|
LIBER 4 CAPUT 1 Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri. Iob, 26-14. Intellectus humanus, a rebus sensibilibus connaturaliter sibi scientiam capiens, ad intuendam divinam substantiam in seipsa, quae super omnia sensibilia, immo super omnia alia entia improportionaliter elevatur, pertingere per seipsum non valet. Sed quia perfectum hominis bonum est ut quoquo modo Deum cognoscat, ne tam nobilis creatura omnino in vanum esse videretur, velut finem proprium attingere non valens, datur homini quaedam via per quam in Dei cognitionem ascendere possit: ut scilicet, quia omnes rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum vertice Deo descendunt, ipse, ab inferioribus incipiens et gradatim ascendens, in Dei cognitionem proficiat; nam et in corporalibus motibus eadem est via qua descenditur et ascenditur, ratione principii et finis distincta. Praedicti autem descensus perfectionum a Deo duplex est ratio. Una quidem ex parte primae rerum originis: nam divina sapientia, ut perfectio esset in rebus, res produxit in ordine, ut creaturarum universitas ex summis rerum et infimis compleretur. Alia vero ratio ex ipsis rebus procedit. Nam cum causae sint nobiliores effectibus, prima quidem causata deficiunt a prima causa, quae Deus est, quae tamen suis effectibus praeminent; et sic deinceps quousque ad ultima rerum perveniatur. Et quia in summo rerum vertice Deo perfectissima unitas invenitur; et unumquodque, quanto est magis unum, tanto est magis virtuosum et dignius: consequens est ut quantum a primo principio receditur, tanto maior diversitas et variatio inveniatur in rebus. Oportet igitur processum emanationis a Deo uniri quidem in ipso principio, multiplicari autem secundum res infimas, ad quas terminatur. Et ita, secundum diversitatem rerum, apparet viarum diversitas, quasi ab uno principio inchoatarum, et terminatarum ad diversa. Per has igitur vias intellectus noster in Dei cognitionem ascendere potest, sed propter debilitatem intellectus nostri, nec ipsas vias perfecte cognoscere possumus. Nam cum sensus unde nostra cognitio incipit, circa exteriora accidentia versetur, quae sunt secundum se sensibilia, ut color et odor et huiusmodi; intellectus vix per huiusmodi exteriora potest ad perfectam notitiam inferioris naturae pervenire, etiam illarum rerum quarum accidentia sensu perfecte comprehendit. Multo igitur minus pertingere poterit ad comprehendendum naturas illarum rerum quarum pauca accidentia capimus sensu; et adhuc minus illorum quorum accidentia sensu capi non possunt, etsi per quosdam deficientes effectus percipiantur. Sed etsi ipsae naturae rerum essent nobis cognitae, ordo tamen earum, secundum quod a divina providentia et ad invicem disponuntur et diriguntur in finem, tenuiter nobis notus esse potest: cum ad cognoscendam rationem divinae providentiae non pertingamus. Si igitur ipsae viae imperfecte cognoscuntur a nobis, quomodo per eas ad perfecte cognoscendum ipsarum viarum principium poterimus pervenire? Quod quia sine proportione excedit vias praedictas, etiam si vias ipsas cognosceremus perfecte, nondum tamen perfecta principii cognitio nobis adesset. Quia igitur debilis erat Dei cognitio ad quam homo per vias praedictas intellectuali quodam quasi intuitu pertingere poterat, ex superabundanti bonitate, ut firmior esset hominis de Deo cognitio, quaedam de seipso hominibus revelavit quae intellectum humanum excedunt. In qua quidem revelatione, secundum congruentiam hominis, quidam ordo servatur, ut paulatim de imperfecto veniat ad perfectum: sicut in ceteris rebus mobilibus accidit. Primo igitur sic homini revelantur ut tamen non intelligantur, sed solum quasi audita credantur: quia intellectus hominis secundum hunc statum, quo sensibilibus est connexus, ad ea intuenda quae omnes proportiones sensus excedunt, omnino elevari non potest. Sed cum a sensibilium connexione fuerit liberatus, tunc elevabitur ad ea quae revelantur intuenda. Est igitur triplex cognitio hominis de divinis. Quarum prima est secundum quod homo naturali lumine rationis, per creaturas in Dei cognitionem ascendit. Secunda est prout divina veritas, intellectum humanum excedens, per modum revelationis in nos descendit, non tamen quasi demonstrata ad videndum, sed quasi sermone prolata ad credendum. Tertia est secundum quod mens humana elevabitur ad ea quae sunt revelata perfecte intuenda. Hanc igitur triplicem cognitionem Iob in verbis propositis insinuat. Quod enim dicit, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, ad illam cognitionem pertinet qua per vias creaturarum in Dei cognitionem noster intellectus ascendit. Et quia has vias imperfecte cognoscimus, recte adiunxit, ex parte. Ex parte enim cognoscimus: sicut apostolus dicit, 1 Cor. 13-9. Quod vero subdit, et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, ad secundam cognitionem pertinet, prout divina nobis credenda per modum locutionis revelantur: fides enim, ut dicitur Rom. 10-17, est ex auditu, auditus autem per verbum Dei; de quo etiam dicitur Ioan. 17-17, sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. Sic igitur, quia revelata veritas de divinis non videnda, sed credenda proponitur, recte dicit, audiverimus. Quia vero haec imperfecta cognitio effluit ab illa perfecta cognitione qua divina veritas in seipsa videtur, dum a Deo nobis mediantibus Angelis revelatur, qui vident faciem patris, recte nominat stillam. Unde et Ioel 3-18 dicitur: in die illa stillabunt montes dulcedinem. Sed quia non omnia mysteria quae in prima veritate visa Angeli et alii beati cognoscunt, sed quaedam pauca nobis revelantur, signanter addit, parvam. Dicitur enim Eccli. 43-35 quis magnificat eum sicut est ab initio? Multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius. Et dominus discipulis dicit, Ioan. 16-12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Haec etiam pauca quae nobis revelantur, sub quibusdam similitudinibus et obscuritatibus verborum nobis proponuntur: ut ad ea quomodocumque capienda soli studiosi perveniant, alii vero quasi occulta venerentur, et increduli lacerare non possint: unde dicit apostolus, I ad Cor. 13-12: videmus nunc per speculum in aenigmate. Signanter igitur addit, vix ut difficultas ostenderetur. Quod vero subdit, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Ad tertiam cognitionem pertinet, qua prima veritas cognoscetur, non sicut credita, sed sicut visa: videbimus enim eum sicuti est, ut dicitur I Ioan. 3-2. Unde dicit, intueri. Nec aliquid modicum de divinis mysteriis percipietur, sed ipsa maiestas divina videbitur, et omnis bonorum perfectio: unde dominus ad Moysen dixit, Exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Recte ergo dicit, magnitudinis. Non autem proponetur veritas homini aliquibus velaminibus occultata, sed omnino manifesta: unde dominus discipulis suis dicit, Ioan. 16-25: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Signanter ergo dicit, tonitruum, ad manifestationem insinuandam. Competunt autem verba praemissa nostro proposito. Nam in praecedentibus de divinis sermo est habitus secundum quod ad cognitionem divinorum naturalis ratio per creaturas pervenire potest: imperfecte tamen, et secundum proprii possibilitatem ingenii, ut sic possimus dicere cum Iob, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius. Restat autem sermo habendus de his quae nobis revelata sunt divinitus ut credenda, excedentia intellectum humanum. Circa quae qualiter procedendum sit, praemissa verba nos docent. Cum enim huiusmodi veritatem vix audiverimus in sermonibus sacrae Scripturae quasi stillam parvam ad nos descendentem; nec possit aliquis in huius vitae statu tonitruum magnitudinis intueri; erit hic modus servandus, ut ea quae in sermonibus sacrae Scripturae sunt tradita, quasi principia sumantur; et sic ea quae in sermonibus praedictis occulte nobis traduntur, studeamus utcumque mente capere, a laceratione infidelium defendendo; ut tamen praesumptio perfecte cognoscendi non adsit; probanda enim sunt huiusmodi auctoritate sacrae Scripturae, non autem ratione naturali. Sed tamen ostendendum est quod rationi naturali non sunt opposita, ut ab impugnatione infidelium defendantur. Qui etiam modus in principio huius operis praedeterminatus est. Quia vero naturalis ratio per creaturas in Dei cognitionem ascendit, fidei vero cognitio a Deo in nos e converso divina revelatione descendit; est autem eadem via ascensus et descensus: oportet eadem via procedere in his quae supra rationem creduntur, qua in superioribus processum est circa ea quae ratione investigantur de Deo: ut primo scilicet ea tractentur quae de ipso Deo supra rationem credenda proponuntur, sicut est confessio Trinitatis. Secundo autem, de his quae supra rationem a Deo sunt facta, sicut opus incarnationis, et quae consequuntur ad ipsam. Tertio vero, ea quae supra rationem in ultimo hominum fine expectantur, sicut resurrectio et glorificatio corporum, perpetua beatitudo animarum, et quae his connectuntur. CAPUT 2 Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis Principium autem considerationis a secreto divinae generationis sumentes, quid de ea secundum sacrae Scripturae documenta teneri debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei infidelitas adinvenit argumenta ponamus: quorum solutione subiecta, huius considerationis propositum consequemur. Tradit igitur nobis sacra Scriptura in divinis paternitatis et filiationis nomina, Iesum Christum filium Dei contestans. Quod in Scriptura novi testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater: neque patrem quis novit nisi filius. Ab hoc Marcus suum Evangelium coepit, dicens: initium Evangelii Iesu Christi, filii Dei. Ioannes etiam Evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; et Ioan. 5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Paulus etiam apostolus haec verba frequenter interserit: dicit enim, Rom. 1, se segregatum in Evangelium Dei, (quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis) de filio suo; et ad Hebr. 1-1: multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio. Hoc etiam traditur, licet rarius, in Scriptura veteris testamenti. Dicitur enim Proverb. 30-4: quod nomen eius? Et quod nomen filii eius, si nosti? In Psalmo etiam legitur: dominus dixit ad me, filius meus es tu. Et iterum: ipse invocavit me, pater meus es tu. Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu, ad ipsum David referatur; quod vero dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu, Salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt. Neque enim David potest competere quod additur, ego hodie genui te; et quod subditur, dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut historia libri regum declarat. Neque etiam Salomoni potest omnino competere quod dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu: cum subdatur ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli. Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, quod de David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur. Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen Scriptura non tacuit. Nam in Psalmo, ut dictum est, legitur: ego hodie genui te. Et Proverb. 8, dicitur: nondum erant abyssi et ego iam concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar; vel secundum aliam litteram: ante omnes colles generavit me dominus. Dicitur etiam Isaiae ult.: numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? Dicit dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? Ait dominus Deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur, parturivit et peperit Sion filios suos, tamen hoc proposito non obsistit. Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio, quae ex Dei ore inducitur, firma et stabilis manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere, sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est. Ioan. etiam 1 dicitur: vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, et iterum: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et Paulus dicit, Hebr. 1-6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli Dei. CAPUT 3 Quod filius Dei sit Deus Considerandum tamen quod praedictis nominibus divina Scriptura utitur etiam ad creationem rerum ostendendam: dicitur enim Iob 38-29 quis est pluviae pater? Vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est glacies? Et gelu de caelo quis genuit? Ne igitur nihil aliud ex paternitatis, filiationis et generationis vocabulis intelligeretur quam creationis efficacia, addidit Scripturae auctoritas ut eum quem filium et genitum nominabat, etiam Deum esse non taceret, ut sic praedicta generatio aliquid amplius quam creatio intelligeretur. Dicitur enim Ioan. 1-1: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Et quod verbi nomine filius intelligatur, ex consequentibus ostenditur: nam subdit: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Et Paulus dicit, Tit. 3-4: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei. Hoc etiam veteris testamenti Scriptura non tacuit, Christum Deum nominans. Dicitur enim in Psalmo: sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Et quod ad Christum dicatur, patet per id quod subditur: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Et Isaiae 9-6 dicitur: parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Sic igitur ex sacra Scriptura docemur filium Dei, a Deo genitum, Deum esse. Filium autem Dei Iesum Christum Petrus confessus est, ei dicens: tu es Christus, filius Dei vivi. Ipse igitur et unigenitus est, et Deus est. CAPUT 4 Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio Huius autem doctrinae veritatem quidam perversi homines suo sensu metiri praesumentes, de praemissis vanas et varias opiniones conceperunt. Quorum quidem consideraverunt hanc esse Scripturae consuetudinem, eos qui divina gratia iustificantur, filios Dei dici: secundum illud Ioan. 1-12, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Et Rom. 8-16, dicitur: ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Et 1 Ioan. 3-1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur et simus. Quos etiam a Deo genitos esse Scriptura non tacet. Dicitur enim Iac. 1-18: voluntarie genuit nos verbo veritatis. Et 1 Ioan. 3-9, dicitur: omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet. Et, quod est mirabilius, eiusdem nomen divinitatis adscribitur. Dominus enim dixit ad Moysen: ego constitui te Deum Pharaonis. Et in Psalmo: ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes; et, sicut dominus dicit, Ioan. 10-35: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Per hunc ergo modum, opinantes Iesum Christum purum hominem esse, et ex Maria virgine initium sumpsisse, et per beatae vitae meritum divinitatis honorem prae ceteris fuisse adeptum, aestimaverunt eum, similiter aliis hominibus, per adoptionis spiritum Dei filium; et per gratiam ab eo genitum; et per quandam assimilationem ad Deum in Scripturis dici Deum, non per naturam, sed per consortium quoddam divinae bonitatis, sicut et de sanctis dicitur II Petr. 1-4: ut efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem. Hanc autem positionem sacrae Scripturae auctoritate confirmare nitebantur. Dicit enim dominus, Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Quod si ante tempora Deus esset, potestatem ex tempore non accepisset. Item, Rom. 1, dicitur de filio quod factus est ei, scilicet Deo, ex semine David secundum carnem; et quod praedestinatus est filius Dei in virtute. Quod autem praedestinatur et factum est, videtur non esse aeternum. Item. Apostolus dicit, ad Philipp. 2-8: factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Ex quo videtur ostendi quod propter obedientiae et passionis meritum divino sit honore donatus, et super omnia exaltatus. Petrus etiam dicit, Act. 2-36: certissime ergo sciat omnis domus Israel quia dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Videtur igitur ex tempore Deus esse factus, non ante tempora natus. Adducunt etiam in fulcimentum suae opinionis ea quae in Scripturis de Christo ad defectum pertinere videntur: sicut quod femineo portatur utero, et profectum aetatis accepit, esuriem passus est, et lassitudine fatigatus, et morti subiectus; quod sapientia profecit, iudicii se nescire diem confessus est, et mortis terrore concussus est; et alia huiusmodi, quae Deo per naturam existenti convenire non possent. Unde concludunt quod per meritum honorem divinum adeptus est per gratiam, non quod esset naturae divinae. Hanc autem positionem primo adinvenerunt quidam antiqui haeretici, Cerinthus et Ebion; quam postea Paulus Samosatenus instauravit; et postea a Photino est confirmata, ut qui hoc dogmatizant, Photiniani nuncupentur. Diligenter autem verba sacrae Scripturae considerantibus apparet non hunc sensum in ea contineri quem praedicti homines sua opinione conceperunt. Nam cum Salomon dicat, nondum erant abyssi et ego iam concepta eram, satis ostendit hanc generationem ante omnia corporalia extitisse. Unde relinquitur quod filius a Deo genitus initium essendi a Maria non sumpsit. Et licet haec, et alia similia testimonia depravare conati fuerint perversa expositione, dicentes haec secundum praedestinationem debere intelligi, quia scilicet ante mundi conditionem dispositum fuit ut ex Maria virgine Dei filius nasceretur, non quod Dei filius fuerit ante mundum; convincantur quod non solum in praedestinatione, sed etiam realiter fuerit ante Mariam. Nam post praemissa verba Salomonis subiungitur: quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens: si autem in sola praedestinatione fuisset, nihil agere potuisset. Hoc etiam ex verbis Ioannis Evangelistae habetur: nam cum praemisisset, in principio erat verbum, quo nomine filius intelligitur, ut ostensum est; ne quis hoc secundum praedestinationem accipere possit, subdit: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod verum esse non posset nisi realiter ante mundum extitisset. Item, filius Dei dicit, Ioan., 3-13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo; et iterum, Ioan. 6-38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Apparet ergo eum fuisse antequam de caelo descenderet. Praeterea. Secundum praedictam positionem, homo per vitae meritum profecit in Deum. Apostolus autem e converso ostendit quod, cum Deus esset, factus est homo. Dicit enim, ad Philipp. 2-6 cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Repugnat igitur praedicta positio apostolicae sententiae. Adhuc. Inter ceteros qui Dei gratiam habuerunt, Moyses eam habuit copiose, de quo dicitur Exod. 33-11, quod loquebatur ei dominus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Si igitur Iesus Christus non diceretur Dei filius nisi propter gratiam adoptionis, sicut alii sancti, eadem ratione Moyses filius diceretur et Christus, licet etiam abundantiori gratia Christus fuerit dotatus: nam et inter alios sanctos, unus alio maiori gratia repletur, et tamen omnes eadem ratione filii Dei dicuntur. Moyses autem non eadem ratione dicitur filius qua Christus. Distinguit enim apostolus Christum a Moyse sicut filium a servo: dicitur enim ad Hebr. 3-5: Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus autem tanquam filius in domo sua. Manifestum est ergo quod Christus non dicitur Dei filius per adoptionis gratiam, sicut alii sancti. Similis etiam ratio ex pluribus aliis Scripturae locis colligi potest, quae quodam singulari modo Christum prae aliis Dei filium nominat, quandoque quidem, absque aliis, singulariter eum filium nominat: sicut vox patris intonuit in Baptismo, hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quandoque eum unigenitum nominat: sicut Ioan. 1-14, vidimus eum quasi unigenitum a patre; et iterum, unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Si autem communi modo, sicut et alii, filius diceretur, unigenitus dici non posset. Quandoque etiam et primogenitus nominatur, ut quaedam derivatio filiationis ab eo in alios ostendatur: secundum illud Rom. 8-29: quos praescivit et praedestinavit fieri conformes imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; et Gal. 4-4 dicitur: misit Deus filium suum ut adoptionem filiorum reciperemus. Alia ergo ratione ipse est filius, per cuius filiationis similitudinem alii filii dicuntur. Amplius. Quaedam opera in Scripturis sacris ita Deo proprie attribuuntur quod alteri convenire non possunt, sicut sanctificatio animarum, et remissio peccatorum: dicitur enim Levit. 20-8: ego dominus, qui sanctifico vos; et Isaiae 43-25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me. Utrumque autem horum Christo Scriptura attribuit. Dicitur enim ad Hebr. 2-11: qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; et ad Hebr. ult.: Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ipse etiam dominus de se protestatus est quod haberet potestatem remittendi peccata, et miraculo confirmavit, ut habetur Matth. 9-6. Hoc etiam Angelus de ipso praenuntiavit, ipse, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Non igitur Christus, et sanctificans et peccata remittens, sic dicitur Deus sicut dicuntur dii hi qui sanctificantur, et quorum peccata remittuntur: sed sicut virtutem et naturam divinitatis habens. Illa vero Scripturae testimonia quibus ostendere nitebantur quod Christus non esset Deus per naturam, efficacia non sunt ad eorum propositum ostendendum. Confitemur enim in Christo Dei filio, post incarnationis mysterium, duas naturas, humanam scilicet et divinam. Unde de eo dicuntur et quae Dei sunt propria, ratione divinae naturae; et quae ad defectum pertinere videntur, ratione humanae naturae, ut infra plenius explanabitur. Nunc autem, ad praesentem considerationem de divina generatione, hoc sufficiat monstratum esse secundum Scripturas quod Christus Dei filius et Deus dicitur non solum sicut purus homo per gratiam adoptionis, sed propter divinitatis naturam. CAPUT 5 Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio Quia vero omnium de Deo recte sentientium haec est fixa mentis conceptio, quod non possit esse nisi unus Deus, quidam, ex Scripturis concipientes quod Christus sit vere et naturaliter Deus ac Dei filius, unum Deum esse confessi sunt Christum Dei filium et Deum patrem: nec tamen quod Deus filius dicatur secundum suam naturam aut ab aeterno, sed ex tunc filiationis nomen accepit ex quo de Maria virgine natus est per incarnationis mysterium. Et sic omnia quae Christus secundum carnem sustinuit, Deo patri attribuebant: puta esse filium virginis, conceptum et natum esse ex ipsa, passum, mortuum et resurrexisse, et alia omnia quae Scripturae de Christo secundum carnem loquuntur. Hanc autem positionem confirmare nitebantur Scripturae auctoritatibus. Dicitur enim Exod. 20: audi, Israel, dominus Deus tuus Deus unus est. Et Deut. 32-39: videte quod ego sum solus, et non est alius praeter me. Et Ioan. 5: pater in me manens, ipse facit opera et 14-9 qui videt me, videt et patrem; et, ego in patre, et pater in me est. Ex quibus omnibus concipiebant Deum patrem ipsum filium dici ex virgine incarnatum. Haec autem fuit opinio Sabellianorum, qui et Patripassiani sunt dicti, eo quod patrem passum esse confitentur, asserentes ipsum patrem esse Christum. Haec autem positio, etsi a praedicta differat quantum ad Christi divinitatem, nam haec Christum verum et naturalem Deum esse confitetur, quod prima negabat; tamen quantum ad generationem et filiationem, utraque est conformis opinio: nam sicut prima positio asserit filiationem et generationem qua Christus filius dicitur, non fuisse ante Mariam, ita et haec opinio confitetur. Neutra igitur positio generationem et filiationem ad divinam naturam refert, sed solum ad naturam humanam. Habet etiam et hoc proprium ista positio, quod, cum dicitur filius Dei, non designatur aliqua subsistens persona, sed quaedam proprietas superveniens praeexistenti personae: nam ipse pater, secundum quod carnem sumpsit ex virgine, filii nomen accepit; non quasi filius sit aliqua subsistens persona a persona patris distincta. Huius autem positionis falsitas manifeste ostenditur auctoritate Scripturae. Nam Christus non solum virginis filius dicitur in Scripturis, sed etiam filius Dei: ut ex superioribus patet. Hoc autem esse non potest, ut idem sit filius sui ipsius: cum enim filius generetur a patre, generans autem det esse genito, sequeretur quod idem esset dans et accipiens esse; quod omnino esse non potest. Non est igitur Deus pater ipse filius, sed alius est filius et alius pater. Item. Dominus dicit: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Ioan. 6-38; et 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum. Ex quibus omnibus, et similibus, ostenditur filius esse alius a patre. Potest autem dici secundum hanc positionem, quod Christus dicitur filius Dei patris solum secundum humanam naturam: quia scilicet ipse Deus pater humanam naturam quam assumpsit, creavit et sanctificavit. Sic igitur ipse secundum divinitatem sui ipsius secundum humanitatem dicitur pater. Et ita etiam nihil prohibet eundem secundum humanitatem distinctum esse a seipso secundum divinitatem. Sed secundum hoc sequetur quod Christus dicatur filius Dei sicut et alii homines, vel ratione creationis, vel ratione sanctificationis. Ostensum est autem quod alia ratione Christus dicitur Dei filius quam alii sancti. Non igitur modo praedicto potest intelligi quod ipse pater sit Christus et filius sui ipsius. Praeterea. Ubi est unum suppositum subsistens, pluralis praedicatio non recipitur. Christus, autem de se et de patre pluraliter loquitur, dicens: ego et pater unum sumus. Non est ergo filius ipse pater. Adhuc. Si filius a patre non distinguitur nisi per incarnationis mysterium, ante incarnationem omnino nulla distinctio erat. Invenitur autem ex sacra Scriptura etiam ante incarnationem filius a patre fuisse distinctus. Dicitur enim Ioan. 1-1: in principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. Verbum igitur, quod apud Deum erat, aliquam distinctionem ab ipso habebat: habet enim hoc consuetudo loquendi, ut alius apud alium esse dicatur. Similiter etiam Proverb. 