittit ad
        me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite et videte quod
        occasiones quaerat adversum me .
 8 Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel
        vestimenta sua, misit ad eum dicens:  Quare scidisti vestimenta tua?
        Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel .
 9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus
        Elisei.
 10 Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens:  Vade et lavare septies in
        Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis .
 11 Iratus Naaman recedebat dicens:  Putabam quod egrederetur ad me et
        stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae
        et curaret me.
 12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus
        aquis Israel, ut laver in eis et munder? . Cum ergo vertisset se et
        abiret indignans,
 13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei:  Si rem grandem
        dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit
        tibi: Lavare et mundaberis! .
 14 Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei,
        et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
 15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit
        coram eo et ait:  Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi
        tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo
        .
 16 At ille respondit:  Vivit Dominus, ante quem sto, non accipiam
        . Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
 17 Dixitque Naaman:  Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo
        tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus
        tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
 18 Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo, quando ingreditur dominus
        meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo innitente super manum meam,
        si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat
        mihi Dominus servo tuo pro hac re .
 19 Qui dixit ei:  Vade in pace . Abiit ergo ab eo viam modicam.
 20 Dixitque Giezi puer viri Dei:  Pepercit dominus meus Naaman Syro
        isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram post
        eum et accipiam ab eo aliquid .
 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille
        currentem ad se, desiluit de curru in occursum eius et ait:  Rectene
        sunt omnia? .
 22 Et ille ait:  Recte. Dominus meus misit me dicens: Modo
        venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum.
        Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices .
 23 Dixitque Naaman:  Melius est, ut accipias duo talenta . Et
        coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia
        vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
 24 Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit in domo;
        dimisitque viros et abierunt.
 25 Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: 
        Unde venis, Giezi? . Qui respondit:  Non ivit servus tuus quoquam
        .
 26 At ille:  Nonne, ait, cor meum in praesenti erat, quando reversus
        est homo de curru suo in occursum tui? Estne tempus accipere argentum et
        accipere vestes et oliveta et vineta et oves et boves et servos et
        ancillas?
 27 Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum .
        Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
 6 1
        Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum:  Ecce locus, in quo
        habitamus coram te, angustus est nobis.2 Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias
        singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum . Qui dixit:
         Ite .
 3 Et ait unus ex illis:  Veni ergo et tu cum servis tuis .
        Respondit:  Ego veniam .
 4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna.
 5 Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum
        securis in aquam; exclamavitque ille et ait:  Heu, domine mi! Et hoc
        ipsum mutuo acceperam! .
 6 Dixit autem homo Dei:  Ubi cecidit? . At ille monstravit ei
        locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum.
 7 Et ait:  Tolle!. Qui extendit manum et tulit illud.
 8 Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis
        suis dicens:  In loco illo et illo ponamus insidias .
 9 Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens:  Cave, ne transeas in
        loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt .
 10 Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo
        praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
 11 Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis
        suis, ait:  Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem
        Israel? .
 12 Dixitque unus servorum eius:  Nequaquam, domine mi rex. Sed
        Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba,
        quaecumque locutus fueris in conclavi tuo .
 13 Dixit eis:  Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum .
        Annuntiaveruntque ei dicentes:  Ecce in Dothain .
 14 Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum
        venissent nocte, circumdederunt civitatem.
 15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque
        exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei
        dicens:  Heu, domine mi, quid faciemus? .
 16 At ille respondit: Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum
        illis.
 17 Oravitque Eliseus dicens:  Domine, aperi oculos huius, ut videat
        . Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus
        equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
 18 Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens:
         Percute, obsecro, gentem hanc caecitate! . Percussitque eos
        Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei.
 19 Dixit autem ad eos Eliseus:  Non est haec via, nec ista est
        civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis .
        Duxit ergo eos in Samariam.
 20 Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus:  Domine, aperi
        oculos istorum, ut videant . Aperuitque Dominus oculos eorum, et
        viderunt esse se in medio Samariae.
 21 Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos:  Numquid
        percutiam eos, pater mi? .
 22 At ille ait:  Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et
        arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant
        et vadant ad dominum suum .
 23 Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et
        biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non
        venerunt turmae Syriae in terram Israel.
 24 Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum
        exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam.
 25 Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec
        venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi
        stercoris columbarum quinque argenteis.
 26 Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum
        dicens:  Salva me, domine mi rex! .
 27 Qui ait:  Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te possum? De
        area an de torculari? . Dixitque ad eam rex:  Quid tibi vis? .
        Quae respondit:
 28  Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum
        hodie, et filium meum comedemus cras.
 29 Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da
        filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum .
 30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super
        murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem
        intrinsecus.
 31 Et ait:  Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput
        Elisei filii Saphat super eum hodie .
 32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo.
        Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit
        ad senes:  Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut
        praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite
        ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius
        post eum est .
 33 Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et
        ait:  Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a
        Domino? .
 7 1 Dixit
        autem Eliseus:  Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore
        hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere
        uno in porta Samariae .2 Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: 
        Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod
        loqueris? . Qui ait:  Videbis oculis tuis et inde non comedes .
 3 Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui dixerunt
        ad invicem:  Quid hic esse volumus, donec moriamur?
 4 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic,
        moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae.
        Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus
        moriemur .
 5 Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque
        venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt.
 6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et
        equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem:  Ecce mercede
        conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut
        venirent contra nos .
 7 Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua
        et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas
        salvare cupientes.
 8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi
        sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde
        argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum
        reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes
        absconderunt.
 9 Dixeruntque ad invicem:  Non recte facimus; haec enim dies boni
        nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris
        arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis .
 10 Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis
        dicentes:  Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus
        hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant .
 11 Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis
        intrinsecus.
 12 Qui surrexit nocte et ait ad servos suos:  Dico vobis quid
        fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt
        de castris et latitant in agris dicentes: Cum egressi fuerint de
        civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus
        .
 13 Respondit autem unus servorum eius:  Tollamus quinque equos, qui
        remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae
        consumpta est; mittamus ergo et videamus .
