Il Santo Rosario
back

Liber Quartus

DEVOTA EXHORTATIO
AD SACRAM
CORPORIS CHRISTI COMMUNIONEM

Prooemium

Vox Christi dicit: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Panis, quem ego dabo, caro est pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo.
Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt".

Capitulum I

CUM QUANTA DEVOTIONE CHRISTUS
SIT SUSCIPIENDUS

1. Haec sunt verba tua, Christe, veritas aeterna, quamvis non uno tempore prolata nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua verba, gratanter mihi et fideliter sunt accipienda. Tua sunt et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti. Libenter suscipio ea ex ore tuo, ut aptius inserantur cordi meo.
Excitant me verba tantae pietatis, plena dulcedinis et dilectionis; sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum.
Iubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem et immortalitatis accipiam alimoniam, si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam. "Venite, inquis, ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos".

O dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi corporis.

2. Sed quis ego sum, Domine, ut ad te praesumam accedere? Ecce coeli coelorum te non capiunt, et tu dicis: "Venite ad me omnes". Quid sibi vult ista piissima dignatio et tam amicabilis invitatio?
Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum unde possim praesumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui saepius offendi benignissimam faciem tuam?
Reverentur angeli et archangeli, metuunt sancti et iusti, et tu dicis: "Venite ad me omnes"? Nam, nisi tu, Domine, hoc diceres, quis verum esse crederet? et nisi tu iuberes, quis accedere tentaret?

Ecce vir iustus Noe in arcae fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur, et ego quomodo potero me una hora praeparare ut mundi fabricatorem cum reverentia sumam?
Moyses, famulus tuus magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro ut tabulas legis in ea reponeret; et ego, putrida creatura, audeo te conditorem legis ac vitae datorem tam facile suscipere?
Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum templum septem annis in laudem nominis tui aedificavit et octo diebus festum dedicationis eius celebravit, mille ostias pacificas obtulit et arcam foederis, clangore bucinae et iubilo, in loco sibi praeparato sollemniter collocavit; et ego, infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam, et utinam vel semel digne fere mediam!

3. O mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt! Heu quam pusillum est quod ago! quam breve expleo tempus cum me ad communicandum dispono! Raro totus collectus, rarissime ab omni distractione purgatus. Et certe in tua salutari deitatis praesentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio, nulla etiam occupare creatura, quia non angelum, sed angelorum Dominum suscepturus sum hospitio.
Est tamen magna distantia inter arcam foederis Domini cum suis reliquiis et mundissimum corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus, inter legalia illa sacrificia futurorum praefigurativa et veram tui corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam. Quare igitur ad tuam non magis inardesco venerabilem praesentiam? Cur maiori me non praeparo sollicitudine ad tua sancta sumenda, quando illi antiqui sancti patriarchae, reges quoque et principes cum universo populo tantum devotionis monstrarunt affectum erga cultum divinum?

Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei totis viribus, recolens beneficia olim indulta patribus. Fecit diversi generis organa, psalmos edidit et cantari instituit cum laetitia, cecinit et ipse frequenter in cithara Spiritus Sancti afflatus gratia, docuit populum Israel toto corde laudare Deum et ore consono diebus singulis benedicere et praedicare.
Si tanta agebatur tunc devotio ac divinae laudis extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc mihi et omni populo christiano habenda est reverentia et devotio in praesentia sacramenti, in sumptione excellentissimi corporis Christi?

4. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis sanctorum et mirantur auditis gestis eorum, ampla aedificia templorum inspiciunt et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum; et ecce tu praesens es hic apud me in altari, Deus meus, sanctorum sanctus, hominum creator et dominus angelorum.
Saepe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum, et modicus reportatur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis sine vera contritione discursus. Hic autem in sacramento altaris totus praesens es, Deus meus, homo Christus Iesus, ubi et copiosus percipitur aeternae salutis fructus quotiescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes et sincera caritas.
O invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum! quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat, hoc specialiter devotorum corda trahit et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam et virtutis amorem frequenter recipiunt.
O admirabilis et abscondita gratia sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles; infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt! In hoc sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa, et per peccatum deformata redit pulchritudo.
Tanta est aliquando haec gratia, ut ex plenitudine collatae devotionis, non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores.

5. Dolendum tamen est et miserandum valde super tepiditate et neglegentia nostra, quod non maiori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum.
Ipse enim est sanctificatio nostra et redemptio; ipse consolatio viatorum et sanctorum aeterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod coelum laetificat et mundum conservat universum.
Heu caecitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere!
Si enim hoc sanctissimum sacramentum in uno tantum celebraretur loco et ab uno tantum consecraretur sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum et talem Dei sacerdotem homines afficerentur, ut divina mysteria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt sacerdotes et in multis locis offertur Christus, ut tanto maior appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra communio diffusa per omnem orbem.
Gratias tibi, bone Iesu, pastor aeterne, qui nos pauperes et exules dignatus es pretioso corpore et sanguine tuo reficere, et ad haec mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos".

Capitulum II

QUOD MAGNA CARITAS ET BONITAS DEI
IN SACRAMENTO EXHIBETUR HOMINI

1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus accedo aeger ad Salvatorem, esuriens et sitiens ad fontem vitae, egenus ad regem coeli, servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, desolatus ad meum pium consolatorem.
Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum, ut praestes mihi temetipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? et quomodo tu dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum et scis quia nihil boni in se habet, unde hoc illi praestes.
Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem et gratias ago propter nimiam caritatem. Propter temetipsum hoc facis, non propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis innotescat, caritas amplior ingeratur et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet et sic fieri iussisti, placet et mihi dignatio tua, et utinam iniquitas mea non obsistat!