8-30, genitus a Deo dicit: cum eo eram componens omnia. In quo rursus associatio et quaedam distinctio designatur. Dicitur etiam Osee 1-7: domui Iuda miserebor, et salvabo eos in domino Deo suo: ubi Deus pater de salvandis in Deo filio populis loquitur quasi de persona a se distincta, quae Dei nomine digna habeatur. Dicitur etiam Gen. 1-26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: in quo expresse pluralitas et distinctio facientium hominem designatur. Homo autem per Scripturas a solo Deo conditus esse docetur. Et sic Dei patris et Dei filii pluralitas et distinctio fuit etiam ante Christi incarnationem. Non igitur ipse pater filius dicitur propter incarnationis mysterium. Amplius. Vera filiatio ad ipsum suppositum pertinet eius qui dicitur filius: non enim manus vel pes hominis filiationis nomen proprie accipit, sed ipse homo, cuius ista sunt partes. Paternitatis autem et filiationis nomina distinctionem requirunt in illis de quibus dicuntur: sicut et generans et genitum. Oportet igitur, si aliquis vere dicitur filius, quod supposito a patre distinguatur. Christus autem vere est Dei filius: dicitur enim 1 Ioan. ult.: ut simus in vero filio eius Iesu Christo. Oportet igitur quod Christus sit supposito distinctus a patre. Non igitur ipse pater est filius. Adhuc. Post incarnationis mysterium pater de filio protestatur: hic est filius meus dilectus. Haec autem demonstratio ad suppositum refertur. Christus igitur secundum suppositum est alius a patre. Ea vero quibus Sabellius suam positionem nititur confirmare, id quod intendit non ostendunt, ut infra plenius ostendetur. Non enim per hoc quod Deus est unus, vel quod pater est in filio et filius in patre, habetur quod filius et pater sit unum supposito: potest enim et duorum supposito distinctorum aliqua unitas esse. CAPUT 6 De opinione Arii circa filium Dei Cum autem doctrinae sacrae non congruat quod filius Dei a Maria initium sumpserit, ut Photinus dicebat; neque ut is qui ab aeterno Deus fuit et pater est, per carnis assumptionem filius esse coeperit, ut Sabellius dixerat: fuerunt alii hanc de divina generatione quam Scriptura tradit opinionem sumentes, quod filius Dei ante incarnationis mysterium extiterit, et etiam ante mundi conditionem; et quia iste filius a Deo patre est alius, aestimaverunt eum non esse eiusdem naturae cum Deo patre; non enim intelligere poterant, nec credere volebant, quod aliqui duo, secundum personam distincti, habeant unam essentiam et naturam. Et quia sola natura Dei patris, secundum fidei doctrinam, aeterna creditur, crediderunt naturam filii non ab aeterno extitisse, licet fuerit filius ante alias creaturas. Et quia omne quod non est aeternum, ex nihilo factum est et a Deo creatum, filium Dei ex nihilo factum esse, et creaturam praedicabant. Sed quia auctoritate Scripturae cogebantur ut etiam filium Deum nominarent, sicut in superioribus est expressum, dicebant eum unum cum Deo patre, non quidem per naturam, sed per quandam consensus unionem, et per divinae similitudinis participationem super ceteras creaturas. Unde, cum supremae creaturae, quas Angelos dicimus, in Scripturis et dii et filii Dei nominentur, secundum illud Iob 38-4 ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? Et in Psalmo, Deus stetit in synagoga deorum, hunc Dei filium et Deum prae aliis dici oportebat, utpote nobiliorem inter ceteras creaturas, in tantum quod per eum Deus pater omnem aliam condiderit creaturam. Hanc autem positionem confirmare nitebantur sacrae Scripturae documentis. Dicit enim filius, Ioan. 17-3, ad patrem loquens: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Solus ergo pater Deus verus est. Cum ergo filius non sit pater, filius Deus verus esse non potest. Item. Apostolus dicit, I ad Tim. ult.: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, in quibus verbis ostenditur distinctio Dei patris ostendentis ad Christum ostensum. Solus ergo Deus pater ostendens est potens rex regum et dominus dominantium, et solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Solus ergo pater Deus verus est. Non ergo filius. Praeterea. Dominus dicit, Ioan. 14-28: pater maior me est; et apostolus dicit filium patri esse subiectum, I ad Cor. 15-28: cum omnia subiecta illi fuerint, tunc ipse filius subiectus erit illi, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia. Si autem esset una natura patris et filii, esset etiam una magnitudo et maiestas: non enim filius esset minor patre, nec patri subiectus. Relinquitur ergo ex Scripturis quod filius non sit eiusdem naturae cum patre ut credebant. Adhuc. Natura patris non patitur indigentiam. In filio autem indigentia invenitur: ostenditur enim ex Scripturis quod a patre recipit; recipere autem indigentis est. Dicitur enim Matth. 11-27: omnia tradita sunt mihi a patre meo, et Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Videtur igitur filius non esse eiusdem naturae cum patre. Amplius. Doceri et adiuvari indigentis est. Filius autem a patre docetur et iuvatur. Dicitur enim Ioan. 5-19: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem; et infra: 20 pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et Ioan. 15-15, filius dicit discipulis: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Non igitur videtur esse eiusdem naturae filius cum patre. Praeterea. Praeceptum recipere, obedire, orare, et mitti, inferioris esse videtur. Haec autem de filio leguntur. Dicit enim filius, Ioan. 14-31: sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Et Philipp. 2-8: factus est obediens patri usque ad mortem. Et Ioan. 14-16: ego rogabo patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Et Galat. 4-4, dicit apostolus: cum venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Est ergo filius minor patre, et ei subiectus. Item. Filius clarificatur a patre: sicut ipse dicit, Ioan. 12-28: pater, clarifica nomen tuum; et sequitur: venit vox de caelo, et clarificavi, et iterum clarificabo. Apostolus etiam dicit, ad Rom. 8-11, quod Deus suscitavit Iesum Christum a mortuis. Et Petrus dicit, Act. 2-33, quod est dextera Dei exaltatus. Ex quibus videtur quod sit patre inferior. Praeterea. In natura patris nullus defectus esse potest. In filio autem invenitur defectus potestatis: dicit enim Matth. 20-23: sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo. Defectus etiam scientiae: dicit enim ipse, Marc. 13-32: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Invenitur etiam in eo defectus quietae affectionis: cum in eo Scriptura asserat tristitiam fuisse, et iram, et alias huiusmodi passiones. Non igitur videtur filius esse eiusdem naturae cum patre. Adhuc. Expresse in Scripturis invenitur quod filius Dei sit creatura. Dicit enim Eccli. 24-12: dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Et iterum: ab initio et ante saecula creata sum. Est igitur filius creatura. Praeterea. Filius creaturis connumeratur. Dicitur enim Eccli. 24-5, ex persona sapientiae: ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Et apostolus, ad Coloss. 1-15, dicit de filio quod est primogenitus creaturae. Videtur ergo quod filius ordinem cum creaturis habeat, quasi primum inter eas obtinens gradum. Amplius. Filius dicit, Ioan. 17-22, pro discipulis ad patrem orans: ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Sic igitur pater et filius unum sunt sicut discipulos unum esse volebat. Non autem volebat discipulos esse per essentiam unum. Non ergo pater et filius sunt per essentiam unum. Et sic sequitur quod sit creatura, et patri subiectus. Est autem haec positio Arii et Eunomii. Et videtur a Platonicorum dictis exorta, qui ponebant summum Deum, patrem et creatorem omnium rerum, a quo primitus effluxisse dicebant quandam mentem, in qua essent omnium rerum formae, superiorem omnibus aliis rebus, quam paternum intellectum nominabant; et post hanc, animam mundi; et deinde alias creaturas. Quod ergo in Scripturis sacris de Dei filio dicitur, hoc de mente praedicta intelligebant: et praecipue quia sacra Scriptura Dei filium Dei sapientiam nominat et verbum Dei. Cui etiam opinioni consonat positio Avicennae, qui supra animam primi caeli ponit intelligentiam primam, moventem primum caelum, supra quam ulterius Deum in summo ponebat. Sic igitur Ariani de Dei filio suspicati sunt quod esset quaedam creatura supereminens omnibus aliis creaturis, qua mediante Deus omnia creasset: praecipue cum etiam quidam philosophi posuerunt quodam ordine res a primo principio processisse, ita quod per primum creatum omnia alia sint creata. CAPUT 7 Improbatio opinionis Arii de filio Dei Hanc autem positionem divinae Scripturae repugnare manifeste potest percipere, si quis sacrarum Scripturarum dicta diligenter consideret. Cum enim Scriptura divina et Christum Dei filium, et Angelos Dei filios nominet, alia tamen et alia ratione: unde apostolus, Hebr. 1-5, dicit: cui dixit aliquando Angelorum, filius meus es tu, ego hodie genui te? Quod ad Christum asserit esse dictum. Secundum autem positionem praedictam, eadem ratione Angeli filii dicerentur et Christus: utrisque enim nomen filiationis competeret secundum quandam sublimitatem naturae, in qua creati sunt a Deo. Nec obstat si Christus sit excellentioris naturae prae aliis Angelis: quia etiam inter Angelos ordines diversi inveniuntur, ut ex superioribus patet, et tamen omnibus eadem filiationis ratio competit. Non igitur Christus filius Dei dicitur secundum quod asserit praedicta positio. Item. Cum ratione creationis nomen filiationis divinae multis conveniat, quia omnibus Angelis et sanctis; si etiam Christus eadem ratione filius diceretur, non esset unigenitus, licet, propter excellentiam suae naturae, inter ceteros primogenitus posset dici. Asserit autem eum Scriptura esse unigenitum, Ioan. 1-14: vidimus eum quasi unigenitum a patre. Non igitur ratione creationis Dei filius dicitur. Amplius. Nomen filiationis proprie et vere generationem viventium consequitur, in quibus genitum ex substantia generantis procedit: alias enim nomen filiationis non secundum veritatem, sed potius secundum similitudinem accipitur, cum filios dicimus aut discipulos, aut hos quorum gerimus curam. Si igitur Christus non diceretur filius nisi ratione creationis, cum id quod creatur a Deo, non ex substantia Dei derivetur, Christus vere filius dici non posset. Dicitur autem verus filius, I Ioan. ult.: ut simus, inquit, in vero filio eius, Iesu Christo. Non igitur Dei filius dicitur, quasi a Deo creatus in quantacumque naturae excellentia, sed quasi ex Dei substantia genitus. Praeterea. Si Christus ratione creationis filius dicitur, non erit verus Deus: nihil enim creatum Deus potest dici nisi per quandam similitudinem ad Deum. Ipse autem Iesus Christus est verus Deus: cum enim Ioannes dixisset, ut simus in vero filio eius, subdit: hic est verus Deus et vita aeterna. Non igitur Christus filius Dei dicitur ratione creationis. Amplius. Apostolus, ad Rom. 9-5, dicit: ex quibus Christus est secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen. Et Tit. 2-13: expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Et Ierem. 23 dicitur: suscitabo David germen iustum et postea subditur, et hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster, ubi in Hebraeo habetur nomen tetragrammaton, quod de solo Deo certum est dici. Ex quibus apparet quod filius Dei est verus Deus. Praeterea. Si Christus verus filius est, de necessitate sequitur quod sit verus Deus. Non enim vere filius potest dici quod ab alio gignitur, etiam si de substantia generantis nascatur nisi in similem speciem generantis procedat: oportet enim quod filius hominis homo sit. Si igitur Christus est verus filius Dei, oportet quod sit verus Deus. Non est igitur aliquid creatum. Item. Nulla creatura recipit totam plenitudinem divinae bonitatis: quia, sicut ex superioribus patet, perfectiones a Deo in creaturas per modum cuiusdam descensus procedunt. Christus autem habet in se totam plenitudinem divinae bonitatis: dicit enim apostolus, ad Coloss. 2-9: in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Christus ergo non est creatura. Adhuc. Licet intellectus Angeli perfectiorem cognitionem habeat quam intellectus hominis, tamen multum deficit ab intellectu divino. Intellectus autem Christi non deficit in cognitione ab intellectu divino: dicit enim apostolus, ad Coloss. 2-3, quod in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Non est igitur Christus filius Dei creatura. Amplius. Quicquid Deus habet in seipso, est eius essentia, ut in primo ostensum est. Omnia autem quae habet pater, sunt filii: dicit enim ipse filius, Ioan. 16-15: omnia quae habet pater, mea sunt; et Ioan. 17-10, ad patrem loquens, ait: mea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Est ergo eadem essentia et natura patris et filii. Non est igitur filius creatura. Praeterea. Apostolus dicit, Philipp. 2, quod filius, antequam exinaniret semetipsum formam servi accipiens, in forma Dei erat. Per formam autem Dei non aliud intelligitur quam natura divina: sicut per formam servi non intelligitur aliud quam humana natura. Est ergo filius in natura divina. Non est igitur creatura. Item. Nihil creatum potest esse Deo aequale. Filius autem est patri aequalis. Dicitur enim Ioan. 5-18: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Haec est autem Evangelistae narratio, cuius testimonium verum est, quod Christus filium Dei se dicebat et Deo aequalem, et propterea eum Iudaei persequebantur. Nec dubium est alicui Christiano quin illud quod Christus de se dixit, verum sit: cum et apostolus dicat, Philipp. 