|
Regina
coeli, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria,
alleluia.
Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus. Deus, qui
per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum laetificare
dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genitricem Virginem Mariam,
perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
|