2. O dulcissime et benignissime Iesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri corporis tui debetur, cuius dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur.
Sed quid cogitabo in hac communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius, nisi me ipsum totaliter humiliando coram te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me?
Laudo te, Deus meus, et te in aeternum exalto. Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meae.

Ecce tu sanctus sanctorum, et ego sordes peccatorum; et inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum, tu invitas ad convivium tuum. Tu mihi dare vis coelestem cibum et panem angelorum ad manducandum: non alium sane quam te ipsum, panem vivum qui de coelo descendisti et das vitam mundo.
Ecce unde dilectio procedit, qualis dignatio illucescit! Quam magnae gratiarum actiones et laudes pro his tibi debentur!

3. O quam salutare et utile consilium tuum cum istud constituisti! Quam suave et iucundum convivium cum teipsum in cibum donasti! O quam admirabilis operatio tua, Domine, quam potens virtus tua, quam ineffabilis veritas tua! Dixisti enim, et facta sunt omnia, et hoc factum est quod iussisti.
Mira res et fide digna ac humanum vincens intellectum quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica panis specie et vini integer contineris et sine consumptione a sumente manducaris.

Tu, Domine universorum, qui, nullius habens indigentiam, voluisti per sacramentum tuum habitare in nobis, conserva cor meum et corpus meum immaculatum, ut laeta et pura conscientia saepius valeam celebrare tua mysteria et ad meam perpetuam accipere salutem quae ad tuum praecipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.

4. Laetare, anima mea, et gratias age Deo pro tam nobili munere et solatio singulari in hac lacrimarum valle relicto. Nam quoties hoc mysterium recolis et Christi corpus accipis, toties tuae redemptionis opus agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris. Caritas enim Christi numquam minuitur et magnitudo propitiationis eius numquam exhauritur.
Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum et iucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur et moreretur.

Capitulum III

QUOD UTILE EST SAEPE COMMUNICARE

1. Ecce ego venio ad te, Domine, ut bene mihi sit ex munere tuo et laetificer in convivio tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te est totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea et redemptio, spes et fortitudo, decus et gloria. Laetifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad te, Domine Iesu Christe, animam meam levavi.
Desidero te nunc devote et reverenter suscipere, cupio te in domum meam introducere, quatenus cum Zachaeo merear a te benedici ac inter filios Abrahae computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat. Trade te mihi, et sufficit. Nam praeter te nulla consolatio valet.
Sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere et in remedium salutis meae recipere, ne forte deficiam in via si fuero coelesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Iesu, praedicans populis et varios sanans languores aliquando dixisti: "Nolo eos dimittere ieiunos in domum suam ne deficiant in via". Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium consolatione in sacramento reliquisti. Tu es enim refectio suavis animae, et qui te digne manducaverit particeps et heres erit aeternae gloriae.

Necessarium quidem mihi est, qui tam saepe labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones ac sacram tui corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam.

Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo plus ad peiora. Retrahit ergo sancta communio a malo et confortat in bono.

Si enim modo tam saepe negligens sum et tepidus quando communico aut celebro, quid fieret si medelam non sumerem et tam grande iuvamen non quaererem? Et licet omni die non sim aptus et ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam, congruis temporibus, divina percipere mysteria ac tantae gratiae participem me exhibere. Nam haec una fidelis animae consolatio, quamdiu peregrinatur a te in mortali corpore, ut, saepius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.

2. O mira circa nos tuae pietatis dignatio, quod tu, Domine Deus creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire animam et cum tota divinitate tua ac humanitate eius impinguare esuriem!
O felix mens et beata anima quae te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere et in tua susceptione spiritali gaudio repleri! O quam magnum suscipit dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam iucundum recipit socium, quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum et nobilem amplectitur sponsum, prae omnibus dilectis et super omnia desiderabilia amandum!
Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, coelum et terra et omnis ornatus eorum, quoniam quidquid habent laudis et decoris ex dignatione tuae est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cuius sapientiae non est numerus.

Capitulum IV

QUOD MULTA BONA
PRAESTANTUR DEVOTE COMMUNICANTIBUS

1. Domine Deus meus, praeveni servum tuum in benedictione dulcedinis tuae, ut ad tuum magnificum sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te et a gravi torpore exue me.
Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu tuam suavitatem, quae in hoc sacramento tamquam in fonte plenarie latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitanti fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia; tua sacra institutio, non hominis adinventio.
Non enim ad haec capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quae angelicam etiam subtilitatem transcendunt.
Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto secreto sacramento potero investigare et capere?

Domine, in simplicitate cordis, in bona et firma fide et in tua iussione, ad te cum spe et reverentia accedo et vere credo quia tu praesens es hic in sacramento, Deus et homo.
Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in caritate uniam. Unde tuam precor clementiam et specialem ad hoc imploro mihi donari gratiam, ut totus in te liquefiam et amore perfluam atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum sacramentum salus animae et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frenantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia maior infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes roboratur et caritas ignescit et dilatatur.