 14 Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum
        Syrorum dicens:  Ite et videte .
 15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena
        erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur.
        Reversique nuntii indicaverunt regi.
 16 Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius
        similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum
        Domini.
 17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad
        portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod
        locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
 18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando
        ait:  Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere
        uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae ;
 19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat:  Etiamsi Dominus
        fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris? ,
        et dixerat ei:  Videbis oculis tuis et inde non comedes .
 20 Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in
        porta, et mortuus est.
 8 1
        Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium,
        dicens:  Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque
        reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem
        annis .2 Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua
        peregrinata est in terra Philisthim septem annis.
 3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra
        Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris
        suis.
 4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens:  Narra mihi
        omnia magnalia, quae fecit Eliseus .
 5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit
        mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro
        agris suis. Dixitque Giezi:  Domine mi rex, haec est mulier, et hic
        filius eius, quem suscitavit Eliseus .
 6 Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex
        eunuchum unum dicens:  Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos
        reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens .
 7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat.
        Nuntiaveruntque ei dicentes:  Venit vir Dei huc .
 8 Et ait rex ad Hazael:  Tolle tecum munera et vade in occursum viri
        Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate
        mea hac? .
 9 Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona
        Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait:
         Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: Si sanari
        potero de infirmitate mea hac? .
 10 Dixitque ei Eliseus:  Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi
        Dominus quia morte morietur .
 11 Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus
        flevitque vir Dei.
 12 Cui Hazael ait:  Quare dominus meus flet? . At ille respondit:
         Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum
        munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos
        eorum elides et praegnantes discindes .
 13 Dixitque Hazael:  Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem
        istam magnam? . Et ait Eliseus:  Ostendit mihi Dominus te regem
        Syriae fore .
 14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: 
        Quid tibi dixit Eliseus? . At ille respondit:  Dixit mihi:
        Recipies sanitatem .
 15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et
        expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo.
 16 Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat
        rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.
 17 Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis
        regnavit in Ierusalem.
 18 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab;
        filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino.
 19 Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum,
        sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis
        diebus.
 20 In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi
        regem.
 21 Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte
        percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et
        populus fugit in tabernacula sua.
 22 Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc
        recessit et Lobna in tempore illo.
 23 Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
 24 Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in
        civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
 25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias
        filius Ioram regis Iudae.
 26 Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno
        anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis
        Israel.
 27 Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram
        Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit.
 28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem
        Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram.
 29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus
        vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae.
        Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium
        Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.
 9 1
        Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi:
         Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et
        vade in Ramoth Galaad.2 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi et
        ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius
        cubiculum.
 3 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices:  Haec
        dicit Dominus: Unxi te regem super Israel . Aperiesque ostium et
        fugies et non ibi subsistes .
 4 Abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad
 5 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: 
        Verbum mihi ad te, princeps . Dixitque Iehu:  Ad quem ex omnibus
        nobis? . At ille dixit:  Ad te, o princeps .
 6 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super
        caput eius et ait:  Haec dicit Dominus, Deus Israel: Unxi te regem
        super populum Domini, super Israel.
 7 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem servorum
        meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.
 8 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid masculini
        sexus et impuberem et puberem in Israel.
 9 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum
        Baasa filii Ahiae.
 10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat
        eam . Aperuitque ostium et fugit.
 11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei: 
        Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? . Qui ait eis: 
        Nostis hominem et loquelam eius .
 12 At illi responderunt:  Mendacium! Narra nobis! . Qui ait eis:
         Haec et haec locutus est mihi dicens: Haec dicit Dominus: Unxi te
        regem super Israel .
 13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt
        sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque
        dixerunt:  Regnavit Iehu! .
 14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro
        Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem
        Syriae
 15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia
        percusserant eum Syri proeliantem contra Hazael regem Syriae. Dixitque
        Iehu:  Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne
        vadat et nuntiet in Iezrahel .
 16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim aegrotabat ibi,
        et Ochozias rex Iudae descenderat ad visitandum Ioram.
 17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum
        Iehu venientis et ait:  Video ego globum . Dixitque Ioram: 
        Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene
        sunt omnia? .
 18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait:  Haec
        dicit rex: Pacatane sunt omnia? . Dixitque ei Iehu:  Quid tibi et
        paci? Transi et sequere me . Nuntiavit quoque speculator dicens: 
        Venit nuntius ad eos et non revertitur .
 19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait:  Haec dicit
        rex: Num pax est? . Et ait Iehu:  Quid tibi et paci? Transi et
        sequere me .
 20 Nuntiavit autem speculator dicens:  Venit usque ad eos et non
        revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps
        enim graditur .
 21 Et ait Ioram:  Iunge currum! . Iunxeruntque currum eius, et
        egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudae singuli in curribus
        suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth
        Iezrahelitis.
 22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit:  Estne pax, Iehu? . At ille
        respondit:  Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et
        veneficia eius multa vigent! .
 23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: 
        Insidiae, Ochozia! .
 24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et
        egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo.
 25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem:  Tolle, proice eum in agro Naboth
        Iezrahelitae! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui vectabantur
        gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc levavit super
        eum dicens:
 26 Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri,
        ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc igitur
        tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini .
 27 Ochozias autem rex Iudae videns hoc fugit per viam Bethgan;
        persecutusque est eum Iehu et ait:  Etiam hunc percutite! . Et
        percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam.
        Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.
 28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem
        sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
 29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
 30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit
        oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31
        ingredientem Iehu per portam et ait:  Numquid pax esse potest Zamri,
        qui interfecit dominum suum? .
 32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait:  Quis est mecum,
        quisnam? . Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
 33 At ille dixit eis:  Praecipitate eam deorsum! . Et
        praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui
        conculcaverunt eam.
 34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait:  Ite, videte
        maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis est .
 35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et
        pedes et summas manus.