2-6, hoc non fuisse rapinam, quod aequalem se esse patri arbitratus est. Est ergo filius aequalis patri. Non est igitur creatura. Amplius. In Psalmo legitur non esse similitudinem alicuius ad Deum etiam inter Angelos qui filii Dei dicuntur: quis, inquit, similis Deo in filiis Dei? Et alibi: Deus, quis similis erit tibi? Quod de perfecta similitudine accipi oportet: quod patet ex his quae in primo libro tractata sunt. Christus autem perfectam sui similitudinem ad patrem ostendit etiam in vivendo: dicitur enim Ioan. 5-26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Non est igitur Christus computandus inter filios Dei creatos. Adhuc. Nulla substantia creata repraesentat Deum quantum ad eius substantiam: quicquid enim ex perfectione cuiuscumque creaturae apparet, minus est quam quod Deus est; unde per nullam creaturam sciri potest de Deo quid est. Filius autem repraesentat patrem: dicit enim de eo apostolus, ad Coloss. 1-15, quod est imago invisibilis Dei. Et ne aestimetur esse imago deficiens, essentiam Dei non repraesentans, per quam non possit cognosci de Deo quid est, sicut vir dicitur imago Dei, I ad Cor. 11-7; ostenditur perfecta esse imago, ipsam Dei substantiam repraesentans, Hebr. 1-3, dicente apostolo: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius. Non est igitur filius creatura. Praeterea. Nihil quod est in aliquo genere, est universalis causa eorum quae sunt in genere illo, sicut universalis causa hominum non est aliquis homo, nihil enim est sui ipsius causa: sed sol, qui est extra genus humanum, est universalis causa generationis humanae, et ulterius Deus. Filius autem est universalis causa creaturarum: dicitur enim Ioan. 1-3: omnia per ipsum facta sunt; et Proverb. 8-30, dicit sapientia genita: cum eo eram componens omnia, et apostolus dicit, ad Coloss. 1-16: in ipso condita sunt universa in caelo et in terra. Ipse igitur non est de genere creaturarum. Item. Ex ostensis in secundo libro manifestum est quod substantiae incorporeae, quas Angelos dicimus, non possunt aliter fieri quam per creationem; et etiam ostensum est quod nulla substantia potest creare nisi solus Deus. Sed Dei filius Iesus Christus est causa Angelorum, eos in esse producens: dicit enim apostolus: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Ipse igitur filius non est creatura. Praeterea. Cum propria actio cuiuslibet rei sequatur naturam ipsius, nulli competit propria actio alicuius rei cui non competit illius rei natura: quod enim non habet humanam speciem, nec actionem humanam habere potest. Propriae autem actiones Dei conveniunt filio: sicut creare, ut iam ostensum est; continere et conservare omnia in esse; et peccata purgare; quae propria esse Dei ex superioribus patet. Dicitur autem de filio, ad Coloss. 1-17, quod omnia in ipso constant; et ad Hebr. 1-3, dicitur quod portat omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. Filius igitur Dei est naturae divinae, et non est creatura. Sed quia posset Arianus dicere quod haec filius facit non tanquam principale agens, sed sicut instrumentum principalis agentis, quod per propriam virtutem non agit, sed solum per virtutem principalis agentis, hanc rationem dominus excludit, Ioan. 5-19, dicens: quaecumque pater facit haec et filius similiter facit. Sicut igitur pater per se operatur et propria virtute, ita et filius. Ulterius etiam ex hoc verbo concluditur, quod sit eadem virtus et potestas filii et patris. Non solum enim dicit quod filius similiter operatur sicut et pater, sed quod eadem et similiter. Idem autem non potest esse operatum eodem modo a duobus agentibus nisi vel dissimiliter, sicut idem fit a principali agente et instrumento: vel, si similiter, oportet quod conveniant in una virtute. Quae quidem virtus quandoque congregatur ex diversis virtutibus in diversis agentibus inventis, sicut patet in multis trahentibus navem: omnes enim similiter trahunt, et quia virtus cuiuslibet imperfecta est et insufficiens ad istum effectum, ex diversis virtutibus congregatur una virtus omnium, quae sufficit ad trahendum navem. Hoc autem non potest dici in patre et filio: virtus enim Dei patris non est imperfecta, sed infinita, ut in primo ostensum est. Oportet igitur quod eadem numero sit virtus patris et filii. Et cum virtus consequatur naturam rei, oportet quod eadem numero sit natura et essentia patris et filii. Quod etiam ex praecedentibus concludi potest. Nam si in filio est natura divina, ut multipliciter ostensum est; cum natura divina multiplicari non possit, ut in primo libro ostensum est: sequitur de necessitate quod sit eadem numero natura et essentia in patre et filio. Item. Ultima nostra beatitudo in solo Deo est; in quo etiam solo spes hominis debet poni; et cui soli est honor latriae exhibendus, ut in tertio libro ostensum est. Beatitudo autem nostra in Dei filio est. Dicit enim, Ioan. 17-3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te, scilicet patrem, et quem misisti, Iesum Christum. Et I Ioan. ult., dicitur de filio quod est verus Deus et vita aeterna. Certum est autem nomine vitae aeternae in Scripturis sacris ultimam beatitudinem significari. Dicit etiam Isaias de filio, ut apostolus inducit: erit radix Iesse, et qui exurget regere gentes, in eo gentes sperabunt. Dicitur etiam in Psalmo: et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et Ioan. 5-23 dicitur: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Et iterum in Psalmo dicitur: adorate eum omnes Angeli eius: quod de filio apostolus introducit Hebr. 1-6. Manifestum est igitur filium Dei verum Deum esse. Ad hoc etiam ostendendum valent ea quae superius contra Photinum inducta sunt ad ostendendum Christum Deum esse non factum, sed verum. Ex praemissis igitur et consimilibus sacrae Scripturae documentis Ecclesia Catholica docta, Christum verum et naturalem Dei filium confitetur, aeternum, patri aequalem, et verum Deum, eiusdem essentiae et naturae cum patre, genitum, non creatum nec factum. Unde patet quod sola Ecclesiae Catholicae fides vere confitetur generationem in Deo, dum ipsam generationem filii ad hoc refert quod filius accepit divinam naturam a patre. Alii vero haeretici ad aliquam extraneam naturam hanc generationem referunt: Photinus quidem et Sabellius ad humanam; Arius autem non ad humanam, sed ad quandam naturam creatam digniorem ceteris creaturis. Differt etiam Arius a Sabellio et Photino quod hic generationem praedictam asserit ante mundum fuisse; illi vero eam fuisse negant ante nativitatem ex virgine. Sabellius tamen a Photino differt in hoc, quod Sabellius Christum verum Deum confitetur et naturalem, non autem Photinus neque Arius: sed Photinus purum hominem; Arius autem quasi commixtum ex quadam excellentissima creatura divina et humana. Hi tamen aliam esse personam patris et filii confitentur, quod Sabellius negat. Fides ergo Catholica, media via incedens, confitetur, cum Ario et Photino, contra Sabellium, aliam personam patris et filii, et filium genitum, patrem vero omnino ingenitum: cum Sabellio vero, contra Photinum et Arium, Christum verum et naturalem Deum et eiusdem naturae cum patre, licet non eiusdem personae. Ex quo etiam indicium veritatis Catholicae sumi potest: nam vero, ut philosophus dicit, etiam falsa attestantur: falsa vero non solum a veris, sed etiam ab invicem distant. CAPUT 8 Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat Quia vero veritas veritati contraria esse non potest, manifestum est ea quae ex Scripturis veritatis ab Arianis introducta sunt ad suum errorem confirmandum, eorum sententiae accommoda non esse. Cum enim ex Scripturis divinis ostensum sit patris et filii eandem numero essentiam esse et naturam divinam, secundum quam uterque verus dicitur Deus, oportet patrem et filium non duos deos, sed unum Deum esse. Si enim plures dii essent, oporteret per consequens divinitatis essentiam in utroque partitam esse sicut in duobus hominibus est alia et alia humanitas numero: et praecipue cum non sit aliud divina natura et aliud ipse Deus, ut supra ostensum est; ex quo de necessitate consequitur quod, existente una natura divina in patre et filio, quod sint pater et filius unus Deus. Licet ergo patrem confiteamur Deum, et filium Deum, non tamen recedimus a sententia qua ponitur unus solus Deus, quam in primo et rationibus et auctoritatibus firmavimus. Unde, etsi sit unus solus verus Deus, tamen hoc et de patre et de filio praedicari confiteamur. Cum ergo dominus, ad patrem loquens, dicit, ut cognoscant te solum Deum verum, non sic intelligendum est quod solus pater sit verus Deus, quasi filius non sit verus Deus, quod tamen manifeste Scripturae testimonio probatur: sed quod illa quae est una sola vera deitas patri conveniat, ita tamen quod non excludatur inde et filius. Unde signanter non dicit dominus, ut cognoscant solum Deum verum, quasi solus ipse sit Deus; sed dixit, ut cognoscant te, et addit solum verum Deum, ut ostenderet patrem, cuius se filium protestabatur, esse Deum in quo invenitur illa quae sola est vera divinitas. Et quia oportet verum filium eiusdem naturae esse cum patre, magis sequitur quod illa quae sola est vera divinitas filio conveniat, quam ab ea filius excludatur. Unde et Ioannes, in fine primae suae canonicae, quasi haec verba domini exponens, utrumque istorum vero filio attribuit quae hic dominus dicit de patre, scilicet quod sit verus Deus, et quod in eo sit vita aeterna, dicens: ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero filio eius. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Si tamen confessus esset filius quod solus pater esset verus Deus, non propter hoc a vera divinitate filius excludi intelligendus esset: nam quia pater et filius sunt unus Deus, ut ostensum est, quicquid ratione divinitatis de patre dicitur, idem est ac si de filio diceretur, et e converso. Non enim propter hoc quod dominus dicit, Matth. 11-27, nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, intelligitur vel pater a sui cognitione excludi, vel filius. Ex quo etiam patet quod vera filii divinitas non excluditur ex verbis apostoli quibus dicit, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium. Non enim in his verbis pater nominatur, sed id quod est commune patri et filio. Nam quod et filius sit rex regum et dominus dominantium, manifeste ostenditur Apoc. 19-13, ubi dicitur: vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen eius: verbum Dei et postea subditur: et habet in vestimento et in femore suo scriptum: rex regum et dominus dominantium. Nec ab hoc quod subditur, qui solus habet immortalitatem, excluditur filius: cum et sibi credentibus immortalitatem conferat; unde dicitur Ioan. 11-26: qui credit in me, non morietur in aeternum. Sed et hoc quod subditur, quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest, certum est filio convenire: cum dominus dicat, Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater. Cui non obstat quod visibilis apparuit: hoc enim secundum carnem factum est. Est autem invisibilis secundum deitatem, sicut et pater: unde apostolus, in eadem epistola, dicit: manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Nec cogit quod haec de solo patre dicta intelligamus quia dicitur quasi oporteat alium esse ostendentem et alium ostensum. Nam et filius seipsum ostendit: dicit enim ipse, Ioan. 14-21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Unde et ei dicimus: ostende faciem tuam, et salvi erimus. Quod autem dominus dicit, pater maior me est, qualiter sit intelligendum, apostolus docet. Cum enim maius referatur ad minus, oportet intelligi hoc dici de filio secundum quod est minoratus. Ostendit autem apostolus eum esse minoratum secundum assumptionem formae servilis, ita tamen quod Deo patri aequalis existat secundum formam divinam: dicit enim, ad Philipp. 2-6 cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Nec est mirum si ex hoc pater eo maior dicatur, cum etiam ab Angelis eum minoratum apostolus dicat, Hebr. 2-9: eum inquit, qui modico ab Angelis minoratus est, vidimus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Ex quo etiam patet quod secundum eandem rationem dicitur filius esse patri subiectus, scilicet secundum humanam naturam. Quod ex ipsa circumstantia litterae apparet. Praemiserat enim apostolus: per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et postea subiunxerat quod unusquisque resurget in suo ordine: primum Christus, deinde ii qui sunt Christi; et postea addit, deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri; et ostenso quale sit hoc regnum, quia scilicet oportet ei omnia esse subiecta consequenter subiungit: cum subiecta illi fuerint omnia, tunc ipse filius subiectus erit ei qui subiecit sibi omnia. Ipse ergo contextus litterae, ostendit hoc de Christo debere intelligi secundum quod est homo: sic enim mortuus est et resurrexit. Nam secundum divinitatem, cum omnia faciat quae facit pater ut ostensum est, etiam ipse sibi subiecit omnia: unde apostolus dicit ad Philipp. 