2. Multa namque bona largitus es et adhuc saepius largiris in sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus, susceptor animae meae, reparator infirmitatis meae et totius dator consolationis internae.
Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulationes infundis et de imo deiectionis propriae ad spem tuae protectionis erigis, atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustras, ut qui anxii primo et sine affectione se ante communionem senserant, postea refecti cibo potuque coelesti in melius se mutatos inveniant.
Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant et patenter experiantur quam nihil ex semetipsis habeant et quid bonitatis ac gratiae ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti; ex te autem ferventes alacres et devoti esse merentur.
Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis iuxta ignem copiosum stans non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et superabundans, ignis semper ardens et numquam deficiens. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen coelestis fistulae, ut saltem inde guttulam modicam capiam ad refocillandum sitim meam, ut non penitus exarescam.
Et si necdum totus coelestis et tam ignitus ut seraphim et cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum praeparare, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumptione vivifici sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Iesu salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui ad te omnes gratiose vocare dignatus es dicens: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos".

Ego quidem laboro in sudore vultus mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adiuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus Salvator meus, cui committo me et omnia mea ut me custodias et perducas in vitam aeternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui corpus tuum et sanguinem in cibum et potum mihi parasti.
Praesta, Domine Deus salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meae devotionis affectus.

Capitulum V

DE DIGNITATE SACRAMENTI
ET STATU SACERDOTALI

1. Si haberes angelicam puritatem et sancti Iohannis Baptistae sanctitatem, non esses dignus hoc sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem angelorum.
Grande mysterium et magna dignitas sacerdotum, quibus datum est quod angelis non est concessum. Soli namque sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per iussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit et paret omne quod iusserit.
Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum.
Attende igitur et vide cuius ministerium tibi traditum est per impositionem manus episcopi. Ecce sacerdos factus es et ad celebrandum consecratus. Vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificium offeras et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed artiori iam alligatus es vinculo disciplinae et ad maiorem teneris perfectionem sanctitatis.

2. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonae vitae exemplum praebere. Eius conversatio, non cum popularibus hominibus, sed cum angelis in coelo aut cum perfectis viris in terra.
Sacerdos, sacris vestibus indutus, Christi vices gerit ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter et humiliter roget. Habet ante se et post se dominicae crucis signum ad memorandam iugiter Christi passionem. Ante se crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quaelibet illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se crucem gerit, ut propria peccata lugeat, post se ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione nec ab oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur.
Quando sacerdos celebrat, honorat Deum, angelos laetificat, ecclesiam aedificat, vivos adiuvat, defunctis requiem praestat et sese omnium bonorum participem efficit.

Capitulum VI

INTERROGATIO DE EXERCITIO
ANTE COMMUNIONEM

Cum tuam dignitatem, Domine, et meam vilitatem penso, valde contremisco et in meipso confundor. Si enim non accedo, vitam fugio; et si indigne me ingessero, offensam incurro.
Quid ergo faciam, Deus auxiliator meus et consiliator meus in necessitatibus? Tu doce me viam rectam, propone aliquod breve exercitium sacrae communioni congruum. Utile est enim scire qualiter, scilicet devote et reverenter, tibi praeparare debeam cor meum ad recipiendum salubriter tuum sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum sacrificium.

Capitulum VII

DE DISCUSSIONE PROPRIAE CONSCIENTIAE
ET EMENDATIONIS PROPOSITO

1. Super omnia, cum summa humilitate cordis et supplici reverentia, cum plena fide et pia intentione honoris Dei, ad hoc sacramentum celebrandum, tractandum oportet Dei accedere sacerdotem.
Diligenter examina conscientiam tuam et, pro posse tuo, vera contritione et humili confessione eam nuda et clarifica, ita ut nil grave habeas aut scias quod te remordeat et liberum accessum impediat.
Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorum in generali, et pro quotidianis excessibus magis in speciali doleas et gemas; et, si tempus patitur, Deo in secreto cordis cunctas confitere passionum tuarum miserias.

Ingemisce et dole quod adhuc tam carnalis sis et mundanus, ita immortificatus a passionibus, tam plenus concupiscentiarum motibus, tam incustoditus in sensibus exterioribus, tam saepe multis variis phantasiis implicatus, tam multum inclinatus ad exteriora, tam negligens ad interiora, tam levis ad risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et compunctionem, tam promptus ad laxiora et carnis commoda, tam segnis ad rigorem et fervorem, tam curiosus ad nova capienda et audienda et pulchra intuenda, tam remissus ad humilia et abiecta amplectenda, tam cupidus ad multa habenda, tam parcus ad dandum, tam tenax ad retinendum, tam inconsideratus in loquendo, tam incontinens ad tacendum, tam incompositus in moribus, tam importunus in actibus, tam effusus super cibum, tam surdus ad Dei verbum, tam velox ad quietem, tam tardus ad laborem, tam vigilans ad fabulas, tam somnolentus ad vigilias sacras, tam festinus ad finem, tam vagus ad attendendum, tam negligens in Horis persolvendis, tam tepidus in celebrando, tam aridus in communicando, tam cito distractus, tam raro tibi bene collectus, tam subito commotus ad iram, tam facilis ad alterius displicentiam, tam pronus ad iudicandum, tam rigidus ad arguendum, tam laetus ad prospera, tam debilis in adversis, tam saepe multa bona proponens et modicum ad effectum perducens.

2. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna displicentia propriae infirmitatis confessis et deploratis, firmum statue propositum semper emendandi vitam tuam et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione et integra voluntate offer te ipsum in honore nominis mei in ara cordis tui holocaustum perpetuum, corpus tuum scilicet et animam mihi fideliter committendo, quatenus sic digne merearis ad offerendum Deo sacrificium accedere et sacramentum corporis mei salubriter suscipere.
Non est enim oblatio dignior et satisfactio maior pro peccatis diluendis, quam se ipsum pure et integre cum oblatione corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est et vere poenituerit, quotiescumque pro venia et gratia ad me accesserit: "Vivo ego, dicit Dominus, quia nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius, sed cuncta sibi indulta erunt".

Capitulum VIII

DE OBLATIONE CHRISTI IN CRUCE
ET PROPRIA RESIGNATIONE

Sicut ego me ipsum, expansis in cruce manibus et nudo corpore, pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret quin totum in sacrificium divinae placationis transierit, ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem puram et sanctam quotidie in missa, cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimius vales, offerre.
Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi ex intimo resignare? Quidquid praeter teipsum das nihil curo, quia non quaero datum tuum, sed te. Sicut non sufficeret tibi, omnibus habitis praeter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis, te non oblato.

Offer te mihi et da te totum pro Deo, et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem et tu meus permaneres. Si autem in te ipso steteris nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio.

Ideo omnia opera tua praecedere debet spontanea tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati et liberi intus efficiuntur, quia se ipsos ex toto abnegare nesciunt.
Est firma sententia mea: "Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus". Tu ergo, si optas meus esse discipulus, offer te ipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.

Capitulum IX

QUOD NOS ET OMNIA NOSTRA DEO
DEBEMUS OFFERRE ET PRO OMNIBUS ORARE

1. Domine, omnia tua sunt quae in coelo sunt et in terra. Desidero me ipsum tibi in spontaneam oblationem offerre et tuus perpetuo permanere.
Domine, in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et sacrificium laudis perpetuae. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui pretiosi corporis, quam hodie tibi in praesentia angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.
Domine offero tibi omnia peccata mea et delicta mea, quae commisi coram te et sanctis angelis, a die qua primum peccare potui usque ad diem hanc, super placabili altari tuo, ut tu pariter omnia incendas et com- buras igne caritatis tuae, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.

Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter ea confitendo et lamentando, et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te: exaudi me propitius ubi asto coram te, Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent; nolo ea unquam amplius perpetrare; sed pro eis doleo et dolebo quamdiu vixero, paratus poenitentiam agere et pro posse satisfacere.
Dimitte mihi, Deus, dimitte peccata mea propter nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam pretioso sanguine tuo redemisti. Ecce committo me misericordiae tuae, resigno me in manibus tuis. Age mecum secundum bonitatem tuam, non secundum meam malitiam et iniquitatem.

2. Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis pauca et imperfecta, ut tu ea emendes et sanctifices, ut ea grata habeas et accepta tibi facias, et semper ad meliora trahas, necnon ad beatum et laudabilem finem, Domine, me pigrum et inutilem homuncionem perducas.
Offero quoque tibi omnia desideria devotorum, necessitates parentum, amicorum, fratrum, sororum, omniumque cariorum meorum et eorum qui mihi vel aliis propter amorem tuum benefecerunt; qui orationes et missas pro se suisque omnibus dici a me petierunt et desideraverunt, sive in carne adhuc vivant sive iam saeculo defuncti sint, ut omnes sibi auxilium gratiae tuae, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a poenis advenire sentiant et ut, ab omnibus malis erepti, gratias magnificas laeti persolvant.
Offero etiam tibi preces placationis pro illis specialiter qui me in aliquo laeserunt, contristaverunt aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt; pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi et scandalizavi verbis vel factis, scienter aut ignoranter, ut nobis omnibus pariter indulgeas omnia peccata nostra et iniurias et offensiones.
Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem suspicionem, indignationem, iram et discrepationem et quidquid potest caritatem laedere et fraternam dilectionem minuere. Miserere, Domine, miserere misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus, fac nos tales existere ut simus digni gratia tua perfrui et ad vitam proficiamus aeternam.

Capitulum X

QUOD SACRA COMMUNIO DE FACILI
NON EST RELINQUENDA

1. Frequenter recurrendum est ad fontem gratiae et divinae misericordiae, ad fontem bonitatis et totius puritatis, quatenus a passionibus tuis et vitiis curari valeas, et contra universas tentationes et fallacias diaboli fortior atque vigilantior effici merearis. Inimicus, sciens fructum et remedium maximum in sacra communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos, quantum praevalet, retrahere et impedire.
Cum enim quidam sacrae communioni se aptare disponunt, peiores satanae immissiones et illusiones patiuntur. Ipse namque spiritus - ut in Iob scribitur - venit inter filios Dei, ut solita eius nequitia perturbet aut timidos nimium reddat et perplexos, quatenus fructus eorum affectuum minuat vel fidem impugnando auferat, si forte aut omnino communionem relinquant aut cum tepore accedant.
Sed non est quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius, quantumlibet turpibus et horrendis, sed cuncta phantasmata in caput eius sunt retorquenda. Contemnendus est miser et deridendus, nec propter insultus eius et commotiones quas suscitat sacra est omittenda communio.
Saepe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda et anxietas quaedam de confessione facienda. Age secundum consilium sapientum et depone anxietatem et scrupulum, quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam tribulationem vel gravitatem, sacram ne dimittas communionem, sed vade citius confiteri et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero aliquem offendisti tu, tu veniam humiliter deprecare, et Deus libenter indulgebit tibi.