 36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu:  Sermo Domini est, quem
        locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro Iezrahel
        comedent canes carnes Iezabel;
 37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terrae in agro
        Iezrahel, ita ut non dicatur: Haeccine est illa Iezabel .
 10 1 Erant
        autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et
        misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad
        nutricios filiorum Achab dicens:2  Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini
        vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma,
 3 eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum
        super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri .
 4 Timuerunt illi vehementer et dixerunt:  Ecce duo reges non
        potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? .
 5 Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores
        natu et nutricii ad Iehu dicentes:  Servi tui sumus: quaecumque
        iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac
        .
 6 Rescripsit autem eis litteras secundo dicens:  Si mei estis et
        oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite
        ad me hac eadem hora cras in Iezrahel . Porro filii regis,
        septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur.
 7 Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt
        septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad
        eum in Iezrahel.
 8 Venit autem nuntius et indicavit ei dicens:  Attulerunt capita
        filiorum regis. Qui respondit:  Ponite ea duos acervos iuxta
        introitum portae usque mane .
 9 Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: 
        Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci
        eum, sed quis percussit omnes hos?
 10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram,
        quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod
        locutus est in manu servi sui Eliae .
 11 Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in
        Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non
        remanerent ex eo reliquiae.
 12 Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque
        esset ad Betheced Pastorum in via,
 13 invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos:  Quinam
        estis vos? . At illi responderunt:  Fratres Ochoziae sumus et
        descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae .
 14 Qui ait:  Comprehendite eos vivos . Quos cum comprehendissent
        vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos
        viros, et non reliquit ex eis quemquam.
 15 Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi
        et benedixit ei. Et ait ad eum:  Numquid est cor tuum rectum sicut
        cor meum cum corde tuo? . Et ait Ionadab:  Est .  Si est,
        inquit, da manum tuam . Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad
        se in curru
 16 dixitque ad eum:  Veni mecum et vide zelum meum pro Domino . Et
        impositum currui suo
 17 duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab
        in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per
        Eliam.
 18 Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos:  Achab coluit
        Baal parum, ego autem colam eum amplius.
 19 Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos
        sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium
        enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet . Porro Iehu
        faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
 20 Dixitque:  Sanctificate diem sollemnem Baal . Vocaveruntque.
 21 Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi
        Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi
        sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum.
 22 Dixitque ei, qui erat super vestes:  Profer vestimenta universis
        servis Baal . Et protulit eis vestes.
 23 Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait
        cultoribus Baal:  Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de
        servis Domini, sed ut sint soli servi Baal .
 24 Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu autem
        praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis:  Quicumque
        permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras,
        anima eius erit pro anima illius .
 25 Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu
        cursoribus et ducibus suis:  Ingredimini et percutite eos; nullus
        evadat! . Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et
        proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal.
 26 Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt
 27 et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro
        ea latrinas usque diem hanc.
 28 Delevit itaque Iehu Baal de Israel.
 29 Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat
        Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel
        et in Dan.
 30 Dixit autem Dominus ad Iehu:  Quia studiose fecisti, quod rectum
        erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra
        domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super
        thronum Israel .
 31 Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel,
        in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare
        fecerat Israel.
 32 In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos
        Hazael in universis finibus Israel
 33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et
        Ruben et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad et
        Basan.
 34 Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et fortitudo
        eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et
        regnavit Ioachaz filius eius pro eo.
 36 Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni
        sunt, in Samaria.
 11 1
        Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et
        interfecit omne semen regium.2 Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium
        Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur,
        et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie
        Athaliae, ut non interficeretur.
 3 Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit
        super terram.
 4 Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et
        cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus;
        et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis
 5 et praecepit illis dicens:  Hoc est, quod facere debetis: tertia
        pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis;
 6 tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae
        est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices.
 7 Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias
        domus Domini circum regem.
 8 Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem
        ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege
        introeunte et egrediente.
 9 Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada
        sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato,
        cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem.
 10 Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in
        domo Domini.
 11 Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte
        templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem
        circum regem.
 12 Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium;
        feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt:  Vivat
        rex! .
 13 Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum
        Domini
 14 vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas
        prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit
        vestimenta sua clamavitque:  Coniuratio, coniuratio! .
 15 Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super
        exercitum, et ait eis:  Educite eam extra consaepta templi, et,
        quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio . Dixerat enim
        sacerdos:  Non occidatur in templo Domini .
 16 Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum
        in palatium, et interfecta est ibi.
 17 Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter
        populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
 18 Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt
        illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque
        sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus.
 Et posuit sacerdos custodias in domo Domini
 19 tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae;
        deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum
        in palatium, et sedit super thronum regum.
 20 Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia
        autem occisa est gladio in domo regis.
 12 1
        Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset.2 Anno septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in
        Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
 3 Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus, quibus docuit eum
        Ioiada sacerdos.
 4 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat
        in excelsis.
 5 Dixitque Ioas ad sacerdotes:  Omnem pecuniam sanctorum, quae illata
        fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio
        animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum
        Domini,
 6 accipiant illam singuli sacerdotes a notis suis et instaurent
        sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione .
 7 Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt
        sacerdotes sartatecta templi.
 8 Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis: 
        Quare sartatecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere
        pecuniam a notis vestris, sed ad instaurationem templi reddite eam .
 9 Acquieveruntque sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec
        instaurare sartatecta domus.
 10 Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen
        desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum
        Domini; mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem
        pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini.
 11 Cumque viderent multam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat
        scriba regis et pontifex, colligebantque et numerabant pecuniam, quae
        inveniebatur in domo Domini,
 12 et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu opificum, qui
        operibus praepositi erant in domo Domini; ipsique impendebant eam in
        fabris lignorum et in structoribus, qui operabantur in domo Domini,
 13 et in caementariis et in his, qui caedebant saxa, et ut emerent ligna
        et lapides de lapicidinis, ut instaurarentur sartatecta domus Domini, et
        pro universis, quae indigebant expensa ad muniendam domum.