3-20 salvatorem expectamus dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua possit sibi subiicere omnia. Ex eo autem quod pater filio dare dicitur in Scripturis, ex quo sequitur ipsum recipere, non potest ostendi aliqua indigentia esse in ipso, sed hoc requiritur ad hoc quod filius sit: non enim filius dici posset nisi a patre genitus esset; omne autem genitum a generante naturam recipit generantis. Per hoc ergo quod pater filio dare dicitur, nihil aliud intelligitur quam filii generatio, secundum quam pater filio dedit suam naturam. Et hoc ipsum ex eo quod datur, intelligi potest. Dicit, enim dominus, Ioan. 10-29: pater quod dedit mihi, maius omnibus est. Id autem quod maius omnibus est, divina natura est, in qua filius est patri aequalis. Quod ipsa verba domini ostendunt. Praemiserat enim quod oves suas nullus de manu eius rapere posset; ad cuius probationem inducit verbum propositum, scilicet quod id quod est sibi a patre datum, maius omnibus sit, et quia de manu patris, ut subiungit, nemo rapere potest. Ex hoc sequitur quod nec etiam de manu filii. Non autem sequeretur nisi per id quod est sibi a patre datum, esset patri aequalis. Unde, ad hoc clarius explicandum, subdit: ego et pater unum sumus. Similiter etiam apostolus, ad Philipp. 2-9, dicit: et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Nomen autem omnibus nominibus altius, quod omnis creatura veneratur, non est aliud quam nomen divinitatis. Ex hac ergo datione generatio ipsa intelligitur, secundum quam pater filio veram divinitatem dedit. Idem etiam ostenditur ex hoc quod omnia sibi dicit esse data a patre. Non autem essent sibi data omnia, nisi omnis plenitudo divinitatis, quae est in patre, esset in filio. Sic igitur ex hoc quod sibi patrem dedisse asserit, se verum filium confitetur, contra Sabellium. Ex magnitudine vero eius quod datur, patri se confitetur esse aequalem, ut Arius confundatur. Patet igitur quod talis donatio indigentiam in filio non designat. Non enim ante fuit filius quam sibi daretur: cum generatio eius sit ipsa donatio. Neque plenitudo dati hoc patitur, ut indigere possit ille cui constat esse donatum. Nec obviat praedictis quod ex tempore filio pater dedisse legitur in Scripturis: sicut dominus post resurrectionem dicit discipulis, data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; et apostolus, ad Philipp. 2, dicit quod propter hoc Deus Christum exaltavit et dedit illi nomen quod est super omne nomen, quia factus fuerat obediens usque ad mortem, quasi hoc nomen non habuerit ab aeterno. Est enim consuetus Scripturae modus ut aliqua dicantur esse vel fieri quando innotescunt. Hoc autem quod filius ab aeterno universalem potestatem et nomen divinum acceperit, post resurrectionem, praedicantibus discipulis, mundo est manifestatum. Et hoc etiam verba domini ostendunt. Dicit enim dominus, Ioan. 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus fieret. Petit enim ut sua gloria, quam ab aeterno a patre recepit ut Deus, in eo iam homine facto esse declaretur. Ex hoc autem manifestum est quomodo filius doceatur, cum non sit ignorans. Ostensum est enim in primo libro quod intelligere et esse in Deo idem sunt. Unde communicatio divinae naturae est etiam intelligentiae communicatio. Communicatio autem intelligentiae demonstratio, vel locutio, sive doctrina potest dici. Per hoc ergo quod filius sua nativitate a patre naturam divinam acceperit, dicitur vel a patre audivisse, vel pater ei demonstrasse, vel si quid aliud simile legitur in Scripturis: non quod prius filius ignorans aut nesciens fuerit, et postmodum eum pater docuerit. Confitetur enim apostolus, I ad Cor. 1-24, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: non est autem possibile quod sapientia sit ignorans, neque quod virtus infirmetur. Ideo etiam quod dicitur, non potest filius a se facere quicquam, nullam infirmitatem agendi demonstrat in filio: sed quia, cum Deo non sit aliud agere quam esse, nec sua actio sit aliud quam sua essentia ut supra probatum est, ita dicitur quod filius non possit a se agere sed agat a patre, sicut quod non potest a se esse, sed solum a patre: si enim a se esset, iam filius non esset. Sicut ergo filius non potest non esse filius, ita a se agere non potest. Quia vero eandem naturam accipit filius quam pater, et ex consequenti eandem virtutem, licet filius a se non sit nec a se operetur, tamen per se est et per se operatur: quia sicut est per propriam naturam, quam accepit a patre, ita per propriam naturam, a patre acceptam, operatur. Unde postquam dominus dixerat, non potest filius a se facere quicquam, ut ostenderet quod, licet non a se, tamen per se filius operatur, subiungit: quaecumque ille fecerit, scilicet pater, haec et filius similiter facit. Ex praemissis etiam apparet qualiter pater praecipiat filio; aut filius obediat patri; aut patrem oret; aut mittatur a patre. Haec enim omnia filio conveniunt secundum quod est patri subiectus, quod non est nisi secundum humanitatem assumptam, ut ostensum est. Pater ergo filio praecipit ut subiecto sibi secundum humanam naturam. Et hoc etiam verba domini manifestant. Nam cum dominus dicat: ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio, quod sit istud mandatum ostenditur per id quod subditur, surgite, eamus hinc: hoc enim dixit ad passionem accedens, mandatum autem patiendi manifestum est filio non competere nisi secundum humanam naturam. Similiter, ubi ait, si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego praecepta patris mei servavi, et maneo in eius dilectione, manifestum est haec praecepta ad filium pertinere prout a patre diligebatur ut homo, sicut ipse discipulos ut homines diligebat. Et quod praecepta patris ad filium accipienda sint secundum humanam naturam a filio assumptam, apostolus ostendit, dicens filium obedientem patri fuisse in his quae pertinent ad humanam naturam: dicit enim, ad Philipp. 2-8: factus est obediens patri usque ad mortem. Ostendit etiam apostolus quod orare filio conveniat secundum humanam naturam. Dicit enim, ad Hebr. 5-7, quod in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit eum salvum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Secundum quid etiam missus a patre dicatur, apostolus ostendit, ad Gal. 4-4, dicens: misit Deus filium suum factum ex muliere. Eo ergo dicitur missus quo est factus ex muliere: quod quidem secundum carnem assumptam certum est sibi convenire. Patet igitur quod per haec omnia non potest ostendi filius patri esse subiectus nisi secundum humanam naturam. Sed tamen sciendum est quod filius mitti a patre dicitur etiam invisibiliter inquantum Deus, sine praeiudicio aequalitatis quam habet ad patrem: ut infra ostendetur, cum agetur de missione spiritus sancti. Similiter etiam patet quod per hoc quod filius a patre clarificatur; vel suscitatur; vel exaltatur, non potest ostendi quod filius sit minor patre, nisi secundum humanam naturam. Non enim filius clarificatione indiget quasi de novo claritatem accipiens, cum eam profiteatur se ante mundum habuisse: sed oportebat quod sua claritas, quae sub infirmitate carnis erat occultata, per carnis glorificationem et miraculorum operationem manifestaretur in fide credentium populorum. Unde de eius occultatione dicitur Isaiae 53-3: vere absconditus est vultus eius. Unde nec reputavimus eum. Similiter autem secundum hoc Christus suscitatus est quod est passus et mortuus, idest secundum carnem. Dicitur enim I Petr. 4-1: Christo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Exaltari etiam eum oportuit secundum hoc quod fuit humiliatus. Nam et apostolus dicit, Philipp. 2-8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, propter quod Deus exaltavit illum. Sic ergo per hoc quod pater clarificat filium, suscitat et exaltat, filius non ostenditur minor patre, nisi secundum humanam naturam. Nam secundum divinam naturam, qua est patri aequalis, est eadem virtus patris et filii, et eadem operatio. Unde et ipse filius propria virtute se exaltat: secundum illud Psalmi: exaltare, domine, in virtute tua. Ipse seipsum suscitat: quia de se dicit, Ioan. 10-18: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumere eam. Ipse etiam non solum seipsum clarificat, sed etiam patrem: dicit enim Ioan. 17-1: clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet te; non quod pater velamine carnis assumptae sit occultatus, sed suae invisibilitate naturae. Quo etiam modo filius est occultus secundum divinam naturam: nam patri et filio commune est quod dicitur Isaiae 45-15: vere tu es Deus absconditus, sanctus Israel, salvator. Filius autem patrem clarificat, non claritatem ei dando, sed eum mundo manifestando: nam et ipse ibidem dicit: manifestavi nomen tuum hominibus. Non est autem credendum quod in Dei filio sit aliquis potestatis defectus: cum ipse dicat: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Unde quod ipse dicit: sedere ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo, non ostendit quod filius distribuendarum caelestium sedium potestatem non habeat: cum per huiusmodi sessionem participatio vitae aeternae intelligatur, cuius collationem ad se pertinere ostendit cum dicit, Ioan. 10-27 oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Dicitur etiam Ioan. 5-22, quod pater omne iudicium dedit filio; ad iudicium autem pertinet ut pro meritis aliqui in caelesti gloria collocentur: unde et Matth. 25-33 dicitur quod filius hominis statuet oves a dextris et haedos a sinistris. Pertinet ergo ad potestatem filii statuere aliquem vel a dextris vel a sinistris: sive utrumque referatur ad differentem gloriae participationem; sive unum referatur ad gloriam, et alterum referatur ad poenam. Oportet igitur ut verbi propositi sensus ex praemissis sumatur. Praemittitur namque quod mater filiorum Zebedaei accesserat ad Iesum petens ut unus filiorum eius sederet ad dextram et alius ad sinistram: et ad hoc petendum mota videbatur ex quadam fiducia propinquitatis carnalis quam habebat ad hominem Christum. Dominus ergo sua responsione non dixit quod ad eius potestatem non pertineret dare quod petebatur, sed quod ad eum non pertinebat illis dare pro quibus rogabatur. Non enim dixit, sedere ad dextram meam vel sinistram non est meum dare alicui: quin potius ostendit quod suum erat hoc dare illis quibus erat paratum a patre suo. Non enim hoc dare ad eum pertinebat secundum quod erat filius virginis, sed secundum quod erat filius Dei. Et ideo non erat suum hoc dare aliquibus propter hoc quod ad eum pertinebant secundum quod erat filius virginis, scilicet secundum propinquitatem carnalem: sed propter hoc quod pertinebant ad eum secundum quod erat filius Dei, quibus scilicet paratum erat a patre per praedestinationem aeternam. Sed quod etiam haec praeparatio ad potestatem filii pertineat, ipse dominus confitetur dicens, Ioan. 14-2: in domo patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. Mansiones autem multae sunt diversi gradus participandae beatitudinis, qui ab aeterno a Deo in praedestinatione praeparati sunt. Cum ergo dominus dicit, quod si in aliquo minus esset, idest, si deficerent praeparatae mansiones hominibus ad beatitudinem introducendis; et subdit, dixissem, quia vado parare vobis locum; ostendit huiusmodi praeparationem ad suam potestatem pertinere. Neque etiam potest intelligi quod filius horam adventus sui ignoret: cum in eo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, ut apostolus dicit; et cum id quod maius est perfecte cognoscat, scilicet patrem. Sed hoc intelligendum est quia filius, inter homines homo constitutus, ad modum ignorantis se habuit, dum discipulis non revelavit. Est enim consuetus modus loquendi in Scripturis ut Deus dicatur aliquid cognoscere si illud cognoscere facit: sicut habetur Gen. 22-12: nunc cognovi quod timeas dominum idest, nunc cognoscere feci. Et sic, per oppositum, filius nescire dicitur quod non facit nos scire. Tristitia vero et timor, et alia huiusmodi, manifestum est ad Christum pertinere secundum quod homo. Unde per hoc nulla minoratio potest in divinitate filii deprehendi. Quod autem dicitur sapientia esse creata primo quidem, potest intelligi, non de sapientia quae est filius Dei, sed de sapientia quam Deus indidit creaturis. Dicitur enim Eccli. 1-9 ipse creavit eam, scilicet sapientiam, spiritu sancto, et effudit illam super omnia opera sua. Potest etiam referri ad naturam creatam assumptam a filio: ut sit sensus, ab initio et ante saecula creata sum, idest, praevisa sum creaturae uniri. Vel, per hoc quod sapientia et creata et genita nuncupatur, modus divinae generationis nobis insinuatur. In generatione enim quod generatur accipit naturam generantis, quod perfectionis est: sed in generationibus quae sunt apud nos, generans ipse mutatur, quod imperfectionis est. In creatione vero creans non mutatur, sed creatum non recipit naturam creantis. Dicitur ergo simul filius creatus et genitus, ut ex creatione accipiatur immutabilitas patris, et ex generatione unitas naturae in patre et filio. Et sic huiusmodi Scripturae intellectum synodus exposuit: ut per Hilarium patet. Quod vero filius dicitur primogenitus creaturae, non ex hoc est quod filius sit in ordine creaturarum: sed quia filius est a patre et a patre accipit, a quo sunt et accipiunt creaturae. Sed filius accipit a patre eandem naturam: non autem creaturae. Unde et filius non solum primogenitus dicitur, sed etiam unigenitus, propter singularem modum accipiendi. Per hoc autem quod dominus ad patrem dicit de discipulis, ut sint unum sicut et nos unum sumus, ostenditur quidem quod pater et filius sunt unum eo modo quo discipulos unum esse oportet, scilicet per amorem: hic tamen unionis modus non excludit essentiae unitatem, sed magis eam demonstrat. Dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius: per quod plenitudo divinitatis ostenditur esse in filio, ut dictum est. Sic igitur patet quod testimonia Scripturarum quae Ariani pro se assumebant, non repugnant veritati quam fides Catholica confitetur. CAPUT 9 Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii Ex his autem consideratis, apparet quod nec ea quae Photinus et Sabellius pro suis opinionibus ex sacris Scripturis adducebant, eorum errores confirmare possunt. Nam quod dominus post resurrectionem dicit, Matth. ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, non ideo dicitur quia tunc de novo hanc potestatem acceperat: sed quia potestas quam filius Dei ab aeterno acceperat, in eodem homine facto apparere incoeperat per victoriam quam de morte habuerat resurgendo. Quod vero apostolus dicit, ad Rom. 1 de filio loquens, qui factus est ei ex semine David, manifeste ostenditur qualiter sit intelligendum, ex eo quod additur, secundum carnem. Non enim dixit quod filius Dei esset simpliciter factus: sed quod factus esset ex semine David secundum carnem, per assumptionem humanae naturae; sicut Ioan. dicitur, verbum caro factum est. Unde etiam patet quod hoc quod sequitur, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, secundum humanam naturam ad filium pertinet. Quod enim humana natura filio Dei uniretur, ut sic homo possit dici filius Dei, non fuit ex humanis meritis, sed ex gratia Dei praedestinantis. Similiter etiam quod idem apostolus, ad Philipp. dicit, quod Deus Christum propter passionis meritum exaltavit, ad humanam naturam referendum est, in qua fuerat humilitas passionis. Unde et quod subditur, dedit illi nomen quod est super omne nomen, ad hoc referendum est quod nomen conveniens filio ex nativitate aeterna, manifestandum esset in fide populorum convenire filio incarnato. Per quod et manifestum est, quod id quod dicit Petrus, quod Deus Iesum et Christum et dominum fecit, ad filium referendum est secundum humanam naturam, in qua incoepit id habere ex tempore quod in natura divinitatis habuit ab aeterno. Quod etiam Sabellius introducit de unitate deitatis, audi, Israel dominus Deus tuus, Deus unus est; et, videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me sententiae Catholicae fidei non repugnat, quae patrem et filium non duos deos, sed unum Deum esse confitetur, ut dictum est. Similiter etiam quod dicitur, pater in me manens, ipse facit opera, et ego in patre, et pater in me est, non ostendit unitatem personae, ut volebat Sabellius, sed unitatem essentiae, quam Arius negabat. Si enim esset una persona patris et filii, non congrue diceretur pater esse in filio et filius in patre: cum non dicatur proprie idem suppositum in seipso esse, sed solum ratione partium; quia enim partes in toto sunt, et quod convenit partibus solet attribui toti, quandoque dicitur aliquod totum esse in seipso. Hic autem modus loquendi non competit in divinis, in quibus partes esse non possunt, ut in primo ostensum est. Relinquitur igitur, cum pater in filio et filius in patre esse dicatur quod pater et filius non sint idem supposito. Sed ex hoc ostenditur quod patris et filii sit essentia una. Hoc enim posito, manifeste apparet qualiter pater est in filio et filius in patre. Nam cum pater sit sua essentia, quia in Deo non est aliud essentia et essentiam habens, ut in primo ostensum est, relinquitur quod in quocumque sit essentia patris, sit pater: et eadem ratione, in quocumque est essentia filii, est filius. Unde, cum essentia patris sit in filio, et essentia filii in patre, eo quod una est essentia utriusque, ut fides Catholica docet; sequitur manifeste quod pater sit in filio et filius sit in patre. Et sic eodem verbo et Sabellii et Arii error confutatur. CAPUT 10 Rationes contra generationem et processionem divinam Omnibus igitur diligenter consideratis, manifeste apparet hoc nobis de generatione divina in sacris Scripturis proponi credendum, quod pater et filius, etsi personis distinguantur, sunt tamen unus Deus, et unam habent essentiam seu naturam. Quia vero a creaturarum natura hoc invenitur valde remotum, ut aliqua duo supposito distinguantur et tamen eorum sit una essentia; humana ratio ex creaturarum proprietatibus procedens, multipliciter in hoc secreto divinae generationis patitur difficultatem. Nam cum generatio nobis nota mutatio quaedam sit, cui opponitur corruptio, difficile videtur in Deo generationem ponere, qui est immutabilis, incorruptibilis, et aeternus, ut ex superioribus patet. Amplius. Si generatio mutatio est, oportet omne quod generatur, mutabile esse. Quod autem mutatur, exit de potentia in actum: nam motus est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi. Si igitur filius Dei est genitus, videtur quod neque aeternus sit, tanquam de potentia in actum exiens; neque verus Deus, ex quo non est actus purus, sed aliquid potentialitatis habens. Adhuc. Genitum naturam accipit a generante. Si ergo filius genitus est a Deo patre, oportet quod naturam quam habet, a patre acceperit. Non est autem possibile quod acceperit a patre aliam naturam numero quam pater habet et similem specie, sicut fit in generationibus univocis, ut cum homo generat hominem, et ignis ignem: supra enim ostensum est quod impossibile est esse plures numero deitates. Videtur etiam esse impossibile quod receperit eandem naturam numero quam pater habet. Quia si recipit partem eius, sequitur divinam naturam esse divisibilem; si autem totam, videtur sequi quod natura divina, si sit tota transfusa in filium, desinat esse in patre; et sic pater generando corrumpitur. Neque iterum potest dici quod natura divina per quandam exuberantiam effluat a patre in filium, sicut aqua fontis effluit in rivum et fons non evacuatur: quia natura divina, sicut non potest dividi, ita nec augeri. Videtur ergo reliquum esse quod filius naturam a patre acceperit, non eandem numero nec specie quam pater habet, sed omnino alterius generis: sicut accidit in generatione aequivoca, ut, cum animalia ex putrefactione nata virtute solis generantur, ad huius speciem non attingunt. Sequitur ergo quod Dei filius neque verus filius sit, cum non habeat speciem patris: neque verus Deus, cum non recipiat divinam naturam. Item. Si filius recipit naturam a Deo patre, oportet quod in eo aliud sit recipiens, et aliud natura recepta: nihil enim recipit seipsum. Filius igitur non est sua essentia vel natura. Non est igitur verus Deus. Praeterea. Si filius non est aliud quam essentia divina; cum essentia divina sit subsistens, ut in primo probatum est; constat autem quod etiam pater est ipsa essentia divina: videtur relinqui quod pater et filius conveniant in eadem re subsistente. Res autem subsistens in intellectualibus naturis vocatur persona. Sequitur igitur, si filius est ipsa divina essentia, quod pater et filius conveniant in persona. Si autem filius non est ipsa divina essentia, non est verus Deus: hoc enim de Deo probatum est in primo libro. Videtur igitur quod vel filius non sit verus Deus, ut dicebat Arius: vel non sit alius personaliter a patre, ut Sabellius asserebat. Adhuc. Illud quod est principium individuationis in unoquoque, impossibile est inesse alteri quod supposito distinguatur ab eo: quod enim in multis est, non est individuationis principium. Ista autem essentia Dei est per quam Deus individuatur: non enim essentia Dei est forma in materia, ut per materiam individuari posset. Non est igitur aliud in Deo patre per quod individuetur, quam sua essentia. Eius igitur essentia in nullo alio supposito esse potest. Aut igitur non est in filio: et sic filius non est verus Deus, secundum Arium. Aut filius non est alius supposito a patre: et sic est eadem persona utriusque, secundum Sabellium. Amplius. Si pater et filius sunt duo supposita, sive duae personae, et tamen sunt in essentia unum, oportet in eis esse aliquid praeter essentiam per quod distinguantur: nam essentia communis utrique ponitur; quod autem commune est, non potest esse distinctionis principium. Oportet igitur id quo distinguuntur pater et filius, esse aliud ab essentia divina. Est ergo persona filii composita ex duobus, et similiter persona patris: scilicet ex essentia communi, et ex principio distinguente. Uterque igitur est compositus. Neuter ergo est verus Deus. Si quis autem dicat quod distinguuntur sola relatione, prout unus est pater et alius filius; quae autem relative praedicantur, non aliquid videntur praedicare in eo de quo dicuntur, sed magis ad aliquid; et sic per hoc compositio non inducitur:- videtur quod haec responsio non sit sufficiens ad praedicta inconvenientia vitanda. Nam relatio non potest esse absque aliquo absoluto: in quolibet enim relativo oportet intelligi quod ad se dicitur, praeter id quod ad aliud dicitur; sicut servus aliquid est absolute, praeter id quod ad dominum dicitur. Relatio igitur illa per quam pater et filius distinguuntur, oportet quod habeat aliquod absolutum in quo fundetur. Aut igitur illud absolutum est unum tantum: aut sunt duo absoluta. Si est unum tantum, in eo non potest fundari duplex relatio: nisi forte sit relatio identitatis, quae distinctionem operari non potest, sicut dicitur idem eidem idem. Si ergo sit talis relatio quae distinctionem requirat, oportet quod praeintelligatur absolutorum distinctio. Non ergo videtur possibile quod personae patris et filii solis relationibus distinguantur. Praeterea. Oportet dicere quod relatio illa quae filium distinguit a patre, aut sit res aliqua: aut sit in solo intellectu. Si autem sit res aliqua; non autem videtur esse illa res quae est divina essentia, quia divina essentia communis est patri et filio; erit ergo in filio aliqua res quae non est eius essentia. Et sic non est verus Deus: ostensum est enim in primo quod nihil est in Deo quod non sit sua essentia. Si autem illa relatio sit in intellectu tantum, non ergo potest personaliter distinguere filium a patre: quae enim personaliter distinguuntur, realiter oportet distingui. Item. Omne relativum dependet a suo correlativo. Quod autem dependet ab altero, non est verus Deus. Si igitur personae patris et filii relationibus distinguantur, neuter erit verus Deus. Adhuc. Si pater est Deus et filius est Deus, oportet quod hoc nomen Deus de patre et filio substantialiter praedicetur: cum divinitas accidens esse non possit. Praedicatum autem substantiale est vere ipsum de quo praedicatur: nam cum dicitur, homo est animal, quod vere homo est, animal est; et similiter, cum dicitur, Socrates est homo, quod vere Socrates est, homo est. Ex quo videtur sequi quod impossibile sit ex parte subiectorum inveniri pluralitatem, cum unitas sit ex parte substantialis praedicati: non enim Socrates et Plato sunt unus homo, licet sint unum in humanitate; neque homo et asinus sunt unum animal, licet sint unum in animali. Si ergo pater et filius sunt duae personae, impossibile videtur quod sint unus Deus. Amplius. Opposita praedicata pluralitatem ostendunt in eo de quo praedicantur. De Deo autem patre et de Deo filio opposita praedicantur: nam pater est Deus ingenitus et generans, filius autem est Deus genitus. Non igitur videtur esse possibile quod pater et filius sint unus Deus. Haec igitur et similia sunt ex quibus aliqui, divinorum mysteria propria ratione metiri volentes, divinam generationem impugnare nituntur. Sed quia veritas in seipsa fortis est et nulla impugnatione convellitur, oportet intendere ad ostendendum quod veritas fidei ratione superari non possit. CAPUT 11 Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis Principium autem huius intentionis hinc sumere oportet, quod secundum diversitatem naturarum diversus emanationis modus invenitur in rebus: et quanto aliqua natura est altior, tanto id quod ex ea emanat, magis ei est intimum. In rebus enim omnibus inanimata corpora infimum locum tenent: in quibus emanationes aliter esse non possunt nisi per actionem unius eorum in aliquod alterum. Sic enim ex igne generatur ignis, dum ab igne corpus extraneum alteratur, et ad qualitatem et speciem ignis perducitur. Inter animata vero corpora proximum locum tenent plantae, in quibus iam emanatio ex interiori procedit inquantum scilicet humor plantae intraneus in semen convertitur, et illud semen, terrae mandatum, crescit in plantam. Iam ergo hic primus gradus vitae invenitur: nam viventia sunt quae seipsa movent ad agendum; illa vero quae non nisi exteriora movere possunt, omnino sunt vita carentia. In plantis vero hoc indicium vitae est, quod id quod in ipsis est, movet ad aliquam formam. Est tamen vita plantarum imperfecta: quia emanatio in eis licet ab interiori procedat, tamen paulatim ab interioribus exiens quod emanat, finaliter omnino extrinsecum invenitur. Humor enim arboris primo ab arbore egrediens fit flos; et tandem fructus ab