2. Quid prodest diu tardare confessionem aut sacram differre communionem? Expurga te quam primum, expue velociter venenum, festina recipere remedium, et senties melius quam si diu distuleris. Si hodie propter istud distuleris, cras forsitan illud magis eveniet et sic diu posses a communione impediri et magis ineptus fieri.
Quanto citius vales, a praesenti gravitate et inertia te excutias, quia nihil importat diu anxiari, diu cum turbatione transire et ob quotidiana obstacula se a divinis sequestrare, diu communionem protelare; nam et gravem torporem consuevit inducere.
Proh dolor! quidam tepidi et dissoluti moras confitendi accipiunt libenter et communionem sacram ideo differre cupiunt, ne ad maiorem sui custodiam se dare teneantur. Heu quam modicam caritatem et debilem devotionem habent qui sacram communionem tam facile postponunt! Quam felix ille et Deo acceptus habetur qui sic vivit et tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus et bene affectatus esset, si ei liceret et sine nota agere posset!
Si quis interdum abstinet humilitatis gratia aut legitima impediente causa, laudandus est de reverentia. Si autem torpor obrepserit, se ipsum excitare debet et facere quod in se est, et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate quam specialiter respicit.

3. Cum vero legitime praepeditus est, habebit semper bonam voluntatem et piam intentionem communicandi, et sic non carebit fructu sacramenti. Potest enim quilibet devotus omni die et omni hora ad spiritualem Christi communionem salubriter et sine prohibitione accedere; et tamen certis diebus, statuto tempore, corpus sui Redemptoris cum affectuosa reverentia sacramentaliter debet suscipere, et magis laudem Dei et honorem praetendere quam suam consolationem quaerere. Nam toties mystice communicat et invisibiliter reficitur, quoties incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit et in amorem eius accenditur.
Qui aliter se non praeparat, nisi instante festo vel consuetudine compellente, saepius imparatus erit.
Beatus qui se Domino in holocaustum offert quoties celebrat aut communicat.

4. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus, sed serva communem bonum modum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et taedium, sed communem servare viam secundum maiorum institutionem, et potius aliorum servire utilitati quam propriae devotioni vel affectui.

Capitulum XI

QUOD CORPUS CHRISTI ET SACRA SCRIPTURA
SINT ANIMAE FIDELI NECESSARIA

1. O dulcissime Domine Iesu, quanta est dulcedo devotae animae tecum epulantis in convivio tuo, ubi ei non alius cibus manducandus proponitur, nisi tu unicus dilectus eius, super omnia desideria cordis desiderabilis.
Et mihi quidem dulce foret in praesentia tua ex intimo affectu lacrimas fundere et cum pia Magdalena pedes tuos lacrimis irrigare. Sed ubi est haec devotio? ubi lacrimarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum angelorum tuorum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in sacramento vere praesentem, quamvis aliena specie occultatum.
Nam in propria et divina claritate te conspicere oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus in fulgore gloriae maiestatis tuae subsisteret. In hoc ergo meae imbecillitati consulis, quod te sub sacramento abscondis.
Habeo vere et adoro quem angeli adorant in coelo. Sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine verae fidei et in ea ambulare, donec aspiret dies aeternae claritatis et umbrae figurarum inclinentur. Cum autem venerit quod perfectum est, cessabit usus sacramentorum, quia beati in gloria coelesti non egent medicamine sacramenti. Gaudent enim sine fine in praesentia Dei, facie ad faciem gloriam eius speculantes et, de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant Verbum Dei carnem factum, sicut fuit ab initio et manet in aeternum.
Memor horum mirabilium, grave mihi fit taedium etiam quodlibet spirituale solatium, et quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es mihi, Deus, quod nulla res potest me consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero aeternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate, et ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam et me ipsum in omni desiderio tibi submittam.
Nam et sancti tui, Domine, qui tecum iam in regno coelorum exultant, in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriae tuae expectabant. Quod illi crediderunt ego credo, quod illi speraverunt ego spero, quo illi pervenerunt per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus sanctorum. Habebo etiam libros sanctos pro solatio et vitae speculo, atque super haec omnia sacratissimum corpus tuum pro singulari remedio et refrigerio.

2. Duo namque mihi necessaria permaxime sancta sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vita. In carcere corporis huius detentus, egere duobus fateor, cibo scilicet et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum corpus tuum ad refectionem mentis et corporis et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum.
Sine his duobus bene vivere non possem. Nam verbum Dei lux est animae meae, et sacramentum tuum panis vitae. Haec possunt etiam dici mensae duae, hinc et inde in gazophylacio sanctae Ecclesiae positae. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, idest corpus Christi pretiosum. Altera est divinae legis, continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt Sancta Sanctorum, perducens.