 14 Verumtamen non fiebant pelves argenteae templi Domini et cultri et
        paterae et tubae, omne vas aureum et argenteum, de pecunia, quae
        inferebatur in templum Domini;
 15 opificibus enim dabatur, ut instauraretur templum Domini.
 16 Et non fiebat ratio his hominibus, qui accipiebant pecuniam, ut
        distribuerent eam operariis; illi enim in fide agebant.
 17 Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebatur in
        templum Domini, quia sacerdotum erat.
 18 Tunc ascendit Hazael rex Syriae et pugnabat contra Geth; cepitque eam
        et direxit faciem suam, ut ascenderet in Ierusalem.
 19 Quam ob rem tulit Ioas rex Iudae omnia sanctificata, quae
        consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias patres eius reges Iudae, et
        quae ipse obtulerat, et universum aurum, quod inveniri potuit in
        thesauris templi Domini et in palatio regis, misitque Hazaeli regi
        Syriae; et recessit ab Ierusalem.
 20 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
 21 Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
        percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sella.
 22 Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius
        percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis
        in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
 13 1 Anno
        vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz
        filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.2 Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam filii
        Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.
 3 Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu
        Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.
 4 Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus;
        vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae.
 5 Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriae;
        habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et
        nudiustertius.
 6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui peccare
        fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in
        Samaria.
 7 Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et
        decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et
        redegerat quasi pulverem in tritura areae.
 8 Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed et
        fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 9 Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria.
        Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
 10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas filius Ioachaz
        super Israel in Samaria sedecim annis.
 11 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non declinavit ab
        omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; in
        ipsis ambulavit.
 12 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et fortitudo
        eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta
        sunt in libro annalium regum Israel?
 13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit super solium
        eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
 14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est;
        descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: 
        Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius! .
 15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset
        ad eum arcum et sagittas,
 16 dixit ad regem Israel:  Pone manum tuam super arcum . Et, cum
        posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis
 17 et ait:  Aperi fenestram orientalem . Cumque aperuisset, dixit
        Eliseus: Iace sagittam!. Et iecit. Et ait Eliseus:  Sagitta
        salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in
        Aphec, donec consumas eam .
 18 Et ait:  Tolle sagittas . Qui cum tulisset, rursum dixit ei:
         Percute iaculo terram!. Et, cum percussisset tribus vicibus et
        stetisset,
 19 iratus est contra eum vir Dei et ait:  Si percussisses quinquies
        aut sexies, percussisses Syriam usque ad consummationem; nunc autem
        tribus vicibus percuties eam .
 20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de
        Moab venerunt in terra in ipso anno.
 21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt
        cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa Elisei,
        revixit homo et stetit super pedes suos.
 22 Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.
 23 Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum
        suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos
        neque proicere penitus usque in praesens tempus.
 24 Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad filius eius
        pro eo.
 25 Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael,
        quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus
        percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
 14 1 Anno
        secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas
        regis Iudae.2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, viginti autem et
        novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioaden de
        Ierusalem.
 3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius.
        Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit,
 4 nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et
        adolebat in excelsis.
 5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant
        regem patrem suum;
 6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum
        est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens:  Non
        morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed
        unusquisque in peccato suo morietur .
 7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et apprehendit
        Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem
        diem.
 8 Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem
        Israel dicens:  Veni, et videamus nos .
 9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iudae dicens:  Carduus
        Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam
        filio meo uxorem. Transieruntque bestiae agri, quae sunt in Libano,
        et conculcaverunt carduum.
 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum;
        contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut
        cadas tu et Iuda tecum? .
 11 Et non acquievit Amasias.
 Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se ipse et Amasias rex Iudae in
        Bethsames oppido Iudae.
 12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in
        tabernacula sua.
 13 Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex
        Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum
        Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
 14 Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt
        in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est
        Samariam.
 15 Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua
        pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro
        annalium regum Israel?
 16 Dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum
        regibus Israel; et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
 17 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iudae, postquam mortuus est Ioas
        filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
 18 Reliqua autem gestorum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro
        annalium regum Iudae?
 19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in
        Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi.
 20 Et asportaverunt eum in equis; sepultusque est in Ierusalem cum
        patribus suis in civitate David.
 21 Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et
        constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
 22 Ipse aedificavit Ailath et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex
        cum patribus suis.
 23 Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam
        filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno.
 24 Et fecit, quod malum est coram Domino; non recessit ab omnibus
        peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
 25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae
        iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum
        Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher.
 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod
        consumpti essent impuber et puber, et non esset qui auxiliaretur Israel.
 27 Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed
        salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas.
 28 Reliqua autem gestorum Ieroboam et universa, quae fecit, et fortitudo
        eius, qua proeliatus est, et quomodo restituit, quod de finibus Damasci
        et Emath fuerat Iudae, Israeli, nonne haec scripta sunt in libro
        annalium regum Israel?
 29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel; et regnavit
        Zacharias filius eius pro eo.
 15 1 Anno
        vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae
        regis Iudae.2 Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus
        annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
 3 Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit
        Amasias pater eius.
 4 Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et
        adolebat in excelsis.
 5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis
        suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis
        gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.
 6 Reliqua autem gestorum Azariae et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
 7 Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum
        maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro
        eo.
 8 Anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius
        Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus.
 9 Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius; non
        recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
 10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in
        Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo.
 11 Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro
        annalium regum Israel?
 12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens:  Filii
        usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel .
        Factumque est ita.
 13 Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae;
        regnavit autem uno mense in Samaria.
 14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et
        percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque
        pro eo.
 15 Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit
        insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 16 Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos
        eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes
        praegnantes eius et scidit eas.
 17 Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi
        super Israel decem annis in Samaria.
 18 Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis
        Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius
 19 venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul mille
        talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
 20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret
        regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque
        est rex Assyriorum et non est moratus in terra.
 21 Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 22 Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia filius
        eius pro eo.
