  | 
                              Primum
                Mysterium Gloriae. Resurrectio. | 
                             
                           
                         
                 (Sero autem post sabbatum, cum 
              illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terrae motus factus est 
              magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut 
              fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt 
              velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim quod 
              Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi 
              positus erat. Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce 
              praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis".) 
        (Mt 28,1-7) 
                Brevis mora
                cogitationis. 
                Pater
                Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
        Gloria Patri. 
                Domine
                Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
                perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
                misericordiae tuae maxime indigent. 
                        
                          
                            
                                | 
                              Secundum
                Mysterium Gloriae. Ascensio. | 
                             
                            
                                | 
                                | 
                             
                           
                         
                        
                          
                            
                                | 
                              (Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et 
              nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri 
              astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: "Viri Galilaei, quid statis 
              aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet 
              quemadmodum vidistis eum euntem in caelum".) 
                (Act 1,9-11) | 
                             
                           
                         
                Brevis mora
                cogitationis. 
                Pater
                Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
        Gloria Patri. 
                Domine
                Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
                perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
                misericordiae tuae maxime indigent. 
                        
                          
                            
                                | 
                              Tertium
                Mysterium Gloriae. Descensus Spiritus Sancti. | 
                             
                            
                                | 
                                | 
                             
                           
                         
                        
                          
                            
                                | 
                              (Et cum compleretur dies Pentecostes, erant 
              omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de caelo sonus tamquam 
              advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt 
              illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt 
              omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.) 
                (Act 2,1-4) | 
                             
                           
                         
                Brevis mora
                cogitationis. 
                Pater
                Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
        Gloria Patri. 
                Domine
                Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
                perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
                misericordiae tuae maxime indigent. 
                        
                          
                            
                                | 
                              Quartum
                Mysterium Gloriae. Assumptio Beatae Mariae Virginis. | 
                             
                            
                                | 
                                | 
                             
                           
                         
                        
                          
                            
                                | 
                              (Ecce
                enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi
                magna, qui potens est.) 
                (Lc 1,48-49) | 
                             
                           
                         
                Brevis mora
                cogitationis. 
                Pater
                Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
        Gloria Patri. 
                Domine
                Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
                perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
                misericordiae tuae maxime indigent. 
                        
                          
                            
                                | 
                              Quintum
                Mysterium Gloriae. Coronatio Beatae Mariae Virginis. | 
                             
                            
                                | 
                                | 
                             
                           
                         
                        
                          
                            
                                | 
                              (Et
                signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub
                pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim.) 
        (Apc 12,1) | 
                             
                           
                         
                Brevis mora
                cogitationis. 
                Pater
                Noster, 10 Ave Maria (mysterium meditantes),
        Gloria Patri. 
                Domine
                Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori,
                perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae
                misericordiae tuae maxime indigent. 
                Pater
                Noster, Ave Maria,
        Gloria Patri secundum Pontificis mentem. 
                Salve
                Regina. 
                In
                nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. 
                       |