3. Gratias tibi, bone Iesu, lux lucis aeternae, pro doctrinae sacrae mensa, quam nobis per servos tuos prophetas et apostolos aliosque doctores ministrasti. Gratias tibi, Creator et Redemptor hominum, qui ad declarandam toti mundo caritatem tuam coenam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum sanctissimum corpus et sanguinem proposuisti manducandum, laetificans omnes fideles convivio sacro et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciae paradisi et epulantur nobiscum angeli, sed suavitate feliciori.
O quam magnum et honorabile est officium sacerdotum, quibus datum est Dominum maiestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere et ceteris ministrare!
O quam mundae debent esse manus illae, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis! Ex ore sacerdotis non nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet verbum, qui tam saepe Christi accipit sacramentum. Oculi eius simplices et pudici, qui Christi corpus solent intueri. Manus purae et in coelum elevatae, quae Creatorem coeli et terrae solent contrectare. Sacerdotibus specialiter in lege dicitur: "Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester".

Adiuvet nos gratia tua, omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus digne ac devote tibi omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitae conversari ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quae gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonae voluntatis proposito tibi ferventius de cetero deservire valeamus.

Capitulum XII

QUOD MAGNA DILIGENTIA SE DEBEAT
COMMUNICATURUS CHRISTO PRAEPARARE

1. Ego sum puritatis amator et datar omnis sanctitatis. Ego cor purum quaero, et ibi est locus requietionis meae. Para mihi coenaculum grande, stratum, et faciam apud te Pascha cum discipulis meis.
Si vis veniam ad te et apud te maneam, expurga vetus fermentum et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum saeculum et omnem vitiorum tumultum. Sede tamquam passer solitarius in tecto et cogita excessus tuos in amaritudine animae tuae. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum praeparat locum, quia in hoc cognoscitur affectus suscipientis dilectum.

Scito tamen te non posse satisfacere huic praeparationi ex merito tuae actionis, etiamsi per integrum annum ita te praeparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed et sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis et ille nihil habeat ad retribuendum beneficiis eius, nisi se humiliando et gratias sibi agendo.
Fac quod in te est et diligenter facito, non ex consuetudine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu accipe corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, ego iussi fieri, ego supplebo quod tibi deest. Veni et suscipe me!
Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed quia tui misertus sum. Si non habes, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce, pulsa nec desistas donec merearis micam aut guttam gratiae salutaris accipere.
Tu mei indiges, non ego tui indigeo. Nec tu me sanctificare venis, sed ego te sanctificare venio et meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris, ut novam gratiam recipias et de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper praepara cum omni diligentia cor tuum et introduc ad te dilectum tuum.

2. Oportet autem ut, non solum te praepares ad devotionem ante communionem, sed etiam ut te sollicite conserves in ea post sacramenti perceptionem. Nec minus custodia post exigitur, quam devota praeparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est praeparatio ad maiorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solatia.
Cave a multiloquio, mane in secreto et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes, quem totus mundus tibi auferre non potest.
Ego sum cui te totum dare debes, ita ut iam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.

Capitulum XIII

QUOD TOTO CORDE ANIMA DEVOTA
CHRISTI UNIONEM IN SACRAMENTO
AFFECTARE DEBET

1. Quis mihi det, Domine, ut inveniam te solum, ut aperiam tibi totum cor meum, ut fruar te sicut desiderat anima mea, et iam nemo me despiciat; sed tu solus mihi loquaris et ego tibi, sicut solet dilectus ad dilectum loqui et amicus cum amico convivari?
Hoc oro, hoc desidero ut tibi totus uniar et cor meum ab omnibus creatis rebus abstraham, magisque per sacram communionem ac frequentem celebrationem coelestia et aeterna sapere discam.
At, Domine Deus, quando ero tecum totus unitus et absorptus meique totaliter oblitus? Tu in me et ego in te, et sic nos in unum pariter manere concede.
Vere tu es dilectus meus, electus ex milibus, in quo complacuit animae meae habitare omnibus diebus vitae suae. Vere tu es pacificus meus, in quo pax summa et requies vera, extra quem labor et dolor et infinita miseria. Vere tu es Deus absconditus, et consilium tuum non est cum impiis, sed cum humilibus et simplicibus sermo tuus.
O quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo de coelo descendente illos reficere dignaris!

2. Vere non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut tu, Deus noster, ades universis fidelibus tuis, quibus ob quotidianum solatium et cor erigendum in coelum, te tribuis ad edendum et fruendum. Quae est enim alia gens tam inclita sicut plebs christiana? aut quae creatura sub coelo tam dilecta ut anima devota, ad quam ingreditur Deus ut pascat eam carne sua gloriosa?
O ineffabilis gratia! o admirabilis dignatio! o amor immensus homini singulariter impensus! Sed quid retribuam Domino pro gratia ista, pro caritate tam eximia? Non est aliud quod gratius donare queam, quam ut cor meum Deo meo totaliter tribuam et intime coniungam. Tunc exultabunt omnia interiora mea cum perfecte fuerit unita Deo anima mea. Tunc dicet mihi: "Si tu vis esse mecum, ego volo esse tecum". Et ego respondebo illi: "Dignare, Domine, manere mecum; ego volo libenter esse tecum".