 23 Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius
        Manahem super Israel in Samaria biennio.
 24 Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis
        Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
 25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et
        percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant
        quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque
        pro eo.
 26 Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius
        Romeliae super Israel in Samaria viginti annis.
 28 Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis
        Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
 29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et
        cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et
        Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur.
 30 Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee
        filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo
        vicesimo anno Ioatham filii Oziae.
 31 Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Israel?
 32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham
        filius Oziae regis Iudae.
 33 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis
        regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
 34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat
        Ozias pater suus, operatus est.
 35 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat
        in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem.
 36 Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
 37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et
        Phacee filium Romeliae.
 38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in
        civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
 16 1 Anno
        septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis
        Iudae.2 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis
        regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini
        Dei sui, sicut David pater eius,
 3 sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit
        transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit
        Dominus coram filiis Israel;
 4 immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et sub omni
        ligno frondoso.
 5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in
        Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt
        superare eum.
 6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et eiecit
        Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi
        usque in diem hanc.
 7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens:
         Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu
        regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me
        .
 8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo
        Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
 9 Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in
        Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir; Rasin
        autem interfecit.
 10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum
        in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam
        sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius.
 11 Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex
        Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de
        Damasco.
 12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud
        ascenditque
 13 et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit
        sanguinem pacificorum suorum super altare.
 14 Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie
        templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex
        latere altaris ad aquilonem.
 15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens:  Super altare
        maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et
        holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi
        terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem
        holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De
        altari vero aeneo erit mihi deliberandum .
 16 Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat rex Achaz.
 17 Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem, qui erat
        desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et
        posuit super pavimentum stratum lapide.
 18 Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in
        templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter
        regem Assyriorum.
 19 Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in
        libro annalium regum Iudae?
 20 Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in
        civitate David; et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
 17 1 Anno
        duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super
        Israel novem annis.2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum
        fuerant.
 3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee
        servus reddebatque illi tributa.
 4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens
        misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi
        Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et
        vinctum misit in carcerem.
 5 Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam
        tribus annis.
 6 Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit
        Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in
        civitatibus Medorum.
 7 Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui
        eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti:
        coluerunt deos alienos.
 8 Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in
        conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant.
 9 Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et
        aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
        usque ad civitatem munitam.
 10 Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter
        omne lignum nemorosum
 11 et adolebant ibi in omnibus excelsis sicut gentes, quas transtulerat
        Dominus a facie eorum; feceruntque pessima irritantes Dominum
 12 et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus eis, ne
        facerent hoc.
 13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium
        prophetarum et videntium dicens:  Revertimini a viis vestris pessimis
        et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi
        patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum
        prophetarum .
 14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem
        patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum.
 15 Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum patribus
        eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt
        vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per
        circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent,
        sicut et illae faciebant.
 16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi
        conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam
        caeli servieruntque Baal
 17 et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et
        divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent
        malum coram Domino et irritarent eum.
 18 Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu
        suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.
 19 Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit
        in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
 20 Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et tradidit in
        manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua,
 21 ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et
        constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam
        Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
 22 Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam, quae
        fecerat; non recesserunt ab eis,
 23 usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in
        manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de
        terra sua in Assur usque in diem hanc.
 24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de
        Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro
        filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
 25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis
        Dominus leones, qui interficiebant inter eos.
 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum:  Gentes, quas
        transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant
        legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo
        quod ignorent ritum Dei terrae .
 27 Praecepit autem rex Assyriorum dicens:  Ducite illuc unum de
        sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis
        et doceat eos legitima Dei terrae .
 28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti
        fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent
        Dominum.
 29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis
        excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in
        quibus habitabant.
 30 Viri enim Babylonii fecerunt Socchothbenoth, viri autem Chutheni
        fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima;
 31 porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de
        Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis
        Sepharvaim.
 32 Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum
        sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;
 33 et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta
        consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
 34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum
        neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum,
        quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,
 35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens:  Nolite
        timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis
        eis,
 36 sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et
        in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate.
 37 Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit
        vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos
        alienos.
 38 Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos
        alienos,
 39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium
        inimicorum vestrorum .
 40 Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam
        perpetrabant.
 41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus
        et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt
        parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
 18 1 Anno
        tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis
        Iudae.2 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti et
        novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia
        Zachariae.
 3 Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat
        David pater suus.
 4 Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum
        confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad
        illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan.
 5 In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei
        de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt.
 6 Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata
        eius, quae praeceperat Dominus Moysi,
 7 unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat,
        prospere agebat.
 Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
 8 Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam et terminos eius, a turre
        custodum usque ad civitatem munitam.
 9 Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela
        regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit
        eam
 10 et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee
        regis Israel, capta est Samaria.
 11 Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assur collocavitque eos in
        Hala et Habor iuxta fluvium Gozan et in civitatibus Medorum,
 12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt
        pactum eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt
        neque fecerunt.
 13 Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum
        ad universas civitates Iudae munitas et cepit eas.
 14 Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis
        dicens:  Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram
        . Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta
        argenti et triginta talenta auri;
 15 deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini
        et in thesauris regis.
 16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes,
        quos ipse inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum.
 17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis
        ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent,
        venerunt in Ierusalem et steterunt iuxta aquae ductum piscinae
        superioris, quae est in via agri fullonis,
 18 vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius
        Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a
        commentariis.
 19 Dixitque ad eos Rabsaces:  Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex
        magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris?
 20 Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad
        proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me?
 21 An speras in baculo arundineo atque confracto, Aegypto, super quem,
        si incubuerit homo, comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam?
        Sic est pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.
 22 Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam,
        nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit
        Iudae et Ierusalem: Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?.
 23 Nunc igitur spondete cum domino meo rege Assyriorum; dabo tibi duo
        milia equorum; et vide an habere valeas ascensores eorum.
 24 Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei
        minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites?
 25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer
        eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc et demolire eam
        .