arboris cortice discretus, sed ei colligatus; perfecto autem fructu, omnino ab arbore separatur, et in terram cadens, sementina virtute producit aliam plantam. Si quis etiam diligenter consideret, primum huius emanationis principium ab exteriori sumitur: nam humor intrinsecus arboris per radices a terra sumitur, de qua planta suscipit nutrimentum. Ultra plantarum vero vitam, altior gradus vitae invenitur, qui est secundum animam sensitivam: cuius emanatio propria, etsi ab exteriori incipiat, in interiori terminatur; et quanto emanatio magis processerit, tanto magis ad intima devenitur. Sensibile enim exterius formam suam exterioribus sensibus ingerit; a quibus procedit in imaginationem; et ulterius in memoriae thesaurum. In quolibet tamen huius emanationis processu, principium et terminus pertinent ad diversa: non enim aliqua potentia sensitiva in seipsam reflectitur. Est ergo hic gradus vitae tanto altior quam vita plantarum, quanto operatio huius vitae magis in intimis continetur: non tamen est omnino vita perfecta, cum emanatio semper fiat ex uno in alterum. Est igitur supremus et perfectus gradus vitae qui est secundum intellectum: nam intellectus in seipsum reflectitur, et seipsum intelligere potest. Sed et in intellectuali vita diversi gradus inveniuntur. Nam intellectus humanus, etsi seipsum cognoscere possit, tamen primum suae cognitionis initium ab extrinseco sumit: quia non est intelligere sine phantasmate, ut ex superioribus patet. Perfectior igitur est intellectualis vita in Angelis, in quibus intellectus ad sui cognitionem non procedit ex aliquo exteriori, sed per se cognoscit seipsum. Nondum tamen ad ultimam perfectionem vita ipsorum pertingit: quia, licet intentio intellecta sit eis omnino intrinseca, non tamen ipsa intentio intellecta est eorum substantia; quia non est idem in eis intelligere et esse, ut ex superioribus patet. Ultima igitur perfectio vitae competit Deo, in quo non est aliud intelligere et aliud esse, ut supra ostensum est, et ita oportet quod intentio intellecta in Deo sit ipsa divina essentia. Dico autem intentionem intellectam id quod intellectus in seipso concipit de re intellecta. Quae quidem in nobis neque est ipsa res quae intelligitur; neque est ipsa substantia intellectus; sed est quaedam similitudo concepta in intellectu de re intellecta, quam voces exteriores significant; unde et ipsa intentio verbum interius nominatur, quod est exteriori verbo significatum. Et quidem quod praedicta intentio non sit in nobis res intellecta, inde apparet quod aliud est intelligere rem, et aliud est intelligere ipsam intentionem intellectam, quod intellectus facit dum super suum opus reflectitur: unde et aliae scientiae sunt de rebus, et aliae de intentionibus intellectis. Quod autem intentio intellecta non sit ipse intellectus in nobis, ex hoc patet quod esse intentionis intellectae in ipso intelligi consistit: non autem esse intellectus nostri, cuius esse non est suum intelligere. Cum ergo in Deo sit idem esse et intelligere, intentio intellecta in ipso est ipse eius intellectus. Et quia intellectus in eo est res intellecta, intelligendo enim se intelligit omnia alia, ut in primo ostensum est; relinquitur quod in Deo intelligente seipsum sit idem intellectus, et res quae intelligitur, et intentio intellecta. His igitur consideratis, utcumque concipere possumus qualiter sit divina generatio accipienda. Patet enim quod non est possibile sic accipi generationem divinam sicut in rebus inanimatis generatio invenitur, in quibus generans imprimit suam speciem in exteriorem materiam. Oportet enim, secundum positionem fidei, quod filius a Deo genitus veram habeat deitatem, et sit verus Deus. Ipsa autem deitas non est forma materiae inhaerens; neque Deus est ex materia existens; ut in primo probatum est. Similiter autem non potest accipi divina generatio ad modum generationis quae in plantis invenitur, et etiam in animalibus, quae communicant cum plantis in nutritiva et generativa virtute. Separatur enim aliquid quod erat in planta vel animali, ad generationem similis in specie, quod in fine generationis est omnino extra generantem. A Deo autem, cum indivisibilis sit, non potest aliquid separari. Ipse etiam filius a Deo genitus non est extra patrem generantem, sed in eo: sicut ex superioribus auctoritatibus patet. Neque etiam potest generatio divina intelligi secundum modum emanationis quae invenitur in anima sensitiva. Non enim Deus ab aliquo exteriori accipit ut in alterum influere possit: non enim esset primum agens. Operationes etiam animae sensitivae non complentur sine corporalibus instrumentis: Deum autem manifestum est incorporeum esse. Relinquitur igitur quod generatio divina secundum intellectualem emanationem sit intelligenda. Hoc autem sic manifestari oportet. Manifestum est enim ex his quae in primo declarata sunt, quod Deus seipsum intelligit. Omne autem intellectum, inquantum intellectum, oportet esse in intelligente: significat enim ipsum intelligere apprehensionem eius quod intelligitur per intellectum; unde etiam intellectus noster, seipsum intelligens, est in seipso, non solum ut idem sibi per essentiam, sed etiam ut a se apprehensum intelligendo. Oportet igitur quod Deus in seipso sit ut intellectum in intelligente. Intellectum autem in intelligente est intentio intellecta et verbum. Est igitur in Deo intelligente seipsum verbum Dei quasi Deus intellectus: sicut verbum lapidis in intellectu est lapis intellectus. Hinc est quod Ioan. 1-1 dicitur: verbum erat apud Deum. Quia vero intellectus divinus non exit de potentia in actum, sed semper est actu existens, ut in primo probatum est; ex necessitate oportet quod semper seipsum intellexerit. Ex hoc autem quod se intelligit, oportet quod verbum ipsius in ipso sit, ut ostensum est. Necesse est igitur semper verbum eius in Deo extitisse. Est igitur coaeternum Deo verbum ipsius, nec accedit ei ex tempore, sicut intellectui nostro accedit ex tempore verbum interius conceptum, quod est intentio intellecta. Hinc est quod Ioan. 1-1 dicitur: in principio erat verbum. Cum autem intellectus divinus non solum sit semper in actu, sed etiam sit ipse actus purus, ut in primo probatum est; oportet quod substantia intellectus divini sit ipsum suum intelligere, quod est actus intellectus; esse autem verbi interius concepti, sive intentionis intellectae, est ipsum suum intelligi. Idem ergo esse est verbi divini, et intellectus divini; et per consequens ipsius Dei, qui est suus intellectus. Esse autem Dei est eius essentia vel natura, quae idem est quod ipse Deus, ut in primo ostensum est. Verbum igitur Dei est ipsum esse divinum et essentia eius, et ipse verus Deus. Non autem sic est de verbo intellectus humani. Cum enim intellectus noster seipsum intelligit, aliud est esse intellectus, et aliud ipsum eius intelligere: substantia enim intellectus erat in potentia intelligens antequam intelligeret actu. Sequitur ergo quod aliud sit esse intentionis intellectae, et aliud intellectus ipsius: cum intentionis intellectae esse sit ipsum intelligi. Unde oportet quod in homine intelligente seipsum, verbum interius conceptum non sit homo verus, naturale hominis esse habens; sed sit homo intellectus tantum, quasi quaedam similitudo hominis veri ab intellectu apprehensa. Ipsum vero verbum Dei, ex hoc ipso quod est Deus intellectus, est verus Deus, habens naturaliter esse divinum: eo quod non est aliud naturale esse Dei et aliud eius intelligere, ut dictum est. Hinc est quod Ioan. 1-1 dicitur: Deus erat verbum. Quod quia absolute dicitur, demonstrat verbum Dei verum Deum debere intelligi. Verbum enim hominis non posset dici simpliciter et absolute homo, sed secundum quid, scilicet homo intellectus: unde haec falsa esset, homo est verbum; sed haec vera potest esse, homo intellectus est verbum. Cum ergo dicitur, Deus erat verbum, ostenditur verbum divinum non solum esse intentionem intellectam, sicut verbum nostrum; sed etiam rem in natura existentem et subsistentem. Deus enim verus res subsistens est: cum maxime sit per se ens. Non sic autem natura Dei est in verbo ut sit una specie et numero differens. Sic enim verbum habet naturam Dei sicut intelligere Dei est ipsum esse eius, ut dictum est. Intelligere autem est ipsum esse divinum. Verbum igitur habet ipsam essentiam divinam non solum specie, sed numero eandem. Item, natura quae est una secundum speciem, non dividitur in plura secundum numerum nisi propter materiam. Divina autem natura omnino immaterialis est. Impossibile est igitur quod natura divina sit una specie et numero differens. Verbum igitur Dei in eadem natura numero communicat cum Deo. Propter quod verbum Dei, et Deus cuius est verbum, non sunt duo dii, sed unus Deus. Nam quod apud nos duo habentes humanam naturam sint duo homines, ex hoc contingit quod natura humana numero dividitur in duobus. Ostensum est autem in primo libro ea quae in creaturis divisa sunt, in Deo simpliciter unum esse: sicut in creatura aliud est essentia et esse; et in quibusdam est etiam aliud quod subsistit in sua essentia, et eius essentia sive natura, nam hic homo non est sua humanitas nec suum esse; sed Deus est sua essentia et suum esse. Et quamvis haec in Deo unum sint verissime, tamen in Deo est quicquid pertinet ad rationem vel subsistentis, vel essentiae, vel ipsius esse: convenit enim ei non esse in aliquo, inquantum est subsistens; esse quid, inquantum est essentia; et esse in actu, ratione ipsius esse. Oportet igitur, cum in Deo sit idem intelligens, et intelligere, et intentio intellecta, quod est verbum ipsius; quod verissime in Deo sit et quod pertinet ad rationem intelligentis; et quod pertinet ad rationem eius quod est intelligere; et quod pertinet ad rationem intentionis intellectae, sive verbi. Est autem de ratione interioris verbi, quod est intentio intellecta, quod procedat ab intelligente secundum suum intelligere, cum sit quasi terminus intellectualis operationis: intellectus enim intelligendo concipit et format intentionem sive rationem intellectam, quae est interius verbum. Oportet igitur quod a Deo secundum ipsum suum intelligere procedat verbum ipsius. Comparatur igitur verbum Dei ad Deum intelligentem, cuius est verbum, sicut ad eum a quo est: hoc enim est de ratione verbi. Cum igitur in Deo intelligens, intelligere, et intentio intellecta, sive verbum, sint per essentiam unum, et per hoc necesse sit quod quodlibet horum sit Deus; remanet tamen sola distinctio relationis, prout verbum refertur ad concipientem ut a quo est. Hinc est quod Evangelista, quia dixerat, Deus erat verbum; ne omnino distinctio sublata intelligeretur verbi a Deo dicente sive concipiente verbum, subiunxit: hoc erat in principio apud Deum: quasi dicat: hoc verbum, quod Deum esse dixi, aliquo modo distinctum est a Deo dicente, ut sic possit dici apud Deum esse. Verbum autem interius conceptum est quaedam ratio et similitudo rei intellectae. Similitudo autem alicuius in altero existens vel habet rationem exemplaris, si se habeat ut principium: vel habet potius rationem imaginis, si se habeat ad id cuius est similitudo sicut ad principium. Utriusque autem exemplum in nostro intellectu perspicitur. Quia enim similitudo artificiati existens in mente artificis est principium operationis per quam artificiatum constituitur, comparatur ad artificiatum ut exemplar ad exemplatum: sed similitudo rei naturalis in nostro intellectu concepta comparatur ad rem cuius similitudo existit ut ad suum principium, quia nostrum intelligere a sensibus principium accipit, qui per res naturales immutantur. Cum autem Deus et seipsum intelligat et alia, ut in primo ostensum est, eius intelligere principium est rerum intellectarum ab ipso, cum ab eo causentur per intellectum et voluntatem: sed ad intelligibile quod est ipse, comparatur ut ad principium; est enim hoc intelligibile idem cum intellectu intelligente, cuius quaedam emanatio est verbum conceptum. Oportet igitur quod verbum Dei comparetur ad res alias intellectas a Deo sicut exemplar; et ad ipsum Deum, cuius est verbum, sicut eius imago. Hinc est quod de verbo Dei dicitur, Coloss. 