Capitulum XIV

DE QUORUMDAM DEVOTORUM
ARDENTI DESIDERIO AD CORPUS CHRISTI

1. O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!
Quando recordor devotorum aliquorum ad sacramentum tuum, Domine, cum magna devotione et affectu accedentium, tunc saepius in meipso confundor et erubesco, quod ad altare tuum et sacrae communionis mensam tam tepide et frigide accedo, quod ita aridus, sine devotione et affectione cordis maneo, quod non sum totaliter accensus coram te, Deo meo, nec ita vehementer attractus et affectus sicut multi devoti fuerunt, qui prae nimio desiderio communionis et sensibili cordis amore a fletu non potuerunt se continere; sed ore cordis et corporis pariter ad te, fontem vivum, medullitus inhiabant, suam esuriem non valentes aliter temperare nec satiare, nisi corpus tuum cum omni iucunditate et spirituali aviditate accepissent.
O vere ardens fides eorum, probabile existens argumentum sacrae praesentiae tuae! Isti enim veraciter cognoscunt Dominum suum in fractione panis, quorum cor tam valde ardet in eis de Iesu ambulante cum eis.
Longe est a me saepe talis affectus et devotio, tam vehemens et ardor.

2. Esto mihi propitius, bone Iesu, et dulcis et benigne. Concede pauperi mendico tuo, vel interdum, modicum de cordiali affectione amoris tui in sacra communione sentire, ut fides mea magis convalescat, spes in bonitate tua proficiat, et caritas, semel perfecte accensa et celeste manna experta, numquam deficiat.
Potens est autem misericordia tua etiam gratiam desideratam mihi praestare et, in spiritu ardoris, cum dies beneplaciti tui advenerit, me clementissime visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium devotorum tuorum non ardeo, tamen de gratia tua illius magni inflammati desiderii desiderium habeo, orans et desiderans omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri ac eorum sancto consortio annumerari.

Capitulum XV

QUOD GRATIA DEVOTIONIS HUMILITATE
ET SUI IPSIUS ABNEGATIONE ACQUIRITUR

1. Oportet te devotionis gratiam instanter quaerere, desideranter petere, patienter et fiducialiter expectare, gratanter recipere, humiliter conservare, studiose cum ea operari ac Deo tempus et modum visitationis, donec veniat, committere.
Humiliare praecipue te debes, cum parum aut nihil devotionis interius sentis, sed non nimium deici nec inordinate contristari. Dat saepe Deus in uno brevi momento, quod longo negavit tempore. Dat quandoque in fine quod in principio orationis distulit dare.
Si semper cito gratia daretur et pro voto adesset, non esset infirmo homini bene portabile. Propterea in bona spe et humili patientia expectanda est devotionis gratia. Tibi tamen et peccatis tuis imputa cum non datur vel etiam occulte tollitur.

Modicum quandoque est quod gratiam impedit et abscondit, si tamen modicum et non potius grande dici debeat quod tantum bonum prohibet. Sed si hoc ipsum modicum vel grande amoveris et perfecte viceris, erit quod petisti. Statim namque ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo libito seu velle quaesieris, sed integre te in ipso posueris, unitum te invenies et pacatum, quia nihil ita tibi sapiet et placebit sicut beneplacitum divinae voluntatis.

2. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato amore seu displicentia cuiuslibet rei creatae evacuaverit, aptissimus gratiae percipiendae ac dignus devotionis munere erit. Dat enim Dominus ibi benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit. Et quanto perfectius infimis quis renuntiaverit et magis sibi ipsi per contemptum sui moritur, tanto gratia celerius venit, copiosius intrat et altius cor liberum elevat.
Tunc videbit et affluet, et mirabitur et dilatabitur cor eius in ipso, quia manus Domini cum illo est, et ipse se posuit totaliter in manu eius usque in saeculum.
Ecce sic benedicetur homo qui quaerit Deum in toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam. Hic, in accipiendo sacram eucharistiam, magnam promeretur divinae unionis gratiam, quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem, sed ad Dei gloriam et honorem.

Capitulum XVI

QUOD NECESSITATES NOSTRAS
CHRISTO APERIRE DEBEMUS
ET EIUS GRATIAM POSTULARE

O dulcissime atque amantissime Domine, quem nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem meam et necessitatem quam patior, in quantis malis et vitiis iaceo; quam saepe sum gravatus, tentatus, turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, pro consolatione et sublevatione te deprecor.
Ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea et qui solus potes me perfecte consolari et adiuvare. Tu scis quibus bonis indigeo prae omnibus, et quam pauper sum in virtutibus. Ecce sto ante te pauper et nudus, gratiam postulans et misericordiam implorans.
Refice esurientem mendicum tuum, accende frigiditatem meam igne amoris tui, illumina caecitatem meam claritate praesentiae tuae. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria in patientiam, omnia infima et creata in contemptum et oblivionem. Erige cor meum ad te in coelum, et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc iam dulcescas usque in saeculum, quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum, dulcedo mea et totum bonum meum.
Utinam me totaliter ex tua praesentia accendas, comburas et in te transmutes, ut unus tecum efficiar spiritus per gratiam internae unionis et liquefactionem ardentis amoris! Ne patiaris me ieiunum et aridum a te recedere, sed operare mecum misericorditer, sicut saepius operatus es cum sanctis tuis mirabiliter.
Quid mirum si totus ex te ignescerem et in meipso deficerem, cum tu sis ignis semper ardens et numquam deficiens, amor corda purificans et intellectum illuminans?