 26 Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: 
        Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus
        hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est
        super murum .
 27 Responditque eis Rabsaces:  Numquid ad dominum tuum et ad te misit
        me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent
        super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?
        .
 28 Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et ait: 
        Audite verba regis magni, regis Assyriorum:
 29 Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos
        de manu mea!
 30 Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: Eruens liberabit
        nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum.
 31 Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum
        benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua
        et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris,
 32 donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae
        est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum,
        terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite
        audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: Dominus liberabit nos!.
 33 Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu
        regis Assyriorum?
 34 Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim, Ana et Ava?
        Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
 35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem
        suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea? .
 36 Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem
        praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei.
 37 Venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et
        Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et
        nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
 19 1 Quae
        cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco
        ingressusque est domum Domini.2 Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de
        sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
 3 Qui dixerunt:  Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et
        increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum,
        et vires non habet parturiens.
 4 Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex
        Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba,
        quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae
        remanent .
 5 Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.
 6 Dixitque eis Isaias:  Haec dicetis domino vestro: Haec dicit
        Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus
        blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me;
 7 ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in
        terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua .
 8 Reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum oppugnantem
        Lobnam; audierat enim quod recessisset de Lachis.
 9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes:  Ecce egressus
        est, ut pugnet adversum te , iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens:
 10  Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo
        habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Ierusalem in manu regis
        Assyriorum.
 11 Tu enim ipse audisti, quae fecerint reges Assyriorum universis
        terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari?
 12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres
        mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in
        Thelassar?
 13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et
        Ava? .
 14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset
        eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino
 15 et oravit in conspectu eius dicens:  Domine, Deus Israel, qui
        sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium terrae, tu
        fecisti caelum et terram.
 16 Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et
        audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem.
 17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum
 18 et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum
        hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos.
 19 Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut
        sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus .
 20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens:  Haec dicit
        Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege
        Assyriorum, audivi.
 21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo:
 Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion;
 post tergum tuum caput
 movit filia Ierusalem.
 22 Cui exprobrasti et quem blasphemasti?
 Contra quem exaltasti vocem
 et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel!
 23 Per manum servorum tuorum
 exprobrasti Domino
 et dixisti: In multitudine curruum meorum
 ascendi excelsa montium in summitate Libani
 et succidi sublimes cedros eius,
 electas abietes eius,
 et ingressus sum usque ad terminos eius,
 silvam condensam.
 24 Ego fodi et bibi aquas alienas
 et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti.
 25 Numquid non audisti,
 ab initio quid fecerim?
 Ex diebus antiquis plasmavi illud
 et nunc adduxi;
 eruntque in eradicationem,
 in acervos ruinarum civitates munitae.
 26 Et, qui sedent in eis breviata manu,
 contremuerunt et confusi sunt;
 facti sunt quasi fenum agri
 et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad
        maturitatem.
 27 Sessionem tuam
 et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi
 et furorem tuum contra me;
 28 insanisti in me,
 et superbia tua ascendit in aures meas.
 Ponam itaque circulum in naribus tuis
 et frenum in labris tuis
 et reducam te in viam,
 per quam venisti.
 29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum:
 Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte
        nascuntur;
 porro in anno tertio seminate et metite,
 plantate vineas et comedite fructum earum.
 30 Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae,
 mittet radicem deorsum
 et faciet fructum sursum;
 31 de Ierusalem quippe egredientur reliquiae,
 et, quod relinquetur, de monte Sion.
 Zelus Domini exercituum faciet hoc.
 32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum:
 Non ingredietur urbem hanc
 nec mittet in eam sagittam
 nec occurret ei clipeo
 nec fundet aggerem circa eam.
 33 Per viam, qua venit, revertetur
 et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
 34 Protegamque urbem hanc et salvabo eam
 propter me et propter David servum meum .
 35 Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et
        percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque
        diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum.
 36 Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et
        mansit in Nineve.
 37 Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar
        filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et
        regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
 20 1 In
        diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias
        filius Amos prophetes dixitque ei:  Haec dicit Dominus: Dispone domui
        tuae, morieris enim et non vives .2 Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens:
 3  Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate
        et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim . Flevit
        itaque Ezechias fletu magno.
 4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo
        Domini ad eum dicens:
 5  Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus,
        Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et
        ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini.
 6 Et addam diebus tuis quindecim annos; sed et de manu regis Assyriorum
        liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et
        propter David servum meum .
 7 Dixitque Isaias:  Afferte massam ficorum . Quam cum attulissent
        et posuissent super ulcus eius, curatus est.
 8 Dixit autem Ezechias ad Isaiam:  Quod erit signum quia Dominus me
        sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini? .
 9 Cui ait Isaias:  Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit
        Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus,
        an ut revertatur totidem gradibus? .
 10 Et ait Ezechias:  Facile est umbram descendere decem gradibus, nec
        hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus .
 11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per
        gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem
        gradibus.
 12 In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babyloniorum
        litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
 13 Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam
        domum thesauri sui, argentum et aurum et aromata et oleum optimum et
        domum vasorum suorum et omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non
        fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate
        sua.
 14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei:  Quid
        dixerunt viri isti et unde venerunt ad te? . Cui ait Ezechias:  De
        terra longinqua venerunt, de Babylone .
 15 At ille respondit:  Quid viderunt in domo tua? . Ait Ezechias:
         Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non
        monstraverim eis in thesauris meis .
 16 Dixit itaque Isaias Ezechiae:  Audi sermonem Domini:
 17 Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae sunt in domo tua, et
        quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylone; non
        remanebit quidquam, ait Dominus.
 18 Sed et de filiis tuis, qui egredientur ex te, quos generabis,
        tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis .
 19 Dixit Ezechias ad Isaiam:  Bonus sermo Domini, quem locutus es
        . Et ait:  Nonne erit pax et securitas in diebus meis? .
 20 Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo
        fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem,
        nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
 21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius
        eius pro eo.