1-15, quod est imago invisibilis Dei. Est autem differentia inter intellectum et sensum: nam sensus apprehendit rem quantum ad exteriora eius accidentia, quae sunt color, sapor, quantitas, et alia huiusmodi; sed intellectus ingreditur ad interiora rei. Et quia omnis cognitio perficitur secundum similitudinem quae est inter cognoscens et cognitum, oportet quod in sensu sit similitudo rei sensibilis quantum ad eius accidentia: in intellectu vero sit similitudo rei intellectae quantum ad eius essentiam. Verbum igitur in intellectu conceptum est imago vel exemplar substantiae rei intellectae. Cum ergo verbum Dei sit imago Dei, ut ostensum est, necesse est quod sit imago Dei quantum ad eius essentiam. Hinc est quod apostolus dicit, Hebr. 1-3, quod est figura substantiae Dei. Imago autem alicuius rei est duplex. Est enim aliqua imago quae non communicat in natura cum eo cuius est imago: sive sit imago eius quantum ad exteriora accidentia, sicut statua aenea est imago hominis, nec tamen est homo; sive sit imago quantum ad substantiam rei; ratio enim hominis in intellectu non est homo, nam, ut philosophus dicit, lapis non est in anima sed species lapidis. Imago autem alicuius rei quae eandem naturam habet cum re cuius est imago, est sicut filius regis, in quo imago patris apparet et est eiusdem naturae cum ipso. Ostensum est autem quod verbum Dei est imago dicentis quantum ad ipsam eius essentiam; et quod in eadem natura cum dicente communicat. Relinquitur igitur quod verbum Dei non solum sit imago, sed etiam filius. Non enim sic esse imaginem alicuius ut eiusdem naturae cum illo sit, in aliquo invenitur qui filius dici non possit, dummodo hoc in viventibus accipiatur: nam quod procedit ex aliquo vivente in similitudinem speciei, dicitur filius eius. Hinc est quod in Psalmo dicitur: dominus dixit ad me, filius meus es tu. Rursus considerandum est quod, cum in qualibet natura processio filii a patre sit naturalis, ex quo verbum Dei filius Dei dicitur, oportet quod naturaliter a patre procedat. Et hoc quidem supra dictis convenit: ut ex his quae in intellectu nostro accidunt, perspici potest. Intellectus enim noster aliqua naturaliter cognoscit: sicut prima intelligibilium principia, quorum intelligibiles conceptiones, quae verba interiora dicuntur, naturaliter in ipso existunt et ex eo procedunt. Sunt etiam quaedam intelligibilia quae non naturaliter intellectus noster cognoscit, sed in eorum cognitionem ratiocinando pertingit: et horum conceptiones in intellectu nostro naturaliter non existunt, sed cum studio quaeruntur. Manifestum est autem quod Deus seipsum naturaliter intelligit, sicut et naturaliter est: suum enim intelligere est suum esse, ut in primo probatum est. Verbum igitur Dei seipsum intelligentis naturaliter ab ipso procedit. Et cum verbum Dei sit eiusdem naturae cum Deo dicente, et sit similitudo ipsius; sequitur quod hic naturalis processus sit in similitudinem eius a quo est processio cum identitate naturae. Haec est autem verae generationis ratio in rebus viventibus, quod id quod generatur, a generante procedat ut similitudo ipsius et eiusdem naturae cum ipso. Est ergo verbum Dei genitum vere a Deo dicente: et eius processio generatio vel nativitas dici potest. Hinc est quod in Psalmo dicitur: ego hodie genui te: idest, in aeternitate, quae semper est praesens, et nulla est in ea ratio praeteriti et futuri. Unde patet falsum esse quod Ariani dixerunt, quod pater genuit filium voluntate. Quae enim voluntate sunt, non naturalia sunt. Considerandum est etiam quod id quod generatur, quandiu in generante manet, dicitur esse conceptum. Verbum autem Dei ita est a Deo genitum quod tamen ab ipso non recedit, sed in eo manet, ut ex superioribus patet. Recte ergo verbum Dei potest dici a Deo conceptum. Hinc est quod Proverb. 8-24, Dei sapientia dicit: nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Est autem differentia inter conceptionem verbi Dei, et materialem conceptionem quae apud nos in animalibus invenitur. Nam proles, quandiu concepta est et in utero clauditur, nondum habet ultimam perfectionem, ut per se subsistat a generante secundum locum distinctum: unde oportet quod in corporali generatione animalium aliud sit genitae prolis conceptio, atque aliud partus ipsius, secundum quem etiam loco separatur proles genita a generante, ab utero generantis egrediens. Verbum autem Dei, in ipso Deo dicente existens, est perfectum, in se subsistens, distinctum a Deo dicente: non enim expectatur ibi localis distinctio, sed sola relatione distinguuntur, ut dictum est. Idem est ergo in generatione verbi Dei et conceptio et partus. Et ideo, postquam ex ore sapientiae dictum est, ego iam concepta eram, post pauca subditur: ante colles ego parturiebar. Sed quia conceptio et partus in rebus corporalibus cum motu sunt, oportet in eis quandam successionem esse: cum conceptionis terminus sit esse concepti in concipiente; terminus autem partus sit esse eius qui paritur distinctum a pariente. Necesse est igitur in corporalibus quod id quod concipitur, nondum sit; et id quod parturitur, in parturiendo non sit a parturiente distinctum. Conceptio autem et partus intelligibilis verbi non est cum motu, nec cum successione: unde simul dum concipitur, est; et simul dum parturitur, distinctum est; sicut quod illuminatur, simul dum illuminatur, illuminatum est, eo quod in illuminatione successio nulla est. Et cum hoc inveniatur in intelligibili verbo nostro, multo magis competit verbo Dei: non solum quia intelligibilis conceptio et partus est; sed quia in aeternitate existit utrumque, in qua prius et posterius esse non possunt. Hinc est quod, postquam ex ore sapientiae dictum est, ante colles ego parturiebar; ne intelligeretur quod, dum parturiretur, non esset, subditur: quando praeparabat caelos, aderam: ut sic, cum in generatione carnali animalium prius aliquid concipiatur, deinde parturiatur, et deinde conveniat sibi adesse parturienti, quasi sibi consociatum ut ab eo distinctum; haec omnia in divina generatione simul esse intelligantur; nam verbum Dei simul concipitur, parturitur et adest. Et quia quod paritur, ex utero procedit, sicut generatio verbi Dei, ad insinuandam perfectam distinctionem eius a generante, dicitur partus, simili ratione dicitur generatio ex utero, secundum illud Psalmi: ex utero ante Luciferum genui te. Quia tamen non est talis distinctio verbi a dicente quae impediat verbum esse in dicente, ut ex dictis patet; sicut ad insinuandam distinctionem verbi, dicitur parturiri, vel ex utero genitum esse; ita, ad ostendendum quod talis distinctio non excludit verbum esse in dicente, dicitur Ioan. 1-18, quod est in sinu patris. Attendendum est autem quod generatio carnalis animalium perficitur per virtutem activam et passivam: et ab activa quidem virtute dicitur pater, a passiva vero dicitur mater. Unde eorum quae ad generationem prolis requiruntur, quaedam conveniunt patri, quaedam conveniunt matri: dare enim naturam et speciem prolis competit patri; concipere autem et parturire competit matri, tanquam patienti et recipienti. Cum autem processio verbi secundum hoc dicta sit esse quod Deus seipsum intelligit; ipsum autem divinum intelligere non est per aliquam virtutem passivam, sed quasi activam, quia intellectus divinus non est in potentia, sed actu tantum: in generatione verbi Dei non competit ratio matris, sed solum patris. Unde quae in generatione carnali distinctim patri et matri conveniunt, omnia in generatione verbi patri attribuuntur in sacris Scripturis: dicitur enim pater et dare filio vitam, et concipere et parturire. CAPUT 12 Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia Quia vero ea quae de sapientia divina dicuntur, ad generationem verbi adduximus, consequens est ostendere quod per divinam sapientiam, ex cuius persona, praemissa verba proponuntur, verbum Dei intelligi possit. Et ut a rebus humanis ad divinorum cognitionem perveniamus, considerare oportet quod sapientia in homine dicitur habitus quidam quo mens nostra perficitur in cognitione altissimorum: et huiusmodi sunt divina. Cum vero secundum sapientiae habitum in intellectu nostro aliqua formatur conceptio de divinis, ipsa conceptio intellectus, quae est interius verbum, sapientiae nomen accipere solet: secundum illum modum loquendi quo actus et effectus nominibus habituum a quibus procedunt, nominantur; quod enim iuste fit, interdum iustitia dicitur; et quod fit fortiter, fortitudo; et generaliter quod virtuose fit, virtus dicitur. Et per hunc modum, quod sapienter excogitatur, dicitur sapientia alicuius. In Deo autem sapientiam quidem oportet dici, ex eo quod seipsum cognoscit: sed quia non cognoscit se per aliquam speciem nisi per essentiam suam, quinimmo et ipsum eius intelligere est eius essentia, sapientia Dei habitus esse non potest, sed est ipsa Dei essentia. Manifestum est autem ex dictis quod Dei filius est verbum et conceptio Dei intelligentis seipsum. Sequitur igitur quod ipsum Dei verbum, tanquam sapienter mente divina conceptum, proprie concepta seu genita sapientia dicatur: unde apostolus Christum Dei sapientiam nominat, I ad Cor. 1-24. Ipsum autem sapientiae verbum mente conceptum est quaedam manifestatio sapientiae intelligentis: sicut et in nobis omnes habitus per actus manifestantur. Quia ergo divina sapientia lux dicitur, prout in puro actu cognitionis consistit; lucis autem manifestatio splendor ipsius est ab ea procedens: convenienter et verbum divinae sapientiae splendor lucis nominatur, secundum illud apostoli de filio dicentis: cum sit splendor gloriae. Unde et filius manifestationem patris sibi adscribit, Ioan. 17-6, dicens: pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Sed tamen, licet filius, qui est Dei verbum, proprie sapientia concepta dicatur; nomen tamen sapientiae absolute dictum oportet esse commune patri et filio: cum sapientia quae per verbum resplendet sit patris essentia, ut dictum est essentia vero patris sit sibi et filio communis. CAPUT 13 Quod non est nisi unus filius in divinis Quia vero Deus, intelligendo seipsum omnia alia intelligit, ut in primo ostensum est; seipsum autem uno et simplici intuitu intelligit, cum suum intelligere sit suum esse necesse est verbum Dei esse unicum tantum. Cum autem in divinis nihil aliud sit filii generatio quam verbi conceptio, sequitur quod una sola sit generatio in divinis, et unicus filius solus a patre genitus. Unde Ioan. 1-14 dicitur: vidimus eum quasi unigenitum a patre; et iterum: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis enarravit. Videtur tamen ex praemissis sequi quod et verbi divini sit aliud verbum, et filii sit alius filius. Ostensum est enim quod verbum Dei sit verus Deus. Oportet igitur omnia quae Deo conveniunt, verbo Dei convenire. Deus autem ex necessitate seipsum intelligit. Et verbum igitur Dei seipsum intelligit. Si igitur ex hoc quod Deus seipsum intelligit, verbum ab eo genitum in Deo ponitur, consequi videtur quod etiam et verbo, inquantum seipsum intelligit, aliud verbum attribuatur. Et sic verbi erit verbum, et filii filius; et illud verbum, si Deus est, iterum seipsum intelliget et habebit aliud verbum; et sic in infinitum generatio divina procedet. Huius autem solutio ex praemissis haberi potest. Cum enim ostensum sit quod verbum Dei sit Deus, ostensum tamen est quod non est alius Deus a Deo cuius est verbum, sed unus omnino, hoc solo ab eo distinctum quod ab eo est ut verbum procedens. Sicut autem verbum non est alius Deus, ita nec est alius intellectus, et per consequens nec aliud intelligere: unde nec aliud verbum. Nec tamen sequitur quod sit verbum sui ipsius, secundum quod verbum seipsum intelligit. Nam in hoc solo verbum a dicente distinguitur, ut dictum est, quod est ab ipso. Omnia ergo alia communiter attribuenda sunt Deo dicenti, qui est pater, et verbo, quod est filius, propter hoc quod etiam verbum est Deus: sed hoc solum, ut ab eo sit verbum, adscribendum est proprie patri; et hoc quod est esse a Deo dicente, attribuendum est proprie filio. Ex quo etiam patet quod filius non est impotens, etsi generare filium non possit, cum tamen pater generet filium. Nam eadem potentia est patris et filii, sicut et eadem divinitas. Et cum generatio in divinis sit intelligibilis verbi conceptio, secundum scilicet quod Deus intelligit seipsum, oportet quod potentia ad generandum in Deo sit sicut potentia ad intelligendum seipsum. Et cum intelligere seipsum in Deo sit unum et simplex, oportet et potentiam intelligendi seipsum, quae non est aliud quam suus actus, esse unam tantum. Ex eadem ergo potentia est et quod verbum concipiatur et quod dicens verbum concipiat. Unde ex eadem potentia est quod pater generet, et quod filius generetur. Nullam ergo potentiam habet pater quam non habeat filius; sed pater habet ad generare generativam potentiam, filius autem ad generari; quae sola relatione differre ex dictis patet. Sed quia apostolus filium Dei dicit verbum habere, ex quo sequi videtur quod filii sit filius, et verbi verbum; considerandum est qualiter verba apostoli hoc dicentis sint intelligenda. Dicit enim Hebr. 1-2 diebus istis locutus est nobis in filio, et postea: qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, portans omnia verbo virtutis suae, et cetera. Huius autem intellectum sumere oportet ex his quae iam dicta sunt. Dictum est enim quod conceptio sapientiae, quae est verbum, sapientiae sibi vindicat nomen. Ulterius autem procedentibus apparet quod etiam exterior effectus ex conceptione sapientiae proveniens sapientia dici potest, per modum quo effectus nomen causae sibi assumit: dicitur enim sapientia alicuius esse non solum id quod sapienter excogitat, sed etiam id quod sapienter facit. Ex quo contingit ut etiam explicatio divinae sapientiae per opus in rebus creatis Dei sapientia dicatur: secundum illud Eccli. 1-9 ipse creavit illam, scilicet sapientiam, spiritu sancto et postea dicit, et effudit illam super omnia opera sua. Sic igitur et id quod ex verbo efficitur, verbi accipit nomen: nam et in nobis expressio interioris verbi per vocem, dicitur verbum, quasi sit verbum verbi, quia est interioris verbi ostensivum. Sic igitur non solum divini intellectus conceptio dicitur verbum, quod est filius, sed etiam explicatio divi |