Capitulum XVII

DE ARDENTI AMORE ET DESIDERIO
VEHEMENTI SUSCIPIENDI CHRISTUM

1. Cum summa devotione et ardenti amore, cum toto cordis affectu et fervore desidero te, Domine, quemadmodum multi sancti et devotae personae in communicando te desideraverunt, qui tibi maxime in sanctitate vitae placuerunt et in ardentissima devotione fuerunt.
O Deus meus, amor aeternus, totum bonum meum, felicitas interminabilis, cupio te suscipere cum vehementissimo desiderio et dignissima reverentia, quam aliquis sanctorum unquam habuit et sentire potuit. Et licet indignus sum omnia illa sentimenta devotionis habere, tamen offero cibi totum cordis mei affectum, ac si omnia illa gratissime inflammata desideria solus haberem. Sed et quaecumque potest pia mens concipere et desiderare, haec omnia tibi cum summa veneratione et intimo fervore praebeo et offero. Nihil opto reservare mihi, sed me et omnia mea tibi sponte et libentissime immolare.

2. Domine Deus meus, creator meus et redemptor meus, cum tali affectu et reverentia, laude et honore, cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum tali fide, spe et puritate affecto te hodie suscipere, sicut te suscepit et desideravit sanctissima Mater tua gloriosa Virgo Maria, quando angelo evangelizanti sibi incarnationis tuae mysterium humiliter et devote respondit: "Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum".
Et sicut beatus praecursor tuus, excellentissimus sanctorum, Iohannes Baptista [in praesentia tua] laetabundus exultavit in gaudio Spiritus Sancti dum adhuc maternis clauderetur visceribus et postmodum, cernens inter homines Iesum ambulantem, valde se humilians devoto cum affectu dicebat: "Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi", sic ego magnis et sacris desideriis opto inflammari et tibi ex toto corde me ipsum praesentare.

Unde et omnium devotorum cordium iubilationes, ardentes affectus, mentales excessus ac supernales illuminationes et coelicas visiones tibi offero et exhibeo, cum omnibus virtutibus et laudibus ab omni creatura in coelo et in terra celebratis et celebrandis pro me et omnibus mihi in oratione commendatis, quatenus ab omnibus digne lauderis et in perpetuum glorificeris.
Accipe vota mea, Domine Deus meus, et desideria infinitae laudationis et immensae benedictionis, quae tibi secundum multitudinem ineffabilis magnitudinis tuae iure debentur. Haec tibi reddo et reddere desidero per singulos dies et momenta temporum, atque, ad reddendum mecum tibi gratias et laudes, omnes coelestes spiritus et cunctos fideles tuos precibus et affectibus invito et exoro.

Laudent te universi populi, tribus et linguae, et sanctum ac mellifluum nomen tuum cum summa iubilatione et ardenti devotione magnificent. Et quicumque reverenter ac devote altissimum sacramentum tuum celebrant et plena fide recipiunt, gratiam et misericordiam apud te invenire mereantur et pro me peccatore suppliciter exorent. Cumque optata devotione ac fruibili unione potiti fuerint, et bene consolati ac mirifice refecti de sacra mensa abscesserint, mei pauperis recordari dignentur.

Capitulum XVIII

QUOD HOMO NON SIT CURIOSUS SCRUTATOR
SACRAMENTI SED HUMILIS IMITATOR CHRISTI
SUBDENDO SENSUM SUUM SACRAE FIDEI

1. Cavendum est tibi a curiosa et inutili perscrutatione huius profundissimi sacramenti, si non vis in dubitationis profundum mergi. Qui scrutator est maiestatis opprimetur a gloria. Plus valet Deus operari, quam homo intelligere potest. Tolerabilis est pia et humilis inquisitio veritatis, parata semper doceri et per sanas patrum sententias studens ambulare.
Beata simplicitas, quae difficiles quaestionum relinquit vias et plana ac firma pergit semita mandatorum Dei. Multi devotionem perdiderunt, dum altiora scrutari voluerunt.
Fides a te exigitur et sincera vita, non altitudo intellectus neque profunditas mysteriorum Dei. Si non intelligis nec capis quae infra te sunt, quomodo comprehendes quae sopra te sunt? Subdere Deo et humilia sensum tuum fidei, et dabitur tibi scientiae lumen prout tibi fuerit utile et necessarium.
Quidam graviter tentantur de fide ac sacramento, sed non est hoc ipsis imputandum, sed potius inimico. Noli curare, noli disputare cum cogitationibus tuis, nec ad missas a diabolo disputationes et dubitationes responde, sed crede verbis Dei. Crede sanctis eius et prophetis, et fugiet a te nequam inimicus.
Saepe multum prodest quod sustinet talia servus Dei. Nam infideles et peccatores non tentat, quos secure iam possidet; fideles autem devotos variis modis tentat et vexat.

2. Perge ergo cum simplici et indubitata fide, et cum reverentia ad sacramentum accede. Quidquid intelligere non vales Deo omnipotenti secure committe. Non fallit te Deus, fallitur qui sibi nimium credit. Graditur Deus cum simplicibus, revelat se humilibus, dat intellectum parvulis, aperit sensum puris mentibus et abscondit gratiam curiosis et superbis.
Ratio humana debilis est et falli potest; fides autem vera falli non potest. Omnis ratio et naturalis investigatio fidem sequi debet, non praecedere nec infringere. Nam fides et amor ibi maxime praecellunt, et occultis modis in hoc sanctissimo et superexcellentissimo sacramento operantur.

Deus aeternus et immensus infinitaeque potentiae facit magna et inscrutabilia in coelo et in terra, nec est investigatio mirabilium operum eius. Si talia essent opera Dei, ut facile ab humana ratione caperentur, non essent mirabilia nec inscrutabilia dicenda. Amen.