 21 1
        Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta
        quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba.2 Fecitque malum in conspectu Domini iuxta abominationes gentium, quas
        delevit Dominus a facie filiorum Israel.
 3 Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias
        pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex
        Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.
 4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus:  In
        Ierusalem ponam nomen meum .
 5 Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi
        Domini
 6 et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit
        auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret
        malum coram Domino et irritaret eum.
 7 Posuit quoque palum Aserae, quem fecerat, in templo, super quo locutus
        est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius:  In templo hoc et
        in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in
        sempiternum;
 8 et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi
        patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia, quae praecepi
        eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses .
 9 Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum
        plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
 10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens:
 11  Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super
        omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in
        idolis suis,
 12 propterea haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego inducam mala
        super Ierusalem et Iudam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures
        eius.
 13 Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab
        et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit
        super faciem eius.
 14 Et proiciam reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu
        inimicorum eius; eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis
        suis,
 15 eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex
        die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc .
 16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec
        impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare
        fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
 17 Reliqua autem gestorum Manasse et universa, quae fecit, et peccatum
        eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum
        Iudae?
 18 Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus
        suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo.
 19 Viginti et duo annorum erat Amon, cum regnare coepisset, duobusque
        annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Mesallemeth filia Harus
        de Ieteba.
 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater
        eius,
 21 et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius;
        servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea.
 22 Et dereliquit Dominum, Deum patrum suorum et non ambulavit in via
        Domini.
 23 Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo
        sua;
 24 percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem
        Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
 25 Reliqua autem gestorum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in
        libro annalium regum Iudae?
 26 Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias
        filius eius pro eo.
 22 1 Octo
        annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno
        regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath.2 Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias
        David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram.
 3 Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Eseliae
        filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei:
 4  Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut effundatur pecunia, quae
        illata est in templum Domini, quam collegerunt ianitores a populo,
 5 deturque opificibus praepositis in domo Domini, qui et distribuent eam
        his, qui operantur in templo Domini ad instauranda sartatecta templi,
 6 tignariis videlicet et caementariis et his, qui interrupta componunt,
        et ut emantur ligna et lapides de lapicidinis ad instaurandum templum.
 7 Verumtamen non supputetur eis argentum, quod accipiunt, quia in
        potestate habent et in fide .
 8 Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam:  Librum legis
        repperi in domo Domini! . Deditque Helcias volumen Saphan, qui et
        legit illud.
 9 Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod
        praeceperat, et ait:  Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est
        in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini .
 10 Narravitque Saphan scriba regi dicens:  Librum dedit mihi Helcias
        sacerdos .
 Quem cum legisset Saphan coram rege,
 11 et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua
 12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicam filio Saphan et Achobor
        filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens:
 13  Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni
        Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira
        Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba
        libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis .
 14 Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam et Achobor et Saphan et
        Asaia ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuae filii Haraas
        custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in secunda, locutique sunt
        ad eam,
 15 et illa respondit eis:  Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dicite
        viro, qui misit vos ad me:
 16 Haec dicit Dominus: Ecce ego adducam mala super locum hunc et super
        habitatores eius omnia verba libri, quae legit rex Iudae,
 17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me
        in cunctis operibus manuum suarum; et succendetur indignatio mea in loco
        hoc et non exstinguetur.
 18 Regi autem Iudae, qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic
        dicetis: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro eo quod audisti verba
        voluminis,
 19 et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis
        sermonibus contra locum istum et habitatores eius, quo videlicet fierent
        in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua et flevisti
        coram me, et ego audivi, ait Dominus;
 20 idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum
        in pace, ut non videant oculi tui omnia mala, quae inducturus sum super
        locum istum . Et renuntiaverunt regi, quod dixerat.
 23 1 Qui
        misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem;2 ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui
        habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus
        a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba
        libri foederis, qui inventus est in domo Domini.
 3 Stetitque rex super gradum suum et percussit foedus coram Domino, ut
        ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et
        legitima in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis
        huius, quae scripta erant in libro illo. Acquievitque universus populus
        pacto.
 4 Et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et
        ianitoribus, ut proicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta
        fuerant Baal et Aserae et universae militiae caeli; et combussit ea
        foris Ierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.
 5 Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in
        excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui
        adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae
        caeli.
 6 Et efferri fecit palum de domo Domini foras Ierusalem in convalle
        Cedron et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super
        sepulcrum vulgi.
 7 Destruxit quoque aediculas prostibulorum, quae erant in domo Domini,
        in quibus mulieres texebant vestes pro Asera.
 8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iudae et contaminavit
        excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee; et
        destruxit excelsa pilosorum in introitu portae Iosue principis
        civitatis, ad sinistram ingredientis portam civitatis.
 9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in
        Ierusalem, sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
 10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo
        consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.
 11 Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iudae soli in introitu
        templi Domini iuxta cubiculum Nathanmelech eunuchi, quod erat in
        Pharurim; currus autem solis combussit igne.
 12 Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant
        reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi
        Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in
        torrentem Cedron.
 13 Excelsa quoque, quae erant ex adverso Ierusalem ad dexteram partem
        montis Perditionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astharoth
        idolo Sidoniorum et Chamos idolo Moab et Melchom idolo filiorum Ammon,
        polluit rex;
 14 et contrivit lapides et succidit palos replevitque loca eorum ossibus
        mortuorum.
 15 Insuper et altare, quod erat in Bethel, excelsum, quod fecerat
        Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel, etiam altare illud et
        excelsum destruxit atque combussit et comminuit in pulverem succenditque
        palum.
 16 Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra, quae erant in monte, misitque
        et tulit ossa de sepulcris et combussit ea super altare et polluit illud
        iuxta verbum Domini, quod clamaverat vir Dei, cum staret Ieroboam in die
        festo ad altare. Et conversus elevavit oculos in sepulcrum viri Dei, qui
        clamaverat verba haec,
 17 et ait:  Quis est titulus ille, quem video? . Responderuntque
        ei cives illius urbis:  Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda
        et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel .
 18 Et ait:  Dimittite eum; nemo commoveat ossa eius . Et intacta
        manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria.
 19 Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae,
        quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias et
        fecit eis secundum omnia opera, quae fecerat in Bethel.
 20 Et immolavit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super
        altaria, et combussit ossa humana super ea; reversusque est Ierusalem.
 21 Et praecepit omni populo dicens:  Facite Pascha Domino Deo vestro
        secundum quod scriptum est in libro foederis huius .
 22 Nec enim factum est Pascha tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt
        Israel, et omnibus diebus regum Israel et regum Iudae,
 23 sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Pascha istud
        Domino in Ierusalem.
 24 Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque
        omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut
        statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias
        sacerdos in templo Domini.
 25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in
        omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta
        omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.
 26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo
        iratus est furor eius contra Iudam propter omnes irritationes, quibus
        provocaverat eum Manasses.
 27 Dixit itaque Dominus:  Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut
        abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et
        domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi .
 28 Reliqua autem gestorum Iosiae et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
 29 In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem
        Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius,
        qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum.
 30 Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et
        pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque
        populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt
        eum regem pro patre suo.
 31 Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare coepisset, et tribus
        mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Amital filia Ieremiae
        de Lobna.
 32 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius.
 33 Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne
        regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti
        et talento auri;
 34 regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia
        patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit
        in Aegyptum et mortuus est ibi.
 35 Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni, cum indixisset
        terrae, ut conferretur argentum iuxta praeceptum pharaonis; et secundum
        uniuscuiusque aestimationem exegit tam argentum quam aurum de populo
        terrae, ut daret pharaoni Nechao.
 36 Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare coepisset, et
        undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Zebida filia
        Phadaia de Ruma.
 37 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius.
 24 1 In
        diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei
        Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum.2 Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab
        et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum
        iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas.
 3 Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum
        de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit,
 4 et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem
        cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
 5 Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec
        scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum
        patribus suis;
 6 regnavitque Ioachin filius eius pro eo.
 7 Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat
        enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae
        fuerant regis Aegypti.
 8 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus
        mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan
        de Ierusalem.
 9 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius.
 10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in
        Ierusalem, et venit urbs in obsidione.
 11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius
        oppugnarent eam;
 12 egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater
        eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex
        Babylonis anno octavo regni sui.
 13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus
        regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel
        in templo Domini, iuxta verbum Domini.
 14 Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes
        exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem;
        nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
 15 Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores
        regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de
        Ierusalem in Babylonem
 16 et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille,
        omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in
        Babylonem.
 17 Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei
        Sedeciam.
 18 Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare
        coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius
        erat Amital filia Ieremiae de Lobna.
 19 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim;
 20 irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec
        proiceret eos a facie sua.
 Recessitque Sedecias a rege Babylonis.
 25 1 Factum
        est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit
        Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem;
        et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis
        Sedeciae.
 3 Nona die mensis quarti praevaluit fames in civitate, nec erat panis
        populo terrae.
 4 Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt
        exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duplicem
        murum ad hortum regis, obsidentibus Chaldaeis in circuitu civitatem.
        Abierunt itaque per viam, quae ducit ad Arabam.
 5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem comprehenditque eum in
        planitie Iericho, et omnis exercitus eius dispersus est et reliquit eum.
 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui
        locutus est cum eo iudicium.
 7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit
        vinxitque eum catenis aereis et adduxit in Babylonem.
 8 Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis
        Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis
        Ierusalem
 9 et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem;
        omnemque domum combussit igne.
 10 Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum,
        qui erat cum principe satellitum.
 11 Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et
        perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus
        transtulit Nabuzardan princeps satellitum;
 12 et de pauperibus terrae reliquit in vinitores et agricolas.
 13 Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases et mare
        aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et transtulerunt
        aes omnium in Babylonem.
 14 Ollas quoque et trullas et cultros et phialas et omnia vasa aerea, in
        quibus ministrabant, tulerunt;
 15 necnon thymiamateria et phialas, quae aurea aurea et quae argentea
        argentea, tulit princeps satellitum;
 16 columnas duas, mare unum et bases, quas fecerat Salomon templo
        Domini; non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
 17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum
        aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et
        malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna
        secunda habebat ornatum.
 18 Tulit quoque princeps satellitum Saraiam sacerdotem primum et
        Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
 19 et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super viros
        bellatores, et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos
        repperit in civitate, et scribam principis exercitus, qui probabat
        tirones de populo terrae, et sexaginta viros e populo terrae, qui
        inventi fuerant in civitate;
 20 quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad regem Babylonis
        in Rebla,
 21 percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in terra Emath.
 Et translatus est Iuda de terra sua.
 22 Populo autem, qui relictus erat in terra Iudae, quem dimiserat
        Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii
        Saphan.
 23 Quod cum audissent omnes duces militum, videlicet quod constituisset
        rex Babylonis Godoliam, ipsi et viri, qui erant cum eis, venerunt ad
        Godoliam in Maspha: Ismael filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et
        Saraia filius Thanehumeth Netophathites et Iezonias filius Maachathitis,
        ipsi et socii eorum.
 24 Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens:  Nolite timere a
        servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene
        erit vobis .
 25 Factum est autem in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae filii
        Elisama de semine regio et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam,
        qui mortuus est, sed et Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in
        Maspha.
 26 Consurgens autem populus a parvo usque ad magnum et principes militum
        venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos.
 27 Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin regis
        Iudae, mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit
        Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Ioachin
        regis Iudae de carcere.
 28 Et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronos regum,
        qui erant cum eo in Babylone,
 29 et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere; et comedebat panem
        semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae.
 30 Annonam quoque constituit ei absque intermissione, quae et dabatur ei
        a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.
 |